Et, consanguineæ quondam centesima turbæ, Infelix, uno fratre manente, cadam. Quæque tibi tribui munera, dignus habes; Corpora furtivis insuper adde rogis. Et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa ; Scriptaque sint titulo nostra sepulcra brevi. Exsul Hypermnestra, pretium pietatis iniquum, Quam mortem fratri depulit, ipsa tulit. Scribere plura libet: sed pondere lassa catenæ Est manus; et vires subtrahit ipse timor. 130 EPISTOLA XV. SAPPHO PHAONI. ECQUID, ut inspecta est studiosæ litera dextræ, Protinus est oculis cognita nostra tuis ? An, nisi legisses auctoris nomina Sapphûs, Hoc breve nescires unde veniret opus ? Forsitan et, quare mea sint alterna, requiras, Carmina; cùm lyricis sim magis apta modis. Flendus amor meus est: elegeïa flebile carmen. Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas. Fertilis accensis messibus ardet ager. Me calor Ætnæo non minor igne coquit. Proveniunt; vacuæ carmina mentis opus. Nec me Lesbiadum cetera turba juvant. Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydno : Non oculis grata est Atthis, ut antè, meis. Atque aliæ centum, quas non sine crimine amavi. Improbe, multarum quod fuit, unus habes. 20 VOL. I. 30 Est in te facies, sunt apti lusibus anni. O facies oculis insidiosa meis! Accedant capiti cornua; Bacchus eris. Nec nôrat Lyricos illa, vel illa, modos. Jam canitur toto nomen in orbe meum. Laudis habet : quamvis grandius ille sonet. Si mihi difficilis formam natura negavit; Ingenio formæ damna rependo meæ. Sum brevis ; at nomen, quod terras impleat omnes, Est mihi: mensuram nominis ipsa fero. Candida si non sum, placuit Cepheïa Perseo Andromede, patriæ fusca colore suæ. Et variis albæ junguntur sæpe columbæ : Et niger à viridi turtur amatur ave. Si, nisi quæ facie poterit te digna videri, Nulla futura tua est; nulla futura tua est. 40 At, me cùm legeres, etiam formosa videbar : - Unam jurabas usque decere loqui. Cantabam; memini; (meminerunt omnia amantes) Oscula cantanti tu mihi rapta dabas... Hæc quoque laudabas : omnique à parte placebam. Sed tum præcipuè, cùm fit Amoris opus. Tunc te plus solito lascivia nostra juvabat, Crebraque mobilitas, aptaque verba joco; Plurimus in lasso corpore languor erat. Quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo. Nisiades matres, Nisiadesque nurus. Quæ dicit vobis, dixerat antè mihi. (Nam tua sum) vati consule, Diva, tuæ. An gravis inceptum peragit Fortuna tenorem, Et manet in cursu semper acerba suo? Sex mihi natales ierant; cùm lecta parentis Ante diem lacrimas ossa bibêre meas. Arsit inops frater, captus meretricis amore: Mixtaque cum turpi damna pudore tulit. Factus inops agili peragit freta cærula remo; Quasque malè amisit, nunc malè quærit opes. Me quoque, quòd monui bene multa fideliter, odit. Hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit. Adcumulat curas filia parva meas. Non agitur vento nostra carina suo. Ecce, jacent collo sparsi sine lege capilli: Nec premit articulos lucida gemma meos. . Veste tegor vili: nullum est in crinibus aurum : ,, Non Arabo noster rore capillus olet. Ille mei cultûs unicus auctor abest. Et semper caussa est, cur ego semper amem. 80 Ingenium nobis molle Thalia facit. Quid mirum, primæ si me lanuginis ætas Abstulit, atque anni, quos vir amare potest? Hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam. Et faceres : sed te prima rapina tenet. Hunc si conspicias, quæ conspicis omnia, Phæbe; Jussus erit somnos continuare Phaon. 90 Hunc Venus in coelum curru vexisset eburno; Sed videt et Marti posse placere suo. O decus, atque ævi gloria magna tui ! Non ut ames, oro, verùm ut amare sinas...... 100 Scribimus, et lacrimis oculi rorantur obortis. Adspice, quàm sit in hoc multa litura loco. Et modò dixisses; Lesbi puella, vale. Denique non timui, quod dolitura fui. Admoneat quod te, pignus amantis habes. Ulla, nisi, ut nolles immemor esse mei. Perque novem juro, numina nostra, Deas; 110 Et lacrimæ deerant oculis, et lingua palato: Adstrictum gelido frigore pectus erat. Nec puduit scissis exululare comis. Portet ad exstructos corpus inane rogos. 120 Non veniunt in idem pudor atque amor. Omne videbat Vulgus; eram lacero pectus aperta sinu. Somnia formoso candidiora die.. Sed non longa satis gaudia somnus habet. Sæpe tuæ videor supposuisse meos. Blandior interdum, verisque simillima verba Eloquor: et vigilant sensibus ora meis. 130 Oscula cognosco, quæ tu committere linguæ, Aptaque consuêras accipere, apta dare. Ulteriora pudet narrare: sed omnia fiunt. Et juvat, et sine te non libet esse mihi., . XV 150 At cùm se Titan ostendit, et omnia secum; Tam citò me somnos destituisse queror. Conscia deliciis illa fuere tuis. 140 Antra vident oculi scabro pendentia topho, Quæ mihi Mygdonii marmoris instar erant. Præbuit, et multâ texit opaca comâ: Vile solum locus est : dos erat ille loci. De nostro curvum pondere gramen erat. Incubui; tetigique locum, quâ parte fuisti. Grata priùs lacrimas combibit herba meas. Quin etiam rami positis lugere videntur Frondibus; et nullæ dulcè queruntur aves. Sola virum non ulta piè mæstissima mater Concinit Ismarium Daulias ales Ityn. Ales Ityn, Sappho desertos cantat amores. Hactenus; ut mediâ cetera nocte silent. Est nitidus, vitreoque magis perlucidus amni, Fons sacer : hunc multi numen habere putant: Quem supra ramos expandit aquatica lotos, Una nemus : tenero cespite terra viret. , 160 Hîc ego cùm lassos posuissem fletibus artus, Constitit ante oculos Naïas una meos. Constitit, et dixit, Quoniam non ignibus æquis Ureris, Ambracias terra petenda tibi. Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit æquor:. Actiacum populi Leucadiumque vocant. Hinc se Deucalion, Pyrrhæ succensus amore, Misit, et illæso corpore pressit aquas. Nec mora: versus Amor tetigit lentissima Pyrrhæ. Pectora ; Deucalion igne levatus erat. 170 Hanc legem locus ille tenet. Pete protinus altam Leucada ; nec saxo deşiluisse time. |