Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Illi procedit rerum mensura tuarum.

Cede bonis: heres laudis amica tuæ.
Prô pudor! hirsuti costas exuta leonis

Aspera texerunt vellera molle latus.
Falleris, et nescis: non sunt spolia ista leonis,
Sed tua, tuque feri victor es; illa tui.
Femina tela tulit Lernæis atra venenis,
Ferre gravem lanâ vix satis apta colum:
Instruxitque manum clavâ domitrice ferarum :
Vidit et in speculo conjugis arma sui.
Hæc tamen audieram: licuit non credere famæ;
En venit ad sensus mollis ab aure dolor.
Ante meos oculos adducitur advena pellex:
Nec mihi, quæ patior, dissimulare licet.
Non sinis averti; mediam captiva per urbem
Invitis oculis adspicienda venit.

Nec venit incultis, captarum more, capillis,
Fortunam vultus fassa tegendo suos.
Ingreditur late lato spectabilis auro:

110

120

130

Qualiter in Phrygiâ tu quoque cultus eras. Dat vultum populo sublimè sub Hercule victo: Echaliam vivo stare parente putes. Forsitan et, pulsâ Ætolide Deïanirâ, Nomine deposito pellicis, uxor erit: Eurytidosque Iöles, atque insani Alcidæ Turpia famosus corpora junget Hymen. Mens fugit admonitu, frigusque perambulat artus, Et jacet in gremio languida facta manus. Me quoque cum multis, sed me sine crimine, amâsti: Ne pigeat, pugnæ bis tibi caussa fui. Cornua flens legit ripis Achelous in udis, Truncaque limosâ tempora mersit aquâ. Semivir occubuit in letifero Eveno

Nessus; et infecit sanguis equinus aquas.

Sed quid ego hæc refero? scribenti nuntia venit
Fama, virum tunica tabe perire meæ.

140

Hei mihi! quid feci? quò me furor egit amantem? >
Impia quid dubitas Deïanira mori?

An tuus in mediâ conjux lacerabitur Œtâ?
Tu, sceleris tanti caussa, superstes eris?
Si quid adhuc habeo facti, cur Herculis uxor
Credar; conjugii mors mihi pignus erit.
Tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem.
Impia quid dubitas Deïanira mori?

Heu devota domus! solio sedet Agrios alto:
Enea desertum nuda senecta premit.
Exsulat ignotis Tydeus germanus in oris.
Alter fatali vivus in igne fuit.

Exegit ferrum sua per præcordia mater:
Impia quid dubitas Deïanira mori?
Deprecor hoc unum, per jura sacerrima lecti;
Ne videar fatis insidiata tuis.

Nessus, ut est avidum percussus arundine pectus,
Hic, dixit, vires sanguis amoris habet.
Illita Nesseo misi tibi texta veneno.
Impia quid dubitas Deïanira mori?

150

Jamque vale, seniorque pater, germanaque Gorge,
Et patria, et patriæ frater ademte tuæ.
Et tu, lux oculis hodierna novissima nostris,
Virque, (sed ô possis!) et puer Hylle, vale.

EPISTOLA X.

160

ARIADNE THESEO.

MITIUS inveni, quàm te, genus omne ferarum:
Credita non ulli, quàm tibi, pejùs eram.
Quæ legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto,
Unde tuam sine me vela tulere ratem.
In quo me somnusque meus malè prodidit, et tu,
Per facinus somnis insidiate meis.

Tempus erat; vitreâ quo primùm terra pruinâ
Spargitur, et tectæ fronde queruntur aves.
Incertum vigilans, à somno languida, movi
Thesea pressuras semisupina manus.

10

Nullus erat: referoque manus, iterumque retento,
Perque torum moveo brachia: nullus erat.
Excussere metus somnum. Conterrita surgo:
Membraque sunt viduo præcipitata toro.
Protinus adductis sonuerunt pectora palmis :
Utque erat à somno turbida, rapta coma est.
Luna fuit: specto, si quid, nisi litora, cernam.
Quod videant oculi, nil, nisi litus, habent.
Nunc huc, nunc illuc, et utroque, sine ordine, curro:
Alta puellares tardat arena pedes.
Interea toto clamanti litore, Theseu,

Reddebant nomen concava saxa tuum:
Et quoties ego te, toties locus ipse vocabat.
Ipse locus miseræ ferre volebat opem.
Mons fuit; adparent frutices in vertice rari:
Hinc scopulus raucis pendet adesus aquis.
Adscendo, (vires animus dabat) atque ita late
Equora prospectu metior alta meo.

Inde ego (nam ventis quoque sum crudelibus usa)
Vidi præcipiti carbasa tenta Noto.

Aut vidi: aut etiam, cùm me vidisse putarem,
Frigidior glacie semanimisque fui.

Nec languere diu patitur dolor. Excitor illo,
Excitor, et summâ Thesea voce voco.

Quò fugis? exclamo: scelerate, revertere, Theseu.
Flecte ratem: numerum non habet illa suum.
Hæc ego. Quod voci deerat, plangore replebam.
Verbera cum verbis mixta fuere meis.

Si non audires, ut saltem cernere posses,
Jactatæ latè signa dedêre manus.

Candidaque imposui longæ velamina virgæ,
Scilicet oblitos admonitura mei.

Jamque oculis ereptus eras: tum denique flevi.
Torpuerant molles antè dolore genæ.

Quid potius facerent, quàm me mea lumina flerent,
Postquam desierant vela videre tua?

Aut ego diffusis erravi sola capillis,
Qualis ab Ogygio concita Baccha Deo:

20

30

40

Aut mare prospiciens in saxo frigida sedi :
Quámque lapis sedes, tam lapis ipsa fui.
Sæpe torum repeto, qui nos acceperat ambos ;
( Sed non acceptos exhibiturus erat.
Et tua, quâ possum, pro te, vestigia tango;
Strataque, quæ membris intepuere tuis.
Incumbo; lacrimisque toro manante profusis,
Pressimus, exclamo, te duo: redde duos.
Venimus huc ambo: cur non discedimus ambo?
Perfide, pars nostri, lectule, major ubi est?
Quid faciam? quò sola ferar? vacat insula cultu.
Non hominum video, non ego facta boum.
Omne latus terræ cingit mare. Navita nusquam:
Nulla per ambiguas puppis itura vias.
Finge dari comitesque mihi, ventosque, ratemque;
Quid sequar? accessus terra paterna negat.
Ut rate felici pacata per æquora labar;
Temperet ut ventos Æolus; exsul ero.
Non ego te, Crete, centum digesta per urbes,
Adspiciam, puero cognita terra Jovi.
Nam pater, et tellus justo regnata parenti,
Prodita sunt facto, nomina cara, meo.
Cùm tibi, ne victor tecto morerere recurvo,
Quæ regerent passus, pro duce fila dedi.
Cùm mihi dicebas, Per ego ipsa pericula juro,
Te fore, dum nostrûm vivet uterque, meam.
Vivimus; et non sum, Theseu, tua: si modò vivis,
Femina, perjuri fraude sepulta viri.

50

60

70

70

Me quoque, quâ fratrem, mactâsses, improbe, clavâ, Esset, quam dederas, morte soluta fides.

80

Nunc ego non tantùm, quæ sum passura; recordor;
Sed quæcumque potest ulla relicta pati.
Occurrunt animo pereundi mille figuræ:

Morsque minus pœnæ, quàm mora mortis, habet.
Jam jam venturos aut hâc, aut suspicor illâc,
Qui lanient avido viscera dente, lupos.
Forsitan et fulvos tellus alat ista leones.

Quis scit, an hæc sævas tigridas insula habet?

Et freta dicuntur magnas expellere phocas.
Quid vetat et gladios per latus ire meum?
Tantùm ne religer durâ captiva catenâ;

Neve traham servâ grandia pensa manu:
Cui pater est Minos, cui mater filia Phœbi:
Quodque magis memini, quæ tibi pacta fui.
Si mare, si terras, porrectaque litora vidi;

Multa mihi terræ, multa minantur aquæ.
Cœlum restabat: timeo simulacra Deorum.
Destituor rapidis præda cibusque feris.
Sive colunt habitantque viri, diffidimus illis.
Externos didici læsa timere viros.
Viveret Androgeos utinam: nec facta luisses
Impia funeribus, Cecropi terra, tuis!
Nec tua mactâsset nodoso stipite, Theseu,
Ardua parte virum dextera, parte bovem!
Nec tibi, quæ reditus monstrarent, fila dedissem;
adductas sæpe recepta manus!

Fila per

Non equidem miror, si stat victoria tecum,
Strataque Cretæam bellua tinxit humum.
Non poterant figi præcordia ferrea cornu:
Ut te non tegeres, pectore tutus eras.
Illic tu silices, illic adamanta tulisti:

Illic, qui silices, Thesea, vincat, habes.
Crudeles somni, quid me tenuistis inertem?
At semel æternâ nocte premenda fui.
Vos quoque, crudeles venti, nimiúmque parati;
Flaminaque in lacrimas officiosa meas.
Dextera crudelis, quæ me fratremque necavit :
Et data poscenti, nomen inane, fides.
In me jurârunt somnus, ventusque, fidesque.
Prodita sum caussis una puella tribus.
Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo:
Nec, mea qui digitus lumina condat, erit?
Spiritus infelix peregrinas ibit in auras;
Nec positos artus unguet amica manus?
Ossa superstabunt volucres inhumata marina?
Hæc sunt officiis digna sepulcra meis?

90

100

110

120

« AnteriorContinua »