Imatges de pàgina
PDF
EPUB

fuit; cum voce abiit. Ego frigida surgo: No gravida lacrimas continuere genæ. Ibimus, ô Nymphe, monstrataque saxa petemus. Sit procul insano victus amore timor.

180

Quidquid erit, melius quàm.nunc erit. Aura, subito:
Hæc mea non magnum corpora pondus habent.
Tu quoque, mollis Amor, pennas suppone cadenti:
Ne sim Leucadiæ mortua crimen aquæ.
Inde chelyn Phœbo, communia munera, ponam:
Et sub eâ versus unus et alter erunt:
Grata lyram posui tibi, Phoebe, poëtria Sappho:
Convenit illa mihi, convenit illa tibi.

Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras,
Cùm profugum possis ipse referre pedem?
Tu mihi Leucadiâ potes esse salubrior undâ:
Et formâ et meritis tu mihi Phoebus eris.
An potes, ô scopulis, undâque ferocior illâ,
Si moriar, titulum mortis habere meæ?
At quantò melius jungi mea pectora tecum,
Quàm poterant saxis præcipitanda dari!
Hæc sunt illa, Phaon, quæ tu laudare solebas;
Visaque sunt toties ingeniosa tibi.

190

Nunc vellem facunda forent. Dolor artibus obstat;
Ingeniumque meis substitit omne malis.

Non mihi respondent veteres in carmina vires.
Plectra dolore tacent: muta dolore lyra est.
Lesbides æquoreæ, nupturaque, nuptaque proles;
Lesbides, Æoliâ nomina dicta lyrâ;

Lesbides, infamem quæ me fecistis amatæ ;
Desinite ad citharas turba venire meas.
Abstulit omne Phaon, quod vobis antè placebat.
(Me miseram! dixi quàm modò penè, meus!)
Efficite ut redeat: vates quoque vestra redibit.
Ingenio vires ille dat, ille rapit.

Ecquid ago precibus? pectusne agreste movetur?
An riget? et Zephyri verba caduca ferunt?
Qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent.
Hoc te, si saperes, lente, decebat opus.

200

210

Sive redis, puppique tuæ votiva parantur
Munera; quid laceras pectora nostra morâ?
Solve ratem. Venus, orta mari, mare præstat amanti.
Aura dabit cursum. Tu modò solve ratem.
Ipse gubernabit residens in puppe Cupido:
Ipse dabit tenerâ vela, legetque, manu.
Sive juvat longè fugisse Pelasgida Sappho;
(Non tamen invenies, cur ego digna fugâ.)
Hoc saltem miseræ crudelis epistola dicat:
Ut mihi Leucadia fata petantur aquæ.

EPISTOLA XVI.

220

PARIS HELENA.

HANC tibi Priamides mitto, Ledæa, salutem;
Quæ tribui solâ te mihi dante potest.
Eloquar? an flammæ non est opus indice notæ;
Et plùs, quàm vellem, jam meus exstat amor?
Ille quidem malim lateat; dum tempora dentur
Lætitiæ mixtos non habitura metus.

Sed malè dissimulo. Quis enim celaverit ignem,
Lumine qui semper proditur ipse suo?

Si tamen exspectas, vocem quoque rebus ut addam;
Uror. Habes animi nuntia verba mei.

10

Parce, precor, fasso: nec vultu cetera duro
Perlege, sed formæ conveniente tuæ.
Jamdudum gratum est, quòd epistola nostra recepta
Spem facit, hoc recipi me quoque posse modo.
Quæ rata sint, nec te frustrà promiserit, opto,
Hoc mihi quæ suasit, mater Amoris, iter.
Namque ego divino monitu, ne nescia pecces,
Advehor: et cœpto non leve numen adest.
Præmia magna quidem, sed non indebita posco:
Pollicita est thalamo te Cytherea meo.
Hâc duce Sigæo dubias à litore feci
Longa Pherecleâ per freta puppe vias.

20

Illa dedit faciles auras, ventosque secundos.
In mare nimirum jus habet orta mari.
Perstet: et, ut pelagi, sic pectoris adjuvet æstum ::
Deferat in portus et mea vota suos.
Attulimus flammas, non hîc invenimus, illas.
Hæ mihi tam longæ caussa fuere viæ.

Nam neque tristis hiems, neque nos huc adpulit error.
Tænaris est classi terra petita meæ.

Nec me crede fretum merces portante carinâ
Findere. Quas habeo, Dî tueantur, opes.
Nec venio Grajas, veluti spectator, ad urbes.
Oppida sunt regni divitiora mei.

Te peto; quam lecto pepigit Venus aurea nostro.
Te priùs optavi, quàm mihi nota fores.
Ante tuos animo vidi, quàm lumine, vultus :
Prima fuit vultûs nuntia fama tui.

Nec tamen est mirum, si, sicut oporteat, arcu
Missilibus telis eminus ictus, amo.

Sic placuit fatis: quæ ne convellere tentes,
Accipe cum verâ dicta relata fide,

Matris adhuc utero, partu remorante, tenebar:
Jam gravidus justo pondere venter erat.
Illa sibi ingentem visa est sub imagine somni
Flammiferam pleno reddere ventre facem.
Territa consurgit; metuendaque noctis opaca
Visa seni Priamo, vatibus ille, refert.
Arsuram Paridis vates canit Ilion igni.
Pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei.

Forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,
Indicium tectæ nobilitatis erant.

Est locus in mediæ nemorosis vallibus Idæ
Devius, et piceis ilicibusque frequens :
Qui nec ovis placidæ, nec amantis saxa capella,
Nec patulo tardæ carpitur ore bovis.
Hinc ego Dardaniæ muros, excelsaque tecta,
Et freta prospiciens, arbore nixus eram.
Ecce pedum pulsu visa est mihi terra moveri :
Vera loquar, veri vix habitura fidem.

30

40

50

[ocr errors]

60

Constitit ante oculos, actus velocibus alis,
Atlantis magni Pleïonesque nepos.
Fas vidisse fuit; fas sit mihi visa referre:
Inque Dei digitis aurea virga fuit.

Tresque simul Divæ, Venus, et cum Pallade Juno,
Graminibus teneros imposuere pedes.

Obstupui, gelidusque comas erexerat horror;
Cùm mihi, Pone metum, nuntius ales ait.
Arbiter es forma: certamina siste Dearum;
Vincere quæ formâ digna sit una duas.
Neve recusarem, verbis Jovis imperat: et se
Protinus æthereâ tollit in astra viâ.
Mens mea convaluit, subitóque audacia venit:
Nec timui vultu quamque notare meo.
Vincere erant omnes digna: judexque verebar
Non omnes caussam vincere posse suam.
Sed tamen ex illis jam tunc magis una placebat:
Hanc esse ut scires, unde movetur amor.
Tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent
Judicium donis sollicitare meum.

Regna Jovis conjux, virtutem filia jactat.
Ipse potens dubito, fortis an, esse velim.

Dulce Venus risit, Nec te, Pari, munera tangant,
Utraque suspensi plena timoris, ait.

Nos dabimus quod ames: et pulchræ filia Ledæ
Ibit in amplexus, pulchrior ipsa, tuos.
Dixit: et ex æquo donis formâque probatâ,
Victorem cœlo retulit illa pedem.

Interea (credo, versis ad prospera fatis)
Regius agnoscor per rata signa puer.
Læta domus nato per tempora longa recepto,
Addit et ad festos hunc quoque Troja diem.
Utque ego te cupio, sic me cupiere puellæ.
Multarum votum sola tenere potes.

Nec tantùm regum natæ petiere ducumque:
Sed Nymphis etiam curaque amorque fui.
At mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam
Conjugii spes est, Tyndari, facta tui.

70

80

90

90

Te vigilans oculis, animo te nocte videbam;
Lumina cùm placido victa sopore jacent.
Quid facies præsens, quæ nondum visa placebas?
Ardebam, quamvis hinc procul ignis erat.
Nec potui debere mihi spem longiùs istam,
Cæruleâ peterem quin mea vota viâ.
Troïa cæduntur Phrygiâ pineta securi,
Quæque erat æquoreis utilis arbor aquis:
Ardua proceris spoliantur Gargara silvis:
Innumerasque mihi longa dat Ida trabes.
Fundatura citas flectuntur robora naves:
Texitur et costis panda carina suis.
Addimus antennas, et vela sequentia malos:
Accipit et pictos puppis adunca Deos.

Quâ tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo,
Sponsor conjugii stat Dea picta sui.

100

110

Imposita est factæ postquam manus ultima classi;
Protinus Ægæis ire jubebar aquis.

Et pater et genetrix inhibent mea vota rogando,
Propositumque piâ voce morantur iter.
Et soror effusis, ut erat, Cassandra capillis,
Cùm vellent nostræ jam dare vela rates;
Quò ruis? exclamat; referes incendia tecum:
Quanta per has, nescis, flamma petatur aquas.
Vera fuit vates, dictos invenimus ignes:

Et ferus in molli pectore flagrat amor.
Portubus egredior; ventisque ferentibus usus
Adplicor in terras, Ebali Nympha, tuas.
Excipit hospitio vir me tuus. Hoc quoque factum
Non sine consilio numinibusque Deûm.
Ille quidem ostendit, quidquid Lacedæmone totâ
Ostendi dignum, conspicuumque fuit.
Sed mihi laudatam cupienti cernere formam,
Lumina, nil aliud, quo caperentur, erat.
Ut vidi, obstupui; præcordiaque intima sensi
Attonitus curis intumuisse novis.

His similes vultus, quantum reminiscor, habebat,
Venit in arbitrium cùm Cytherea meum.

120

130

« AnteriorContinua »