Nec virtute cares: arma invidiosa tulisti. la pater. 50 Materiâ vellem fortis meliore fuisses : (Non lecta est, operi sed data caussa tuo.) Hanc tamen implêsti; juguloque Ægysthus aperto Tecta cruentavit, quæ pater antè tuus. Increpat Æacides, laudemque in crimina vertit; Et tamen adspectus sustinet ille meos. Rumpor, et ora mihi pariter cum mente tumescunt: Pectoraque inclusis ignibus usta dolent. Hermione coram quidquamne objectet Orestæ ? ? Nec mihi sunt vires; nec ferus ensis adest. Hument incultæ fonte perenne genæ. Tantalides matres apta rapina sumus. Nec querar in plumis delituisse Jovem. Vecta peregrinis Hippodamia rotis. Reddita Mopsopiâ Tænaris urbe soror. Tænaris, Idæo trans æquor ab hospite rapta, Argolicas pro se vertit in arma manus. Vix equidem memini: memini tamen: omnia luctûs, Omnia solliciti plena timoris erant. Orabat superos Leda, suumque Jovem. Clamabam, Sine me, me sine, mater, abis ? 80 Nam conjux aberat. Ne non Pelopeïa credar, Ecce Neoptolemo præda parata fui. Damnaret nati facta proterva pater. Abductâ viduum conjuge flere virum. Quæ mea cælestes injuria fecit iniquos ? Quod mihi (væ miseræ) sidus obesse querar? Parva meâ sine matre fui, pater arma ferebat: Et, duo cùm vivant, .orba duobus eram. 90 Non tibi blanditias primis, mea mater, in annis Incerto dictas ore puella tuli. Nec gremio sedi sarcina grata tuo. Intravi thalamos, matre parante, novos. Nec facies nobis nota parentis erat. Te tamen esse Helenen, quòd eras pulcherrima, sensi. Ipsa requirebas, quæ tibi nata foret. 100 Pars hæc una mihi conjux bene cessit Orestes: Is quoque, ni pro se pugnet, ademtus erit. Munus et hoc nobis diruta Troja dedit. Perfruor infelix liberiore malo. Condidit, in mesto procubuique toro; Quâque licet fugio, sicut ab hoste, virum. 110 Sæpe malis stupeo : rerumque oblita locique Ignarâ tetigi Scyria membra manu. Et mihi pollutas credor habere manus. Exit: et errorem vocis, ut omen, amo. Qui freta, qui terras, qui sua regna quatit; Quòd se sub tumulo fortiter ulta jacent : 120 Aut ego præmoriar, primoque extinguar in ævo; Aut ego Tantalidæ Tantalis uxor ero. EPISTOLA IX. DEIANIRA HERCULI. GRATULOR Echaliam titulis accedere nostris : Victorem' victæ succubuisse queror. Decolor, et factis inficianda tuis; Fregerit; huic lölen imposuisse jugum. Lætaque sit vitæ labe noverca tuæ. 10 Plus tibi, quàm Juno, nocuit Venus. Illa premendo Sustulit; hæc humili sub pede colla tenet. Respice vindicibus pacatum viribus orbem, Quâ latam Nereus cærulus ambit humum. Se tibi pax terræ, tibi se tota æquora debent: Implêsti meritis Solis utramque domum. Quod te laturum est, cælum prior ipse tulisti : Hercule supposito sidera fulcit Atlas. Si maculâ stupri facta priora notas? Cùm tener in cunis jam Jove dignus eras ? Cedunt: dissimiles, hic vir, et ille puer. Non potuit Juno vincere; vincit Amor. At bene nupta feror; quia nominer Herculis uxor : , Sitque socer, rapidis qui tonat altus equis. Quàm malè inæquales veniant ad aratra juvenci, Tam premitur magno conjuge nupta minor. 30 Non honor est, sed onus : species læsura ferentem. Si qua voles aptè nubere, nube pari. Vir mihi semper abest ; et conjuge notior hospes Monstraque, terribiles persequiturque feras. Ipsa domo viduâ, votis operata pudicis, Torqueor; infesto ne vir ab hoste cadat. Jactor, et esuros terna per ora canes. Ominaque arcanâ nocte petita movent. 40 Speque timor dubiâ, spesque timore cadit. Mater abest; queriturque Deo placuisse potenti; Nec pater Amphitryon, nec puer Hyllus adest. Sentitur nobis, iraque longa Deæ. Et mater de te quælibet esse potest. Nec referam partus, Ormeni nympha, tuos: . 50 Quarum de populo nulla relicta tibi. Unde ego sum Lydo facta noverca Lamo. Qui lassas in se sæpe retorquet aquas, Illo, cui cælum sarcina parva fuit. 60 Nempe sub his animam pestis Nemeæa lacertis Edidit: unde humerus tegmina lævus habet. Ausus es hirsutos mitrâ redimire capillos: Aptior Herculeæ populus alba comæ. Incingi zonâ dedecuisse putas? Efferus humanâ qui dape pavit equas ? Huic victor yicto nempe pudendus eras. 70 Detrahat Antæus duro redimicula collo; Ne pigeat molli succubuisse viro. Inter Töniacas calathum tenuisse puellas Diceris; et dominæ pertimuisse minas. Non fugis, Alcide, victricem mille laborum Rasilibus calathis imposuisse manum? Æquaque famosa pensa rependis heræ ? 80 Crederis, infelix, scuticæ tremefactus habenis, Ante pedes dominæ procubuisse tuæ. Eximias pompas, præconia summa triumphi, Factaque narrabas dissimulanda tibi. Infantem cunis involüisse manum? Incubet, et vasto pondere lædat humum? Non hominum pingues cæde tacentur equæ ? 90 Prodigiumque triplex, armenti dives Iberi, Geryones; quamvis in tribus unus erat? Inque canes totidem trunco digestus ab uno Cerberos, implicitis angue minante comis? Fertilis, et damnis dives ab ipsa suis ? Prægrave compressâ fauce pependit onus? Pulsum Thessalicis agmen equestre jugis? 100 Hæc tu Sidonio potes insignitus amictu Dicere? non cultu lingua retenta silet ? Et tulit è capto nota tropæa viro. Quod tu non esses jure, vir illa fuit. Quàm quos vicisti, vincere majus erat. |