Imatges de pàgina
PDF
[ocr errors]

Aucupor in le

Dum care Sed tua cur:

Cur venit ..' Frcutior son:

Nulla car Tura damus,

Ut solet 24 Quando ego,

Languida i Quando erit,

Militiæ res Qua' mihi du

Multa tan Semper in hui

Promtior Sed cum Tro

Spes bona Hoc quoque

Me movet Quis velit it

A patrià ; Ipse suam

Quo ruit. Quò ruitis.

Non sul Quid petit

Dum lic Sed quid

PI1

[graphic][subsumed]

Et, consanguineæ quondam centesima turbæ,

Infelix, uno fratre manente, cadam.
At tu, si qua piæ, Lynceu, tibi cura sororis,

Quæque tibi tribui munera, dignus habes;
Vel fer opem : vel dede neci : defunctaque vitâ

Corpora furtivis insuper adde rogis." Et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa ;

Scriptaque sint titulo nostra sepulcra brevi. Exsul Hypermnestra, pretium pietatis iniquum,

Quam mortem fratri depulit, ipsa tulit. Scribere plura libet: sed pondere lassa catenæ

Est manus; et vires subtrahit ipse timor.

130

EPISTOLA XV.

SAPPHO PHAONI.

10

ECQUID, ut inspecta est studiosæ litera dextræ,

Protinus est oculis cognita nostra tuis ? An, nisi legisses auctoris nomina Sapphûs,

Hoc breve nescires unde veniret opus? Forsitan et, quare mea sint alterna, requiras,

Carmina; cùm lyricis sim magis apta modis. Flendus amor meus est: elegeïa flebile carmen.

Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
Uror, ut, indomitis ignem exercentibus Euris,

Fertilis accensis messibus ardet ager.
Arva Phaon celebrat diversa Typhoïdos Ætnæ.

Me calor Ætnæo non minor igne coquit.
Nec mihi, dispositis quæ jungam carmina nervis,

Proveniunt; vacuæ carmina mentis opus.
Nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellæ,

Nec me Lesbiadum cetera turba juvant. Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydno

Non oculis grata est Atthis, ut antè, Atque aliæ centum, quas non sine crim

Improbe, multarum quod fuit, unus h

[graphic]

Aut illo jugulet, quem non bene tradidit, ense;

Ut quâ non cecidit vir nece, nupta cadam : Non tamen, ut dicant morientia, Pænitet, ora,

Efficiet : non es, quam piget esse piam.
Pæniteat sceleris Danaum, sævasque sorores.

Hic solet eventus facta nefanda sequi.
Cor pavet admonitu temeratæ sanguine noctis:

Et subitus dextræ præpedit orsa tremor.
Quam tu cæde putes fungi potuisse mariti,
Scribere de factâ non sibi cæde timet.

20 Sed tamen experiar. Modò facta crepuscula terris;

Ultima pars noctis, primaque lucis erat: Ducimur Inachides magni sub tecta Tyranni;

Et socer armatas accipit æde nurus. Undique collucent præcinctæ lampades auro. · Dantur in invitos impia tura focos. Vulgus, Hymen, Hymenæe, vocant; fugit ille vo

cantes.
Ipsa Jovis conjux cessit ab urbe suâ.
Ecce mero dubii, comitum clamore frequentes,

Flore novo madidas impediente comas,
In thalamos læti, thalamos, sua busta, feruntur :

Strataque corporibus, funere digna, premunt. Jamque, cibo, vinoque graves, somnoque, jacebant;

Securumque quies alta per Argos erat : Circum me gemitus morientum audire videbar :

Et tamen audibam ; quodque verebar, erat. Sanguis abit; mentemque calor, corpusque, relin

quit:
Inque novo jacui frigida facta toro.
Ut leni Zephyro fragiles vibrantur aristæ;

Frigida populeas ut quatit aura comas;
Aut sic, aut etiam tremui magis. Ipse jacebas :

Quæque tibi dederam vina, soporis erant.
Excussere metum violenti jussa parentis :

Erigor; et capio tela tremente manu. Non ego falsa loquar : ter acutum sustulit ensem, · Ter malè sublato recidit ense manus.

30 [Admovi jugulo; sine me tibi vera fateri;

Admovi jugulo tela paterna tuo.]
Sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis :

Castaque mandatum dextra refugit opus. 50 Purpureos laniata sinus, laniata capillos,

Exiguo dixi talia verba sono: Sævus, Hypermnestra, pater est tibi : jussa parentis

Effice: germanis sit comes iste suis.
Femina sum, et virgo; naturâ mitis, et annis.

Non faciunt molles ad fera tela manus.
Quin age, dumque jacet, fortes imitare sorores.

Credibile est cæsos omnibus esse viros.
Si manus hæc aliquam posset committere cædem,
Morte foret dominæ sanguinolenta suæ.

60 Quò meruere necem, patruelia regna tenendo,

Quæ tamen externis danda forent generis ? Finge viros meruisse mori : quid fecimus ipsæ ? !

Quo mihi commisso non licet esse piæ ? Quid mihi cum ferro ? quò bellica tela puellæ ?

Aptior est digitis lana colusque meis. Hæc ego : dumque queror, lacrimæ sua verba sed

quuntur, Deque meis oculis in tua membra cadunt. Dum petis amplexus, sopitaque brachia jactas;

Penè manus telo saucia facta tua est. Jamque patrem, famulosque patris, lucemque time

bam. ! Expulerunt somnos hæc mea dicta tuos : Surge age, Belide, de tot modò fratribus unus ;

Nox tibi, ni properas, ista perennis erit.
Territus exsurgis : fugit omnis inertia somni.

Adspicis in timidâ fortia tela manu.
Quærenti caussam, Dum nox sinit, effuge, dixi.

Dum nox atra sinit, tu fugis : ipsa moror.
Mane erat : et Danaus generos ex cæde jacentes -

Dinumerat. Summæ criminis unus abes. 80 Fert malè cognatæ jacturam mortis in uno;

Et queritur facti sanguinis esse parum.

Abstrahor à patriis pedibus; raptamque capillis

(Hæc meruit pietas præmia) carcer habet. Scilicet ex illo Junonia permanet ira;

Quo bos ex homine est, ex bove facta Dea. At satis est pænæ teneram mugisse puellam:

Nec, modò formosam, posse placere Jovi. Adstitit in ripâ liquidi nova vacca parentis,

Cornuaque in patriis non sua vidit aquis : 90 Conatoque queri mugitus edidit ore:

Territaque est formâ, territa voce suâ.
Quid furis, infelix? quid te miraris in umbrâ ?

Quid numeras factos ad nova membra pedes ?
Illa Jovis magni pellex, metuenda sorori,

Fronde levas nimiam cespitibusque famem. Fonte bibis, spectasque tuam stupefacta figuram :

Et te ne feriant, quæ geris, arma, times. Quæque modò, ut possis etiam Jove digna videri,

Dives eras; nudâ nuda recumbis humo. 100 Per mare, per terras, cognataque flumina curris;

Dat mare, dant amnes, dat tibi terra viam. Quæ tibi caussa fugæ ? quid, lö, freta longa pererras?

Non poteris vultus effugere ipsa tuos. Inachi, quò properas ? eadem sequerisque fugisque.

Tu tibi dux comiti : tu comes ipsa duci.
Per septem Nilus portus emissus in æquor

Exuit insanæ pellicis ora bovi.
Ultima quid referam, quorum mihi cana senectus

Auctor? dant anni quod querar, ecce, mei. 110 Bella pater patruusque gerunt: regnoque domoque

Pellimur. Ejectos ultimus orbis habet. Ille ferox solus solio sceptroque potitur :

Cum sene nos inopi turba vagamur inops.
De fratrum populo pars exiguissima restas;

Quique dati leto, quæque dedêre, fleo.
Nam mihi quot fratres, totidem periere sorores,

Accipiat lacrimas utraque turba meas.
En ego, quòd vivis, poenæ crucianda reservor.

Quid fiet sonti, cùm rea laudis agar?

120

« AnteriorContinua »