Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Misimus et Sparten: Sparte quoque nescia veri.
Quas habitas terras, aut ubi lentus abes?
Utiliùs starent etiam nunc monia Phobi.
(Irasçor votis heu levis ipsa meis!)

Scirem ubi pugnares; et tantùm bella timerem ;
Et mea cum multis juncta querela foret.
Quid timeam ignoro: timeo tamen omnia demens:
Et patet in curas area lata meas.

70

Quæcumque æquor habet, quæcumque pericula tellus, Tam longæ caussas suspicor esse moræ.

Hæc ego dum stultè meditor (quæ vestra libido est)
Esse peregrino captus amore potes.

Forsitan et narres, quàm sit tibi rustica conjux ;
Quæ tantùm lanas non sinat esse rudes.
Fallar; et hoc crimen tenues vanescat in auras:
Neve, revertendi liber, abesse velis.
Me pater Icarius viduo discedere lecto

Cogit, et immensas increpat usque moras.
Increpet usque licet: tua sum, tua dicar oportet
Penelope: conjux semper Ulixis ero.

Ille tamen pietate meâ precibusque pudicis
Frangitur, et vires temperat ipse suas.
Dulichii, Samiique, et, quos tulit alta Zacynthos,
Turba ruunt in me luxuriosa, proci:

Inque tuâ regnant, nullis prohibentibus, aulâ.
Viscera nostra, tuæ dilaniantur opes.

[ocr errors]

80

90

Quid tibi Pisandrum, Polybumque, Medontaque dirum,
Eurymachique avidas, Antinoique manus,

Atque alios referam, quos omnes turpiter absens
Ipse tuo partis sanguine rebus alis?

Irus egens, pecorisque Melanthius actor edendi,
Ultimus accedunt in tua damna pudor.
Tres sumus imbelles numero; sine viribus uxor,
Laërtesque senex, Telemachusque puer.
Ille per insidias penè est mihi nuper ademtus;
Dum parat, invitis omnibus, ire Pylon.
Di precor hoc jubeant, ut, euntibus ordine fatis,
Ille meos oculos comprimat, ille tuos.

100

Hoc faciunt custosque boum, longævaque nutrix:
Tertius, immundæ cura fidelis haræ.
Sed neque Laërtes, ut qui sit inutilis armis,
Hostibus in mediis regna tenere valet.
Telemacho veniet (vivat modò) fortior ætas :
Nunc erat auxiliis illa tuenda patris.
Nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis.
Tu citiùs venias, portus et ara tuis.
Est tibi, sitque, precor, natus, qui mollibus annis
In patrias artes erudiendus erat.

Respice Laërten: ut jam sua lumina condas,
Extremum fati sustinet ille diem.

Certè ego, quæ fueram, te discedente, puella,
Protinus ut redeas, facta videbor anus.

EPISTOLA II.

PHYLLIS DEMOPHOONTI.

110

HOSPITA, Demophoon, tua te, Rhodopeïa Phyllis,
Ultra promissum tempus abesse queror.
Cornua cùm Lunæ pleno quater orbe coïssent,
Litoribus nostris anchora pacta tua est.
Luna quater latuit; pleno quater orbe recrevit;
Nec vehit Actæas Sithonis unda rates.

Tempora si numeres, bene quæ numeramus amantes,
Non venit ante suum nostra querela diem.
Spes quoque lenta fuit. Tardè, quæ credita lædunt,
Credimus: invitâ nunc et amante nocent.

Sæpe fui mendax pro te mihi; sæpe putavi
Alba procellosos vela referre Notos.
Thesea devovi, quia te dimittere nollet;

Nec tenuit cursus forsitan ille tuos.
Interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri,
Mersa foret canâ naufraga puppis aquâ.
Sæpe deos supplex, pro te, scelerate, rogavi,
Cum prece turicremis devenerata focis.

10

Sæpe videns ventos cœlo pelagoque faventes,
Ipsa mihi dixi; Si valet ille, venit.

Denique fidus amor, quidquid properantibus obstat,
Finxit; et ad caussas ingeniosa fui.
At tu lentus abes, nec te jurata reducunt
Numina; nec nostro motus amore redis.
Demophoon, ventis et verba et vela dedisti.
Vela queror reditu, verba carere fide.
Dic mihi quid feci, nisi non sapienter amavi?
Crimine te potui demeruisse meo.

20

30

Unum in me scelus est; quòd te, scelerate, recepi.
Sed scelus hoc meriti pondus et instar habet.
Jura, fides, ubi nunc, commissaque dextera dextræ?
Quique erat in falso plurimus ore Deus?
Promissus socios ubi nunc Hymenæus in annos,
Qui mihi conjugii sponsor et obses erat?
Per mare, quod totum ventis agitatur et undis;
Per quod sæpe ieras, per quod iturus eras:
Perque tuum mihi jurâsti, (nisi fictus et ille est)
Concita qui ventis æquora mulcet, avum:
Per Venerem, nimiúmque mihi facientia tela,
Altera tela arcus, altera tela faces:
Junonemque, toris quæ præsidet alma maritis,
Et per tædiferæ mystica sacra Dex.
Si de tot læsis sua numina quisque Deorum
Vindicet; in pœnas non satis unus eris.
At laceras etiam puppes furiosa refeci :
Ut, quâ desererer, firma carina foret.
Remigiumque dedi, quo me fugiturus abires.
Heu patior telis vulnera facta meis!
Credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis :
Credidimus generi, nominibusque tuis:

40

50

Credidimus lacrimis: an et hæ simulare docentur?
Hæ quoque habent artes, quâque jubentur, eunt?
Dis quoque credidimus. Quò jam tot pignora nobis?
Parte satis potui quâlibet inde capi.

Nec moveor, quòd te juvi portuque locoque.
Debuit hoc meriti summa fuisse mei,

Turpiter hospitium lecto cumulâsse jugali
Pœnitet, et lateri conseruisse latus.
Quæ fuit ante illam, mallem suprema fuisset
Nox mihi; dum potui Phyllis honesta mori.
Speravi melius, quia me meruisse putavi.

Quæcumque ex merito spes venit, æqua venit.
Fallere credentem non est operosa puellam
Gloria. Simplicitas digna favore fuit.
Sum decepta tuis, et amans et femina, verbis,
Di faciant, laudis summa sit ista tuæ :
Inter et Ægidas mediâ statuaris in urbe :
Magnificus titulis stet pater antè suis.
Cùm fuerit Scyron lectus, torvusque Procrustes,
Et Sinis, et tauri mixtaque forma viri;
Et domitæ bello Thebæ, fusique bimembres,
Et pulsata nigri regia cæca Dei:

60

70

80

Hoc tua post illum titulo signetur imago:
Hic est, cujus amans hospita capta dolo est.
De tantâ rerum turbâ, factisque parentis,
Sedit in ingenio Cressa relicta tuo.
Quod solum excusat, solum miraris in illo.
Heredem patriæ, perfide, fraudis agis.
Illa (nec invideo) fruitur meliore marito;
Inque capistratis tigribus alta sedet.
At mea despecti fugiunt connubia Thraces,
Quòd ferar externum præposuisse meis.
Atque aliquis; Doctas jam nunc eat, inquit, Athenas :
Armiferam Thracen, qui regat, alter erit.
Exitus acta probat. Careat successibus opto,
Quisquis ab eventu facta notanda putat.
At si nostra tuo spumescant æquora remo,
Jam mihi, jam dicar consuluisse meis.
Sed neque consului: nec te mea regia tanget,
Fessave Bistoniâ membra lavabis aquâ.
Illa meis oculis species abeuntis inhæret,
Cùm premeret portus classis itura meos.
Ausus es amplecti, colloque infusus amantis
Oscula per longas jungere pressa moras:

[ocr errors]

90

Cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras;
Quódque foret velis aura secunda, queri:
Et mihi discedens supremâ dicere voce;
Phylli, face exspectes Demophoonta tuum.
Exspectem, qui me numquam visurus abîsti?
Exspectem pelago vela negata meo?

Et tamen exspecto; redeas modò serus amanti:
Ut tua sit solo tempore lapsa fides.

100

Quid precor infelix? jam te tenet altera conjux
Forsitan, et, nobis qui malè favit, amor.
Utque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nôsti.
Hei mihi! si, quæ sim Phyllis, et unde, rogas.
Quæ tibi, Demophoon, longis erroribus acto
Threïcios portus hospitiumque dedi.
Cujus opes auxere mere: cui dives egenti
Munera multa dedi, multa datura fui.
Quæ tibi subjeci latissima regna Lycurgi,
Nomine femineo vix satis apta regi:

110

Quâ patet umbrosum Rhodope glacialis ad Hæ

mum,

Et sacer admissas exigit Hebrus aquas.
Cui mea virginitas avibus libata sinistris,
Castaque fallaci zona recincta manu.
Pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis,
Et cecinit moestum devia carmen avis.
Adfuit Alecto, brevibus torquata colubris;
Suntque sepulcrali lumina mota face.
Mosta tamen scopulos fruticosaque litora calco,
Quâque patent oculis æquora lata meis.
Sive die laxatur humus, seu frigida lucent
Sidera; prospicio, quis freta ventus agat.
Et quæcumque procul venientia lintea vidi,
Protinus illa meos auguror esse Deos.
In freta procurro, vix me retinentibus undis,
Mobile quâ primas porrigit æquor aquas.
Quò magis accedunt, minùs et minùs utilis adsto:
Linquor, et ancillis excipienda cado.

Est sinus, adductos modicè falcatus in arcus,
Ultima præruptâ cornua mole rigent.

120

130

« AnteriorContinua »