Imatges de pàgina
PDF

Et, consanguineæ quondam centesima turbæ,

Infelix, uno fratre manente, cadam.
At tu, si qua piæ, Lynceu, tibi cura sororis,

Quæque tibi tribui munera, dignus habes;
Vel fer opem : vel dede neci : defunctaque vitâ

Corpora furtivis insuper adde rogis. Et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa ;

Scriptaque sint titulo nostra sepulcra brevi. Exsul Hypermnestra, pretium pietatis iniquum,

Quam mortem fratri depulit, ipsa tulit. Scribere plura libet: sed pondere lassa catenæ

Est manus; et vires subtrahit ipse timor.

130

EPISTOLA XV.

SAPPHO PHAONI.

ECQUID, ut inspecta est studiosæ litera dextræ,

Protinus est oculis cognita nostra tuis ? An, nisi legisses auctoris nomina Sapphûs,

Hoc breve nescires unde veniret opus ? Forsitan et, quare mea sint alterna, requiras,

Carmina; cùm lyricis sim magis apta modis. Flendus amor meus est: elegeïa flebile carmen.

Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
Uror, ut, indomitis ignem exercentibus Euris,

Fertilis accensis messibus ardet ager.
Arva Phaon celebrat diversa Typhoïdos Ætnæ.

Me calor Ætnæo non minor igne coquit.
Nec mihi, dispositis quæ jungam carmina nervis,

Proveniunt; vacuæ carmina mentis opus.
Nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellæ,

Nec me Lesbiadum cetera turba juvant. Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydno :

Non oculis grata est Atthis, ut antè, meis. Atque aliæ centum, quas non sine crimine amavi.

Improbe, multarum quod fuit, unus habes. 20 VOL. I.

30

Est in te facies, sunt apti lusibus anni.

O facies oculis insidiosa meis!
Sume'fidem et pharetram ; fies manifestus Apollo.

Accedant capiti cornua; Bacchus eris.
Et Phæbus Daphnen, et Gnosida Bacchus amavit.

Nec nôrat Lyricos illa, vel illa, modos.
At mihi Pegasides blandissima carmina dictant:

Jam canitur toto nomen in orbe meum.
Nec plus Alcæus, consors patriæque lyræque,

Laudis habet : quamvis grandius ille sonet. Si mihi difficilis formam natura negavit;

Ingenio formæ damna rependo meæ. Sum brevis ; at nomen, quod terras impleat omnes,

Est mihi: mensuram nominis ipsa fero. Candida si non sum, placuit Cepheïa Perseo

Andromede, patriæ fusca colore suæ. Et variis albæ junguntur sæpe columbæ :

Et niger à viridi turtur amatur ave. Si, nisi quæ facie poterit te digna videri,

Nulla futura tua est; nulla futura tua est. 40 At, me cùm legeres, etiam formosa videbar :

- Unam jurabas usque decere loqui. Cantabam; memini; (meminerunt omnia amantes)

Oscula cantanti tu mihi rapta dabas... Hæc quoque laudabas : omnique à parte placebam.

Sed tum præcipuè, cùm fit Amoris opus. Tunc te plus solito lascivia nostra juvabat,

Crebraque mobilitas, aptaque verba joco;
Quique, ubi jam amborum fuerat consumta voluptas,

Plurimus in lasso corpore languor erat.
Nunc tibi Sicelides veniunt, nova præda, puellæ.

Quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo.
At vos erronem tellure remittite nostrum,

Nisiades matres, Nisiadesque nurus.
Neu vos decipiant blandæ mendacia linguæ.

Quæ dicit vobis, dixerat antè mihi.
Tu quoque, quæ montes celebras, Erycina, Sicanos, -

(Nam tua sum) vati consule, Diva, tuæ.

[ocr errors]

An gravis inceptum peragit Fortuna tenorem,

Et manet in cursu semper acerba suo? Sex mihi natales ierant; cùm lecta parentis

Ante diem lacrimas ossa bibêre meas. Arsit inops frater, captus meretricis amore:

Mixtaque cum turpi damna pudore tulit. Factus inops agili peragit freta cærula remo;

Quasque malè amisit, nunc malè quærit opes. Me quoque, quòd monui bene multa fideliter, odit.

Hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
Et tamquam desint, quæ me sine fine fatigent,

Adcumulat curas filia parva meas.
Ultima tú nostris accedis caussa querelis.

Non agitur vento nostra carina suo. Ecce, jacent collo sparsi sine lege capilli:

Nec premit articulos lucida gemma meos. . Veste tegor vili: nullum est in crinibus aurum : ,,

Non Arabo noster rore capillus olet.
Cui colar infelix, aut cui placuisse laborem?

Ille mei cultûs unicus auctor abest.
Molle meum, levibusque cor est violabile telis :

Et semper caussa est, cur ego semper amem. 80
Sive ita nascenti legem dixere sorores;
í Nec data sunt vitæ fila severa meæ; '
Sive abeunt studia in mores, artesque magistræ;

Ingenium nobis molle Thalia facit. Quid mirum, primæ si me lanuginis ætas

Abstulit, atque anni, quos vir amare potest? Hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam.

Et faceres : sed te prima rapina tenet. Hunc si conspicias, quæ conspicis omnia, Phæbe; Jussus erit somnos continuare Phaon.

90 Hunc Venus in coelum curru vexisset eburno;

Sed videt et Marti posse placere suo.
O nec adhuc juvenis, nec jam puer; utilis ætas!

O decus, atque ævi gloria magna tui !
Huc ades: inque sinus, formose, relabere nostros.'

Non ut ames, oro, verùm ut amare sinas......

100

Scribimus, et lacrimis oculi rorantur obortis.

Adspice, quàm sit in hoc multa litura loco.
Si tam certus eras hinc ire, modestiùs îsses;

Et modò dixisses; Lesbi puella, vale.
Non tecum lacrimas, non oscula summa tulisti.

Denique non timui, quod dolitura fui.
Nil de te mecum est, nisi tantùm injuria: nec tu

Admoneat quod te, pignus amantis habes.
Non mandata dedi: neque enim mandata dedissem

Ulla, nisi, ut nolles immemor esse mei.
Per tibi, qui numquam longè discedat, Amorem,

Perque novem juro, numina nostra, Deas;
Cùm mihi nescio quis, Fugiunt tua gaudia, dixit;
Nec me flere diu, nec potuisse loqui.

110 Et lacrimæ deerant oculis, et lingua palato:

Adstrictum gelido frigore pectus erat.
Postquam se dolor invenit; nec pectora plangi,

Nec puduit scissis exululare comis.
Non aliter, quàm si gnati pia mater ademti

Portet ad exstructos corpus inane rogos.
Gaudet, et è nostro crescit moerore Charaxus
· Frater; et ante oculos itque reditque meos.
Utque pudenda mei videatur caussa doloris;
Quid dolet hæc? certè filia vivit, ait.

120 Non veniunt in idem pudor atque amor. Omne videbat

Vulgus; eram lacero pectus aperta sinu.
Tu mihi cura, Phaon: te somnia nostra reducunt;

Somnia formoso candidiora die..
Illîc te invenio; quamquam regionibus absis.

Sed non longa satis gaudia somnus habet.
Sæpe tuos nostrâ cervice onerare lacertos,

Sæpe tuæ videor supposuisse meos. Blandior interdum, verisque simillima verba

Eloquor: et vigilant sensibus ora meis. 130 Oscula cognosco, quæ tu committere linguæ,

Aptaque consuêras accipere, apta dare. Ulteriora pudet narrare: sed omnia fiunt.

Et juvat, et sine te non libet esse mihi.,

. XV

[ocr errors]

150

At cùm se Titan ostendit, et omnia secum;

Tam citò me somnos destituisse queror.
Antra nemusque peto;tamquam nemus antraque prosint.

Conscia deliciis illa fuere tuis.
Illuc mentis inops, ut quam furialis Erichtho
Impulit, in collo crine jacente, feror.

140 Antra vident oculi scabro pendentia topho,

Quæ mihi Mygdonii marmoris instar erant.
Invenio silvam, quæ sæpe cubilia nobis

Præbuit, et multâ texit opaca comâ:
At non invenio dominum silvæque meumque.

Vile solum locus est : dos erat ille loci.
Agnovi pressas noti mihi cespitis herbas:

De nostro curvum pondere gramen erat. Incubui; tetigique locum, quâ parte fuisti.

Grata priùs lacrimas combibit herba meas. Quin etiam rami positis lugere videntur

Frondibus; et nullæ dulcè queruntur aves. Sola virum non ulta piè mæstissima mater

Concinit Ismarium Daulias ales Ityn. Ales Ityn, Sappho desertos cantat amores.

Hactenus; ut mediâ cetera nocte silent. Est nitidus, vitreoque magis perlucidus amni,

Fons sacer : hunc multi numen habere putant: Quem supra ramos expandit aquatica lotos,

Una nemus : tenero cespite terra viret. , 160 Hîc ego cùm lassos posuissem fletibus artus,

Constitit ante oculos Naïas una meos. Constitit, et dixit, Quoniam non ignibus æquis

Ureris, Ambracias terra petenda tibi. Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit æquor:.

Actiacum populi Leucadiumque vocant. Hinc se Deucalion, Pyrrhæ succensus amore,

Misit, et illæso corpore pressit aquas. Nec mora: versus Amor tetigit lentissima Pyrrhæ.

Pectora ; Deucalion igne levatus erat. 170 Hanc legem locus ille tenet. Pete protinus altam Leucada ; nec saxo deşiluisse time.

« AnteriorContinua »