Imatges de pàgina
PDF

Hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic ést.
Quàm pater est illi, tam mihi dives erat.
Hic Ephyrem bimarem ; Scythiâ tenus ille nivosâ
Omne temet, Ponti quâ plaga læva jacet.
Accipit hospitio juvenes Æëta Pelasgos,
Et premitis pictos corpora Graja toros. . 30
Tunc ego te vidi: tunc coepi scire quid esses.
Illa fuit mentis prima ruina meæ.
Ut vidi, ut perii ; nec notis ignibus arsi,
Ardet ut ad magnos pinea tæda Deos.
Et formosus eras, et me mea fata trahebant :
Abstulerant oculi lumina mostra tui.
Perfide, sensisti: quis enim bene celat amorem?
Eminet indicio prodita flamma suo.
Dicitur interea tibi lex ; ut dura ferorum
Insolito premeres vomere colla boum. 4O
[Martis erant tauri plùs, quàm per cornua, sævi;
Quorum terribilis spiritus ignis erat.]
Ære pedes solidi, prætentaque naribus æra :
Nigra per adflatus hæc quoque facta suos.
Semina præterea, populos genitura, juberis
Spargere devotâ lata per arva manu,
Qui peterent secum natis tua corpora telis.
Illa est agricolæ messis iniqua suo.
Lumina custodis, succumbere nescia somno, -
Ultimus est aliquâ decipere arte labor. 50
Dixerat Æëtes, moesti consurgitis omnes,
Mensaque purpureos deserit alta toros.
Quàm tibi nunc longè regnum dotale Creüsae,
Et socer, et magni nata Creontis erant?
Tristis abis. Oculis abeuntem prosequor udis:
Et dixit tenui murmure lingua, Vale.
Ut positum tetigi thalamo malè saucia lectum;
Acta est per lacrimas mox mihi, quanta fuit.
Ante oculos taurique truces, segetesque mefandæ;
Ante meos oculos pervigil anguis erat. 60
Hinc amor,hinc timorest. Ipsum timor auget amorem.
Mane erat; et thalamo cara recepta soror,

IDisjectamque comas aversaque in ora jacentem
Invenit, et lacrimis omnia plena meis.
Orat opem Minyis : petit altera, et altera habebit.
Æsonio juveni, quod rogat illa, damus.
IEst nemus, et piceis, et frondibus ilicis atrum :
Vix illud radiis solis adire licet.
Sunt in eo, fuerantque diu, delubra Dianæ:
Aurea barbaricâ stat Dea facta manu. 7O
Nôstin', an exciderunt mecum loca? venimus illuc ;
Orsus es infido sic prior ore loqui:
Jus tibi et arbitrium nostræ Fortuna salutis
Tradidit: inque tuâ vitaque morsque manu.
Perdere posse sat est, si quem juvet ipsa potestas;
Sed tibi servatus gloria major ero.
Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen;
Per genus et mumen cuncta videntis avi;
Per triplicis vultus, arcanaque sacra, Dianæ ;
Et si fortè alios gens habet ista Deos. 8O
O virgo, miserere mei; miserere meorum!
Effice me meritis tempus in omne tuum.
Quòd si fortè virum non dedignare Pelasgum,
(Sed mihi tam faciles unde, meosque Deos?)
Spiritus antè meus tenues vanescat in auras,
Quàm thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo.
Conscia sit Juno, sacris præfecta maritis;
Et Dea, marmoreâ cujus in æde sumus.
Hæc animum (et quotapars hæc sunt?) movêre puellae
Simplicis ; et dextræ dextera juncta meæ. 90
Vidi etiam lacrimas. An pars est fraudis in illis?
Sic citò sum verbis capta puella tuis.
Jungis et æripedes inadusto corpore tauros,
Et solidam jusso vomere findis humum.
Arva venenatis, pro semine, dentibus imples :
Nascitur, et gladios scutaque miles habet.
Ipsa ego, quæ dederam medicamina, pallida sedi,
Cùm vidi subitos arma tenere viros. -
Donec terrigenæ (facinus miserabile) fratres
Inter se strictas conseruere mamus. 109
voL. I. F

Pervigil ecce draco, squammis crepitantibus horrens, Sibilat; et torto pectore verrit humum. Dotis opes ubi tunc ? ubi tunc tibi regia conjux? Quique maris gemini distinet Isthmos aquas? Illa ego, quæ tibi sum munc denique barbara facta, Numc tibi sum pauper, munc tibi visa nocens, Plammea-subduxi medicato lumina somno: Et tibi, quæ raperes, vellera tuta dedi. Proditus est genitor : regnum patriamque reliqui : Munus in exsilio quolibet esse tuli. 11O Virginitas facta est peregrini præda latronis; Optima, cum carâ matre, relicta soror. At mom te fugiens sime me, germane, reliqui. Deficit hoc umo litera mostra loco. Quod facere ausa mea est, non audet scribere, dextra: Sic ego, sed tecum, dilaceranda fui. Nec tamen extimui (quid enim post illa timerem?) Credere me pelago femina, tamque mocens. Numen ubi est? ubi Di? meritas subeamus in alto, Tu fraudis pœnas, credulitatis ego. 12O Complexos utinam Symplegades elisissent, Nostraque adhærerent ossibus ossa tuis! Aut nos Scylla rapax camibus misisset edendos! (Debuit ingratis Scylla nocere viris.) Quæque vomit fluctus totidem, totidemque resorbet, Nos quoque Trinacriæ supposuisset aquæ. ^ Sospes ad Hæmonias, victorque, reverteris urbes : Ponitur ad patrios aurea lama Deos. Quid referam Peliæ matas, pietate mocentes, Cæsaque virgineâ membra paterna manu? 13o Ut culpent alii, tibi me laudare necesse est: Pro quo sum toties esse coacta nocens. Ausus es 6, (justo desunt sua verba dolori) Ausus es, AEsoniâ, dicere, cede domo. Jussa domo cessi, matis comitata duobus; Et, qui me sequitur semper, amore tui. Ut subitò nostras Hymen cantatus ad aures Venit, et accenso lampades igne micant,

Tibiaque effundit socialia carmina vobis,

At mihi fumereâ flebiliora tubâ; 140 Pertimui ; nec adhuc tantum scelus esse putabam :

Sed tamen in toto pectore frigus erat. Turba ruunt ; et, Hymen, clamant : Hymenaee, frequentant. Quo propior vox hæc, hoc mihi pejus erat. Diversi flebant servi, lacrimasque tegebant. Quis vellet tanti nuntius esse mali? Me quoque, quidquid erat, potiùs nescire juvabat : Sed tamquam scirem, mens mihi tristis erat. Cùm minor è pueris, jussus studioque videndi, Constitit ad geminæ limina prima foris : 150 Hic mihi, Mater, abi ; pompam pater, inquit, Iäson Ducet ; et adjunctos aureus urguet equos. Prótinus abscissâ planxi mea pectora veste : Tuta nec à digitis ora fueré meis. Ire animus mediæ suadebat in agmina turbæ, Sertaque compositis demere rapta comis. Vix me continui, quin sic laniata capillos Clamarem, Meus est! injiceremque manus. Læse pater, gaude : Colchi gaudete relicti : Inferias, umbræ fratris, habete mei. 16O Deseror (amissis regno, patriâque, domoque) Conjuge: qui nobis omnia solus erat. Serpentes igitur potui, taurosque furentes; Unum non potui perdomuisse virum? Quæque feros pepuli doctis medicatibus ignes, Non valeo flammas effugere ipsa meas? Ipsi me cantus, herbæque, artesque, relinquunt? * Nil Dea, nil Hecates sacra potentis agunt? Non mihi grata dies: noctes vigilantur amaræ: Nec tener in misero pectore somnus adest. 170 Quæ me non possum, potui sopire draconem. Utilior cuivis, quàm mihi, cura mea est. Quos ego servavi, pellex amplectitur, artus; IEt nostri fructus illa laboris habet.

Forsitam et, stultae dum te jactare maritæ
Quæris, et injustis auribus apta loqui,

In faciem, moresque meos, mova crimina fingas.
Rideat, et vitiis læta sit illa meis.

Rideat, et Tyrio jaceat sublimis in ostro;

Flebit : et ardores vincet adusta meos. 18o Dum ferrum flammæque aderunt, succusque vememi,

Hostis Medeæ mullus inultus erit. Quòd si fortè preces præcordia ferrea tangunt; Nunc animis audi verba minora meis. Tam tibi sum supplex, quàm tu mihi sæpe fuisti: Nec moror ante tuos procubuisse pedes. -* Si tibi sum vilis; communes respice natos. , Sæviet in partus dira noverca meos. Et nimiùm similes tibi sunt : et imagine tangor: Et, quoties video, lumina mostra madent. 19O IPer superos oro, per avitæ lumina flammæ, Per meritum, et matos, pignora nostra, duos: Redde torum ; pro quo tot res insana reliqui. Adde fidem dictis; auxiliumque refer. Nom ego te imploro contra taurosque virosque; Utque tuâ serpens victa quiescat ope. Te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti; Cum quo sum pariter facta parente parens. Dos ubi sit, quæris: campo numeravimus illo, Qui tibi, laturo vellus, arandus erat. 20O Aureus ille aries, villo spectabilis aureo, Dos mea: Quam, dicam si tibi, redde ; meges. . Dos mea, tu sospes : dos est mea, Graja juventus. I nunc, Sisyphias, improbe, confer opes. Quòd vivis; quòd habes muptam, socerumque potentem ; Hoc ipsum, ingratus quòd potes esse, meum est. Quos equidem actutum ! sed quid prædicere poenam Attinet? ingentes parturit ira minas. Quò feret ira, sequar. Facti fortasse pigebit. Et piget infido consuluisse viro. 21O

« AnteriorContinua »