Imatges de pàgina
PDF

Nec virtute cares: arma invidiosa tulisti.
Sed tu quid faceres? induit illa pater. 5O
Materiâ vellem fortis meliore fuisses : '
(Nom lecta est, operi sed data caussa tuo.)
Hanc tamen implésti; juguloque Ægysthus aperto
Tecta cruentavit, quæ pater antè tuus. '
Increpat Æacides, laudemque in crimina vertit;
._ Et tamen adspectus sustinet ille meos.
Rumpor, et ora mihi pariter cum mente tumescunt:
Pectoraque inclusis ignibus usta dolent.
Hermione coram quidqüamme objectet Orestæ? ?
Nec mihi sunt vires; nec ferus ensis adest. 60
Plere licet certé: flendo diffundimus iram :
Perque sinum lacrimae, fluminis instar, eunt.
Has solas habeo semper, semperque profundo:
Hument incultæ fonte peremne genæ.
Hoc generis fato, quod nostros errat in ammos,
Tantalides matres apta rapina sumus.
Non ego fluminei referam mendacia cygni :
Nec querar in plumis delituisse Jovem.
Quâ duo porrectus longè freta distimet Isthmos,
Vecta peregrinis Hippodamia rotis.
Castori Amyclæo et Amyclaeo Polluci
Reddita Mopsopiâ Taenaris urbe soror.
Tænaris, Idæo trans æquor ab hospite rapta,
Argolicas pro se vertit in arma manus.
Vix equidem memini: memini tamen: omnia luctùs,
Omnia solliciti plena timoris erant.
Flebat avus, Phoebeque soror, fratresque gemelli:',
Orabat superos Leda, suumque Jovem.
Ipsa ego, mom longos etiam nunc scissa capillos,
Clamabam, Sine me, me sine, mater, abis? 8O
Nam conjux aberat. Ne mon Pelopeia credar,
Ecce Neoptolemo præda parata fui.
Pelides utinam vitâsset Apollinis arcus!
Damnaret mati facta proterva pater.
Nec quondam placuit, nec jam placuisset Achilli,
Abductâ viduum conjuge flere virum.

Quæ mea coelestes injuria fecit iniquos?
Quod mihi (væ miseræ) sidus obesse querar?
Parva meâ sime matre fui, pater arma ferebat:
Et, duo cùm vivant, orba duobus eram. 9O
Non tibi blanditias primis, mea mater, in ammis
Incerto dictas ore puella tuli.
Non ego captavi brevibus tua colla lacertis:
Nec gremio sedi sarcina grata tuo.
Non cultûs tibi cura mei: nec pacta marito
lntravi thalamos, matre parante, novos.
Obvia prodieram reduci tibi (vera fatebor)
Nec facies nobis nota parentis erat.
Te tamen esse Helenem, quòd eras pulcherrima, sensi.
Ipsa requirebas, quæ tibi nata foret. 1OO
Pars hæc una mihi conjux bene cessit Orestes:
Is quoque, ni pro se pugnet, ademtus erit.
Pyrrhus habet raptam, reduce et victore parente:
Munus et hoc nobis diruta Troja dedit.
Cùm tamen altus equis Titam radiantibus instat,
Perfruor infelix liberiore malo.
Nox ubi me thalamis, ululantem et acerba gementem,
Condidit, in moesto procubuique toro;
Pro somno lacrimis oculi funguntur obortis:
Quâque licet fugio, sicut ab hoste, virum. 11O
Sæpe malis stupeo: rerumque oblita locique
Ignarâ tetigi Scyria membra manu.
LJtque nefas sensi; malè corpora tacta relinquo:
Et mihi pollutas credor habere manus.
Sæpe Neoptolemi pro nomine, nomen Orestæ
Exit: et errorem vocis, ut omen, amo.
Per genus infelix juro, generisque parentem,
Qui freta, qui terras, qui sua regna quatit;
Per patris ossa tui, patrui mihi; quæ tibi debent,
Quòd se sub tumulo fortiter ulta jacent: 12O
Aut ego praemoriar, primoque extinguar in ævo;
Aut ego Tantalidæ Tantalis uxor ero.

IEPISTOLA IX.
DEIANIRA HERcuLI.

GRATULoR CEchaliam titulis accedere nostris:
Victorem victæ succubuisse queror.
Fama Pelasgiadas subitò pervenit in urbes
Decolor, et factis inficianda tuis;
Quem numquam Juno, seriesque immensa laborum
Fregerit ; huic Iölem imposuisse jugum.
Hoc velit Eurystheus, velit hoe germana Tonantis:
Lætaque sit vitæ labe moverca tuæ.
At non ille velit, cui mox (si creditur) una
Non tanti, ut tantus conciperere, fuit. 10.
Plùs tibi, quàm Jumo, nocuit Venus. Illa premendo
Sustulit; hæc humili sub pede colla tenet.
Respice vindicibus pacatum viribus orbem,
Quâ latam Nereus cærulus ambit humum.
Se tibi pax terrae, tibi se tota æquora debent:
Implêsti meritis Solis utramque domum.
Quod te laturum est, coelum prior ipse tulisti :
Hercule supposito sidera fulcit Atlas.
Quid nisi notitia est misero quæsita pudori,
Si maculâ stupri facta priora notas? 2O
Tene ferunt gemimos pressisse tenaciter amgues,
Cùm tener in cunis jam Jove dignus eras?
Cœpisti meliùs, quàm desinis. Ultima primis
edunt : dissimiles, hic vir, et ille puer.
Quem mom mille feræ, quem non Stheneleius hostis,
Non potuit Jumo vincere; vincit Amor.
At bene nupta feror; quia nominer Herculis uxor:
Sitque socer, rapidis qui tonat altus equis.
Quàm malè inæquales veniant ad aratra juvenci,
Tam premitur magno conjuge nupta mimor. 30
Non honor est, sed onus: species læsura ferentem.
Si qua voles aptè mubere, nube pari.

Vir mihi semper abest; et conjuge notior hospes
Monstraque, terribiles persequiturque feras.
Ipsa domo viduâ, votis operata pudicis,
Torqueor; infesto me vir ab hoste cadat.
Inter serpentes, aprosque, avidosque leones
Jactor, et esuros terna per ora canes.
Me pecudum fibræ, simulacraque inania somni,
Ominaque arcanâ nocte petita movent. 40
Aucupor infelix incertæ murmura famae:
Speque timor dubiâ, spesque timore cadit.
Mater abest; queriturque Deo placuisse potenti;
Nec pater Amphitryom, nec puer Hyllus adest.
Arbiter Eurystheus iræ Junonis iniquæ
Sentitur nobis, iraque longa Deæ.
Hæc mihi ferre parum est : peregrinos addis amores:
Et mater de te quælibet esse potest.
Non ego Partheniis temeratam vallibus Augen,
Nec referam partus, Ormeni nympha, tuos: 50
Non tibi crimen erunt Theutrantia turba sorores:
Quarum de populo nulla relicta tibi.
Una, recens crimen, præfertur adultera nobis ; '
Unde ego sum Lydo facta moverca Lamo.
Mæandros, toties qui terris errat in isdem,
Qui lassas in se sæpe retorquet aquas,
Vidit in Herculeo suspensa monilia collo;
Illo, cui coelum sarcina parva fuit.
Non puduit fortes auro cohibere lacertos,
Et solidis gemmas adposuisse toris. 6O
Nempe sub his animam pestis Nemeaea lacertis
Edidit: unde humerus tegmina lævus habet.
Ausus es hirsutos mitrâ redimire capillos:
'Aptior Herculeae populus alba comæ.
Nec te Mæoniâ, lascivæ more puellæ,
Incingi zonâ dedecuisse putas?
Non tibi succurrit crudi Diomedis imago,
Efferus humanâ qui dape pavit equas?
Si te vidisset cultu Busiris in isto;
Huic victor victo nempe pudendus eras. 7o
IDetrahat Antæus duro redimicula collo ;
Ne pigeat molli succubuisse viro.
Inter Iöniacas calathum tenuisse puellas
Diceris; et dominæ pertimuisse minas.
Non fugis, Alcide, victricem mille laborum
Rasilibus calathis imposuisse manum?
Crassaque robusto deducis pollice fila,
Æquaque famosæ pensa rependis heræ?
Ah quoties, digitis dum torques stamina duris,
Prævalidæ fusos commimuére manus. 8O
Crederis, infelix, scuticæ tremefactus habemis,
Ante pedes dominæ procubuisse tuæ.
Eximias pompas, præconia summa triumphi,
Factaque narrabas dissimulanda tibi.
Scilicet immanes elisis faucibus hydros
Infantem cunis involüisse manum?
Ut Tegeeus aper cupressifero Erymantho
Incubet, et vasto pondere lædat humum?
Non tibi Threiciis adfixa penatibus ora,
Non hominum pingues cæde tacentur equæ? 90
Prodigiumque triplex, armenti dives Iberi,
Geryones; quamvis in tribus unus erat?
Inque canes totidem trunco digestus ab uno
Cerberos, implicitis angue minante comis?
Quæque redundabat fecundo vulnere serpens
Fertilis, et damnis dives ab ipsa suis?
Quiqueinter lævumque latus, lævumquelacertum,
Prægrave compressâ fauce pependit onus?
Et malè confisum pedibus formâque bimembri
Pulsum Thessalicis agmem equestre jugis? 100
Hæc tu Sidonio potes insignitus amictu
Dicere? non cultu lingua retenta silet?
Se quoque Nympha tuis ormavit Iärdanis armis,
Et tulit è capto mota tropæa viro.
I nunc, tolle animos, et fortia facta recense:
Quod tu mon esses jure, vir illa fuit.
Quâ tantò minor es, quantò te maxime rerum,
Quàm quos vicisti, vincere majus erat. ,
voi.. I. E. *

« AnteriorContinua »