Imatges de pàgina
PDF
[ocr errors]

Mle movet Quis velit in

A patri p Ipse sum

Quò m. Qui m.

[ocr errors][ocr errors][graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]

Et, consanguineæ quondam centesima turbæ,
Infelix, uno fratre manente, cadam.
At tu, si qua piæ, Lynceu, tibi cura sororis,
Quæque tibi tribui munera, dignus habes;
Vel fer opem: vel dede neci: defunctaque vitâ
Corpora furtivis insuper adde rogis.
Et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa;
Scriptaque sint titulo nostra sepulcra brevi.
Exsul Hypermmestra, pretium pietatis iniquum,
Quam mortem fratri depulit, ipsa tulit.
Scribere plura libet: sed pondere lassa catenæ
Est manus; et vires subtrahit ipse timor.

IEPISTOLA XV.
sAppho PhiAoNi.

EcqUID, ut inspecta est studiosæ litera dextrae,
Protinus est oculis cognita mostra tuis?
An, nisi legisses auctoris nomina Sapphûs,
Hoc breve nescires unde veniret opus?
IForsitam et, quare mea sint alterna, requiras,
Carmina; cùm lyricis sim magis apta modis.
Plendus amor meus est: elegeia flebile carmem.
Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
Uror, ut, indomitis ignem exercentibus Euris,
Fertilis accensis messibus ardet ager.
Arva Phaon celebrat diversa Typhoidos Ætnæ.
Me calor Ætnæo non minor igne coquit.
Nec mihi, dispositis quæ jungam carmina nervis,
Proveniunt; vacuæ carmina mentis opus.
Nec me Pyrrhiades Methymmiadesve puellæ.
Nec me Lesbiadum cetera turba juvant.
Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydno
Non oculis grata est Atthis, ut antè,
Atque aliæ centum, quas non sine cri
Improbe, multarum quod fuit, unus
vol. I. c.

[ocr errors]

10

[graphic]

Aut illo jugulet, quem non bene tradidit, ense;
Ut quâ non cecidit vir nece, nupta cadam:
Non tamen, ut dicant morientia, Poenitet, ora,
Efficiet: non es, quam piget esse piam.
Poeniteat sceleris Danaum, sævasque sorores.
Hic solet eventus facta nefanda sequi.
Cor pavet admonitu temeratæ sanguine noctis:
Et subitus dextræ præpedit orsa tremor.
Quam tu cæde putes fungi potuisse mariti,
Scribere de factâ non sibi caede timet. 2O
Sed tamen experiar. Modò facta crepuscula terris;
Ultima pars moctis, primaque lucis erat:
IDucimur Inachides magni sub tecta Tyranni;
Et socer armatas accipit æde nurus.
Undique collucent præcinctæ lampades auro.
Dantur in invitos impia tura focos.
Vulgus, Hymen, Hymenæe, vocant: fugit ille vo-
cantes.
Ipsa Jovis conjux cessit ab urbe suâ.
Ecce mero dubii, comitum clamore frequentes,
Flore novo madidas impediente comas, 3O
In thalamos læti, thalamos, sua busta, feruntur :.
Strataque corporibus, funere digna, premunt.
Jamque, cibo, vinoque graves, somnoque, jacebant;
Securumque quies alta per Argos erat :
Circum me gemitus morientum audire videbar:
Et tamen audibam ; quodque verebar, erat.
Sanguis abit ; mentemque calor, corpusque, relin-
quit :
Inque novo jacui frigida facta toro.
Ut leni Zephyro fragiles vibrantur aristæ;
Frigida populeas ut quatit aura comas; 4O
Aut sic, aut etiam tremui magis. Ipse jacebas:
Quæque tibi dederam vina, soporis erant.
Excussere metum violenti jussa parentis:
Erigor ; et capio tela tremente manu.
Non ego falsa loquar : ter acutum sustulit ensem,
· Ter malè sublato recidit ense manus.

[Admovi jugulo ; sine me tibi vera fateri;
Admovi jugulo tela paterna tuo.]
Sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis ;
Castaque mandatum dextra refugit opus. 5O
Purpureos laniata simus, laniata capillos,
Exiguo dixi talia verba sono:
Sævus, Hypermnestra, pater est tibi : jussa parentis
Effice : germanis sit comes iste suis.
Remina sum, et virgo; maturâ mitis, et amnis.
Non faciunt molles ad fera tela mamus.
Quin age, dumque jacet, fortes imitare sorores.
Credibile est cæsos ommibus esse viros.
Si manus hæc aliquam posset committere cædem,
Morte foret dominæ sanguinolenta suæ. 60
.Quò meruere necem, patruelia regna tenendo,
Quæ tamem externis danda forent generis?
Pinge viros meruisse mori : quid fecimus ipsæ?
Quo mihi commisso non licet esse piæ?
Quid mihi cum ferro? quò belhca tela puellæ?
Aptior est digitis lana colusque meis.
Hæc ego : dumque queror, lacrimæ sua verba se-
quuntur, -
Deque meis oculis in tua membra cadunt.
IDum petis amplexus, sopitaque brachia jactas;

Penè manus telo saucia facta tua est. 7O Jamque patrem, famulosque patris, lucemque timebam.

Expulerunt sommos hæc mea dicta tuos: Surge age, Belide, de tot modò fratribus unus ; Nox tibi, ni properas, ista perennis erit. Territus exsurgis: fugit omnis inertia somni. Adspicis in timidâ fortia tela manu. Quærenti caussam, Dum mox sinit, effuge, dixi. Dum nox atra sinit, tu fugis: ipsa moror. Mane erat: et Danaus generos ex cæde jacentes Dinumerat. Summæ criminis unus abes. 80 Eert malè cognatæ jacturam mortis in uno ; Et queritur facti sanguinis esse parum.

Abstrahor à patriis pedibus; raptamque capillis
(Hæc meruit pietas præmia) carcer habet.
Scilicet ex illo Junonia permanet ira;
Quo bos ex homine est, ex bove facta Dea.
At satis est pœnæ teneram mugisse puellam:
Nec, modò formosam, posse placere Jovi.
Adstitit in ripâ liquidi nova vacca parentis,
Cornuaque im patriis non sua vidit aquis: 9O
Conatoque queri mugitus edidit ore: -
Territaque est formâ, territa voce suâ.
Quid furis, infelix? quid te miraris in umbrâ?
Quid numeras factos ad nova membra pedes?
Illa Jovis magni pellex, metuenda sorori,
Fromde levas mimiam cespitibusque famem.
Fonte bibis, spectasque tuam stupefacta figuram :
Et te me feriant, quæ geris, arma, times.
Quæque modò, ut possis etiam Jove digna videri,
Dives eras; nudâ nuda recumbis humo. 10O
Per mare, per terras, cogmataque flumina curris;
Dat mare, dant amnes, dat tibi terra viam. -
Quæ tibi caussa fugæ ? quid, Iö, freta longa pererras?
Non poteris vultus effugere ipsa tuos.
Inachi, quò properas? eadem sequerisque fugisque.
Tu tibi dux comiti: tu comes ipsa duci.
Per septem Nilus portus emissus in æquor
Exuit insanæ pellicis ora bovi.
Ultima quid referam, quorum mihi cana senectus
Auctor? dant amni quod querar, ecce, mei. 110
Bella pater patruusque gerunt: regnoque domoque
Pellimur. Ejectos ultimus orbis habet.
Ille ferox solus solio sceptroque potitur:
Cum seme nos inopi turba vagamur inops.
De fratrum populo pars exiguissima restas;
Quique datileto, quæque dedêre, fleo.
Nam mihi quot fratres, totidem periere sorores.
Accipiat lacrimas utraque turba meas.
En ego, quòd vivis, poenæ crucianda reservor.
Quid fiet sonti, cùm rea laudis agar? 12O

« AnteriorContinua »