Imatges de pàgina
PDF
EPUB

'Hoc illic Medea fui, nova nupta quod hîc ést.
Quàm pater est illi, tam mihi dives erat.
Hic Ephyren bimarem; Scythiâ tenus ille nivosâ
Omne tenet, Ponti quâ plaga læva jacet.
Accipit hospitio juvenes Æëta Pelasgos,
Et premitis pictos corpora Graja toros.
Tunc ego te vidi: tunc cœpi scire quid esses.
Illa fuit mentis prima ruina meæ.
Ut vidi, ut perii; nec notis ignibus arsi,

Ardet ut ad magnos pinea tæda Deos.

Et formosus eras, et me mea fata trahebant:
Abstulerant oculi lumina nostra tui.
Perfide, sensisti: quis enim bene celat amorem?
Eminet indicio prodita flamma suo.
Dicitur interea tibi lex; ut dura ferorum
Insolito premeres vomere colla boum.

[Martis erant tauri plùs, quàm per cornua, sævi;
Quorum terribilis spiritus ignis erat.]
Ære pedes solidi, prætentaque naribus æra :
Nigra per adflatus hæc quoque facta suos.
Semina præterea, populos genitura, juberis
Spargere devotâ lata per arva manu,
Qui peterent secum natis tua corpora telis.
Illa est agricolæ messis iniqua suo.
Lumina custodis, succumbere nescia somno,
Ultimus est aliquâ decipere arte labor.
Dixerat Æëtes, mosti consurgitis omnes,
Mensaque purpureos deserit alta toros.
Quam tibi nunc longè regnum dotale Creüsæ,
Et socer, et magni nata Creontis erant?
Tristis abis. Oculis abeuntem prosequor udis:
Et dixit tenui murmure lingua, Vale.
Ut positum tetigi thalamo malè saucia lectum;
Acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit.
Ante oculos taurique truces, segetesque nefandæ ;
Ante meos oculos pervigil anguis erat.

30

40

50

60

Hinc amor, hinc timorest. Ipsum timor auget amorem. Mane erat; et thalamo cara recepta soror,

Disjectamque comas aversaque in ora jacentem
Invenit, et lacrimis omnia plena meis.

Orat opem Minyis: petit altera, et altera habebit.
Æsonio juveni, quod rogat illa, damus.

Est nemus, et piceis, et frondibus ilicis atrum:
Vix illud radiis solis adire licet.

Sunt in eo, fuerantque diu, delubra Dianæ:
Aurea barbaricâ stat Dea facta manu.

70

Nôstin', an exciderunt mecum loca? venimus illuc ; Orsus es infido sic prior ore loqui:

Jus tibi et arbitrium nostræ Fortuna salutis Tradidit: inque tuâ vitaque morsque manu. Perdere posse sat est, si quem juvet ipsa potestas; Sed tibi servatus gloria major ero.

80

Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen;
Per genus et numen cuncta videntis avi;
Per triplicis vultus, arcanaque sacra, Dianæ ;
Et si fortè alios gens habet ista Deos.
O virgo, miserere mei; miserere meorum!
Effice me meritis tempus in omne tuum.
Quòd si fortè virum non dedignare Pelasgum,
(Sed mihi tam faciles unde, meosque Deos?)
Spiritus antè meus tenues vanescat in auras,
Quàm thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo.
Conscia sit Juno, sacris præfecta maritis;
Et Dea, marmoreâ cujus in æde sumus.
Hæc animum (et quota pars hæc sunt?) movêre puellæ
Simplicis ; et dextræ dextera juncta meæ.
Vidi etiam lacrimas. An pars est fraudis in illis?
Sic citò sum verbis capta puella tuis.
Jungis et æripedes inadusto corpore tauros,
Et solidam jusso vomere findis humum.
Arva venenatis, pro semine, dentibus imples:
Nascitur, et gladios scutaque miles habet.
Ipsa ego, quæ dederam medicamina, pallida sedi,
Cùm vidi subitos arma tenere viros.

Donec terrigenæ (facinus miserabile) fratres
Inter se strictas conseruere manus.
VOL. I.

F

90

100

[ocr errors]

Pervigil ecce draco, squammis crepitantibus horrens,
Sibilat; et torto pectore verrit humum.
Dotis opes ubi tunc? ubi tunc tibi regia conjux ?
Quique maris gemini distinet Isthmos aquas?
Illa ego, quæ tibi sum nunc denique barbara facta,
Nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens,
Flammea subduxi medicato lumina somno:
Et tibi, quæ raperes, vellera tuta dedi.
Proditus est genitor: regnum patriamque reliqui :
Munus in exsilio quolibet esse tuli.

Virginitas facta est peregrini præda latronis ;
Optima, cum carâ matre, relicta soror.

At non te fugiens sine me, germane, reliqui.
Deficit hoc uno litera nostra loco.

A

110

Quod facere ausa mea est, non audet scribere, dextra: Sic ego, sed tecum, dilaceranda fui.

Nec tamen extimui (quid enim post illa timerem ?) Credere me pelago femina, tamque nocens.

120

Numen ubi est? ubi Dî? meritas subeamus in alto,
Tu fraudis pœnas, credulitatis ego.
Complexos utinam Symplegades elisissent,
Nostraque adhærerent ossibus ossa tuis!
Aut nos Scylla rapax canibus misisset edendos!
(Debuit ingratis Scylla nocere viris.)

Quæque vomit fluctus totidem, totidemque resorbet,
Nos quoque Trinacriæ supposuisset aquæ.

Sospes ad Hæmonias, victorque, reverteris urbes :
Ponitur ad patrios aurea lana Deos.

Quid referam Peliæ natas, pietate nocentes,
Casaque virgineâ membra paterna manu?
Ut culpent alii, tibi me laudare necesse est :
Pro quo sum toties esse coacta nocens.
Ausus es ô, (justo desunt sua verba dolori)
Ausus es, soniâ, dicere, cede domo.
Jussa domo cessi, natis comitata duobus ;
Et, qui me sequitur semper, amore tui.
Ut subitò nostras Hymen cantatus ad aures
Venit, et accenso lampades igne micant,

130

Tibiaque effundit socialia carmina vobis,

At mihi funereâ flebiliora tubâ;

140

Pertimui; nec adhuc tantum scelus esse puta

bam :

Sed tamen in toto pectore frigus erat.

Turba ruunt; et, Hymen, clamant: Hymenæe, frequentant.

Quo propior vox hæc, hoc mihi pejus erat. Diversi flebant servi, lacrimasque tegebant. Quis vellet tanti nuntius esse mali?

150

Me quoque, quidquid erat, potiùs nescire juvabat:
Sed tamquam scirem, mens mihi tristis erat.
Cùm minor è pueris, jussus studioque videndi,
Constitit ad geminæ limina prima foris :
Hic mihi, Mater, abi; pompam pater, inquit, läson
Ducet; et adjunctos aureus urguet equos.
Prótinus abscissâ planxi mea pectora veste:
Tuta nec à digitis ora fuere meis.

Ire animus media suadebat in agmina turbæ,
Sertaque compositis demere rapta comis.
Vix me continui, quin sic laniata capillos
Clamarem, Meus est! injiceremque manus.
Læse pater, gaude: Colchi gaudete relicti :
Inferias, umbræ fratris, habete mei.
Deseror (amissis regno, patriâque, domoque)
Conjuge: qui nobis omnia solus erat.
Serpentes igitur potui, taurosque furentes;
Unum non potui perdomuisse virum?
Quæque feros pepuli doctis medicatibus ignes,
Non valeo flammas effugere ipsa meas?
Ipsi me cantus, herbæque, artesque, relinquunt?
Nil Dea, nil Hecates sacra potentis agunt?
Non mihi grata dies: noctes vigilantur amaræ:
Nec tener in misero pectore somnus adest.
Quæ me non possum, potui sopire draconem.
Utilior cuivis, quàm mihi, cura mea est.
Quos ego servavi, pellex amplectitur, artus:
Et nostri fructus illa laboris habet.

160

170

Forsitan et, stultæ dum te jactare maritæ
Quæris, et injustis auribus apta loqui,
In faciem, moresque meos, nova crimina fingas.
Rideat, et vitiis læta sit illa meis.

Rideat, et Tyrio jaceat sublimis in ostro;

Flebit et ardores vincet adusta meos.

180

Dum ferrum flammæque aderunt, succusque ve

neni,

Hostis Medeæ nullus inultus erit.

Quòd si fortè preces præcordia ferrea tangunt;
Nunc animis audi verba minora meis.

Tam tibi sum supplex, quàm tu mihi sæpe fuisti:
Nec moror ante tuos procubuisse pedes.
Si tibi sum vilis; communes respice natos.
Sæviet in partus dira noverca meos.

Et nimiùm similes tibi sunt: et imagine tangor:
Et, quoties video, lumina nostra madent.
Per superos oro, per avitæ lumina flammæ,
Per meritum, et natos, pignora nostra, duos:
Redde torum; pro quo tot res insana reliqui.
Adde fidem dictis; auxiliumque refer.
Non ego te imploro contra taurosque virosque ;
Utque tuâ serpens victa quiescat ope.
Te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti;
Cum quo sum pariter facta parente parens.
Dos ubi sit, quæris: campo numeravimus illo,
Qui tibi, laturo vellus, arandus erat.
Aureus ille aries, villo spectabilis aureo,

190

200

Dos mea: Quam, dicam si tibi, redde; neges. Dos mea, tu sospes: dos est mea, Graja juventus. I nunc, Sisyphias, improbe, confer opes.

Quòd vivis; quòd habes nuptam, socerumque potentem;

Hoc ipsum, ingratus quòd potes esse, meum est. Quos equidem actutum! sed quid prædicere pœnam Attinet? ingentes parturit ira minas.

Quò feret ira, sequar. Facti fortasse pigebit.
Et piget infido consuluisse viro.

210

« AnteriorContinua »