Imatges de pàgina
PDF

Et, consanguineæ quondam centesima turbæ,
Infelix, uno fratre manente, cadam.
At tu, si qua piae, Lymceu, tibi cura sororis,
Quæque tibi tribui munera, dignus habes;
Vel fer opem: vel dede neci: defunctaque vitâ
Corpora furtivis insuper adde rogis.
Et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa ;
Scriptaque sint titulo nostra sepulcra brevi.
Exsul Hypermmestra, pretium pietatis iniquum,
Quam mortem fratri depulit, ipsa tulit. * 13O
Scribere plura libet: sed pondere lassa catenæ
Est manus; et vires subtrahit ipse timor.

IEPISTOLA XV.
sAppHo PHiAoNi.

EcQUID, ut inspecta est studiosæ litera dextrae,
Protinus est oculis cognita mostra tuis?
An, nisi legisses auctoris nomina Sapphôs,
Hoc breve nescires unde veniret opus?
Rorsitam et, quare mea sint alterna, requiras,
Carmina; cùm lyricis sim magis apta modis.
Flendus amor meus est: elegeia flebile carmem.
Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
Uror, ut, indomitis ignem exercentibus Euris,
Fertilis accensis messibus ardet ager. 10
Arva Phaon celebrat diversa Typhoidos Ætnæ.
Me calor Ætnæo non minor igne coquit.
Nec mihi, dispositis quæ jungam carmina mervis,
Proveniunt; vacuæ carmina mentis opus.
Nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellæ,
Nec me Lesbiadum cetera turba juvant.
Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydno :
Non oculis grata est Atthis, ut antè, meis,
Atque aliæ centum, quas non sine crimine amavi.
Improbe, multarum quod fuit, unus habes. 2O
voL. I. G

Est in te facies, sunt apti lusibus ammi.
O facies oculis insidiosa meis!
Sume'fidem et pharetram ; fies manifestus Apollo.
Accedant capiti cornua; Bacchus eris.
Et Phœbus Daphnem, et Gnosida Bacchus amavit.
Nec môrat Lyricos illa, vel illa, modos.
At mihi Pegasides blandissima carmina dictant :
Jam canitur toto momen in orbe meum.
Nec plus Alcæus, consors patriæque lyræque,
Laudis habet: quamvis grandius ille sonet. 3O
Si mihi difficilis formam matura negavit;
Ingenio formæ damna rependo meæ. -
Sum brevis ; at nomem, quod terras impleat omnes,
Est mihi : mensuram nominis ipsa fero.
Candida si non sum, placuit Cepheia Perseo
Andromede, patriæ fusca colore suæ.
Et variis albæ junguntur sæpe columbæ :
Et niger à viridi turtur amatur ave.
Si, nisi quæ facie poterit te digna videri,
Nulla futura tua est; mulla futura tua est. 40
At, me cùm legeres, etiam formosa videbar:
Unam jurabas usque decere loqui.
Cantabami; memini; (meminerunt omnia amantes)
Oscula cantanti tu mihi rapta dabas.
Hæc quoque laudabas: omnique à parte placebam.
Sed tum præcipuè, cùm fit Amoris opus.
Tunc te plus solito lascivia nostra juvabat,
Crebraque mobilitas, aptaque verba joco ;
Quique, ubi jam amborum fuerat consumta voluptas,
Plurimus in lasso corpore languor erat. 5O
Nume tibi Sicelides veniunt, mova præda, puellæ.
Quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo.
At vos erronem tellure remittite nostrum,
Nisiades matres, Nisiadesque murus.
Neu vos decipiant blandæ mendacia linguæ.
Quæ dicit vobis, dixerat antè mihi. -
Tu quoque, quæ montes celebras, Erycina, Sicanos,*
*(Nam tua sum) vati consule, Diva, tuae.

Am gravis imceptum peragit Fortuna tenorem,
Et manet in cursu semper acerba suo? 60
Sex mihi natales ierant; cùm lecta parentis
Ante diem lacrimas ossa bibére meas.
Arsit inops frater, captus meretricis amore:
Mixtaque cum turpi damna pudore tulit.
Factus inops agili peragit freta cærula remo ;
Quasque malè amisit, nunc malè quærit opes.
Me quòque, quòd monui bene multa fideliter, odit.
Hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
Et tamquam desint, quæ me sine fine fatigent,
Adcumulat curas filia parva meas. 7O
Ultima tü nostris accedis caussa querelis. -
Non agitur vento nostra carina suo.
Ecce, jacent collo sparsi sime lege capilli:
Nec premit articulos lucida gemma meos.
Veste tegor vili: mullum est in crinibus aurum :
Non Arabo noster rore capillus olet.
Cui colar infelix, aut cui placuisse laborem?
Ille mei cultûs umicus auctor abest.
Molle meum, levibusque cor est violabile telis: -
Et semper caussa est, cur ego semper amem. 80
Sive ita nascenti legem dixere sorores;
r Nec data sunt vitæ fila severa meæ;
Sive abeunt studia in mores, artesque magistræ;
Ingenium nobis molle Thalia facit.
Quid mirum, primæ si me lanuginis ætas
Abstulit, atque anni, quos vir amare potest?
Hunc me pro Cephalo raperes, Aurora, timebam.
Et faceres: sed te prima rapina temet.
Hunc si conspicias, quæ conspicis omnia, Phoebe;
Jussus erit somnos continuare Phaom.
Humc Venus in coelum curru vexisset eburno;
Sed videt et Marti posse placere suo.
O nec adhuc juvenis, nec jam puer; utilis ætas! }
O decus, atque ævi gloria magna tui!
Huc ades: inque simus, formose, relabere mostros. :
Nom ut ames, oro, verùm ut amare sinas.

Scribimus, et lacrimis oculi rorantur obortis.
Adspice, quàm sit in hoc multa litura loco.
Si tam certus eras hinc ire, modestiùs isses;
Et modò dixisses; Lesbi puella, vale. • 1OO
Non tecum lacrimas, non oscula summa tulisti.
Denique mon timui, quod dolitura fui.
Nil de te mecum est, nisi tantùm injuria: nec tu
Admoneat quod te, pignus amantis habes.
Non mandata dedi: neque enim mandata dedissem
Ulla, nisi, ut molles immemor esse mei.
Per tibi, qui numquam longè discedat, Amorem,
Perque movem juro, numina nostra, Deas;
Cùm mihi nescio quis, Fugiunt tua gaudia, dixit;
Nec me flere diu, nec potuisse loqui. 11O
Et lacrimæ deerant oculis, et lingua palato:
Adstrictum gelido frigore pectus erat.
Postquam se dolor invenit ; nec pectora plangi,
Nec puduit scissis exululare comis.
Non aliter, quàm signati pia mater ademti
Portet ad exstructos corpus inane rogos.
Gaudet, et è nostro crescit moerore Charaxus
Frater; et ante oculos itque reditque meos.
Utque pudenda mei videatur caussa doloris;
Quid dolet hæc? certè filia vivit, ait. 12O
Non veniunt in idem pudor atque amor. Omne videbat
Vulgus; eram lacéro pectus aperta sinu.
Tu mihi cura, Phaom: te somnia nostra reducunt;
Somnia formoso candidiora die.
Illic te invenio; quamquam regionibus absis.
Sed non longa satis gaudia sommus habet.
Sæpe tuos nostrâ cervice omerare lacertos,
Sæpe tuæ videor supposuisse meos.
Blandior interdum, verisque simillima verba
Eloquor: et vigilant sensibus ora meis. 13O
Oscula cognosco, quæ tu committere linguæ,
Aptaque consuêras accipere, apta dare.
Ulteriora pudet narrare: sed omnia fiunt.
Et juvat, et sine te non libet esse mihi.

At cùm se Titan ostendit, et omnia secum;
Tam citò me somnos destituisse queror.
Antranemusquepeto;tamquamnemusantraqueprosint.
Conscia deliciis illa fuere tuis.
Illuc mentis inops, ut quam furialis Erichtho
Impulit, in collo crine jacente, feror. 140
Antra vident oculi scabro pendentia topho,
Quæ mihi Mygdonii marmoris instar erant.
Invenio silvam, quæ sæpe cubilia nobis
Præbuit, et multâ texit opaca comâ:
At non invenio dominum silvæque meumque.
Vile solum locus est: dos erat ille loci.
Agnovi pressas moti mihi cespitis herbas:
De nostro curvum pondere gramen erat.
Incubui; tetigique locum, quâ parte fuisti.
Grata priùs lacrimas combibit herba meas. 150
Quin etiam rami positis lugere videntur
Frondibus; et nullæ dulcè queruntur aves.
Sola virum non ulta piè moestissima mater
Concinit Ismarium Daulias ales Itym.
Ales Itym, Sappho desertos cantat amores.
Hactemus; ut mediâ cetera nocte silent.
Est nitidus, vitreoque magis perlucidus amni,
Fons sacer: hunc multi numen habere putamt:
Quem supra ramos expandit aquatica lotos,
Una nemus: temero cespite terra viret. 160
Hic ego cùm lassos posuissem fletibus artus,
Constitit ante oculos Naias uma meos.
Constitit, et dixit, Quoniam non ignibus æquis
Ureris, Ambracias terra petenda tibi.
Phœbus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor:
Actiacum populi Leucadiumque vocant.
Hinc se Deucalion, Pyrrhæ succensus amore,
Misit, et illaeso corpore pressit aquas.
Nec mora: versus Amor tetigit lentissima Pyrrhae.
Pectora; Deucalion igne levatus erat. 17O
Hanc legem locus ille tenet. Pete protinus altam
Leucada; nec saxo desiluisse time.

« AnteriorContinua »