30 Hoc illîc Medea fui, nova nupta quod hîc ést. Quàm pater est illi, tam mihi dives erat. Omne tenet, Ponti quâ plaga læva jacet. Et premitis pictos corpora Graja toros. Illa fuit mentis prima ruina meæ. Ardet ut ad magnos pinea tæda Deos. Abstulerant oculi lumina nostra tui. Eminet indicio prodita flamma suo. Insolito premeres vomere colla boum. [Martis erant tauri plùs, quàm per cornua, sævi; Quorum terribilis spiritus ignis erat.] Ære pedes solidi, prætentaque naribus æra : Nigra per adflatus hæc quoque facta suos. Semina præterea, populos genitura, juberis Spargere devotâ lata per arva manu, Qui peterent secum natis tua corpora telis. Illa est agricolæ messis iniqua suo. Lumina custodis, succumbere nescia somno, Ultimus est aliquâ decipere arte labor. Dixerat Æëtes, mosti consurgitis omnes, Mensaque purpureos deserit alta toros. Quàm tibi nunc longè regnum dotale Creüsæ, Et socer, et magni nata Creontis erant? Et dixit tenui murmure lingua, Vale. Acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit. Ante oculos taurique truces, segetesque nefandæ; Ante meos oculos pervigil anguis erat. 60 Hinc amor, hinc timor est. Ipsum timor auget amorem. Mane erat; et thalamo cara recepta soror, . er Disjectamque comas aversaque in ora jacentem Invenit, et lacrimis omnia plena meis. Æsonio juveni, quod rogat illa, damus. Vix illud radiis solis adire licet. Aurea barbaricâ stat Dea facta manu. Orsus es infido sic prior ore loqui: Tradidit: inque tuâ vitaque morsque manu. Perdere posse sat est, si quem juvet ipsa potestas; Sed tibi servatus gloria major ero. Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen; Per genus et numen cuncta videntis avi; Et si fortè alios gens habet ista Deos. Effice me meritis tempus in omne tuum. (Sed mihi tam faciles unde, meosque Deos?) Spiritus antè meus tenues vanescat in auras, Quàm thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo. Conscia sit Juno, sacris præfecta maritis ; Et Dea, marmoreâ cujus in æde sumus. Simplicis; et dextræ dextera juncta meæ. Sic citò sum verbis capta puella tuis. Et solidam jusso vomere findis humum. Nascitur, et gladios scutaque miles habet. Cùm vidi subitos arma tenere viros. Inter se strictas conseruere manus. VOL. I. 100 Pervigil ecce draco, squammis crepitantibus horrens, Sibilat; et torto pectore verrit humum. Quique maris gemini distinet Isthmos aquas ? Nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens, Flammea subduxi medicato lumina somno : · Et tibi, quæ raperes, vellera tuta dedi. Proditus est genitor : regnum patriamque reliqui : : Munus in exsilio quolibet esse tuli. 110 Virginitas facta est peregrini præda latronis; Optima, cum carâ matre, relicta soror. Deficit hoc uno litera nostra loco. Sic ego, sed tecum, dilaceranda fui. Nec tamen extimui (quid enim post illa timerem ?) a Credere me pelago femina, tamque nocens. Numen ubi est ? ubi Dî? meritas subeamus in alto, Tu fraudis pænas, credulitatis ego. Nostraque adhærerent ossibus ossa tuis ! (Debuit ingratis Scylla nocere viris.) Quæque vomit fluctus totidem, totidemque resorbet, Nos quoque Trinacriæ supposuisset aquæ. Cæsaque virgineâ membra paterna manu? 130 Ut culpent alii, tibi me laudare necesse est : Pro quo sum toties esse coacta nocens. Ausus es ô, (justo desunt sua verba dolori) Ausus es, Æsoniâ, dicere, cede domo. Jussa domo cessi, natis comitata duobus ; Et, qui me sequitur semper, amore tui. Ut subitò nostras Hymen cantatus ad aures Venit, et accenso lampades igne micant, 120 Tibiaque effundit socialia carmina vobis, 140 Pertimui; nec adhuc tantum scelus esse puta bam : Sed tamen in toto pectore frigus erat. Turba ruunt; et, Hymen, clamant: Hymenæe, fre quentant. Quis vellet tanti nuntius esse mali? Sed tamquam scirem, mens mihi tristis erat. Constitit ad geminæ limina prima foris: 150 Hic mihi, Mater, abi ; pompam pater, inquit, Täson Ducet; et adjunctos aureus urguet equos. Tuta nec à digitis ora fuere meis. Sertaque compositis demere rapta comis. Clamarem, Meus est ! injiceremque manus. Læse pater, gaude : Colchi gaudete relicti : Inferias, umbræ fratris, habete mei. Deseror (amissis regno, patriâque, domoque) Conjuge: qui nobis omnia solus erat. Serpentes igitur potui, taurosque furentes; Unum non potui perdomuisse virum ? Non valeo flammas effugere ipsa meas? Nil Dea, nil Hecates sacra potentis agunt? Nec tener in misero pectore somnus adest. Quæ me non possum, potui sopire draconem. Utilior cuivis, quàm mihi, cura mea est. Quos ego servavi, pellex amplectitur, artus: Et nostri fructus illa laboris habet. Forsitan et, stultæ dum te jactare maritæ Quæris, et injustis auribus apta loqui, Rideat, et vitiis læta sit illa meis. neni, Nunc animis audi verba minora meis. Nec moror ante tuos procubuisse pedes. i Sæviet in partus dira noverca meos. 190 Per superos oro, per avitæ lumina flammæ, Per meritum, et natos, pignora nostra, duos: Adde fidem dictis; auxiliumque refer. Utque tuâ serpens victa quiescat ope. Cum quo sum pariter facta parente parens. Qui tibi, laturo vellus, arandus erat. , 200 Aureus ille aries, villo spectabilis aureo, Dos mea : Quam, dicam si tibi, redde ; neges.; Dos mea, tu sospes : dos est mea, Graja juventus. I nunc, Sisyphias, improbe, confer opes. Quod vivis; quòd habes nuptam, socerumque poten tem; Hoc ipsum, ingratus quòd potes esse, meum est. Quos equidem actutum ! sed quid prædicere poenam Attinet? ingentes parturit ira minas. 210 |