Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nec virtute cares: arma invidiosa tulisti.
Sed tu quid faceres? induit illa pater.
Materiâ vellem fortis meliore fuisses:

50

(Non lecta est, operi sed data caussa tuo.)
Hanc tamen implêsti; juguloque Ægysthus aperto
Tecta cruentavit, quæ pater antè tuus.
Increpat Æacides, laudemque in crimina vertit;
Et tamen adspectus sustinet ille meos.
Rumpor, et ora mihi pariter cum mente tumescunt:
Pectoraque inclusis ignibus usta dolent.
Hermione coram quidquamne objectet Orestæ?
Nec mihi sunt vires; nec ferus ensis adest.
Flere licet certé: flendo diffundimus iram :

Perque sinum lacrimæ, fluminis instar, eunt.
Has solas habeo semper, semperque profundo :
Hument incultæ fonte perenne genæ.
Hoc generis fato, quod nostros errat in annos,
Tantalides matres apta rapina sumus.
Non ego fluminei referam mendacia cygni :
Nec querar in plumis delituisse Jovem.
Quâ duo porrectus longè freta distinet Isthmos,
Vecta peregrinis Hippodamia rotis.
Castori Amyclæo et Amyclæo Polluci
Reddita Mopsopiâ Tænaris urbe soror.
Tænaris, Idæo trans æquor ab hospite rapta,
Argolicas pro se vertit in arma manus.

[ocr errors]

60

70

70

Vix equidem memini: memini tamen: omnia luctûs, Omnia solliciti plena timoris erant.

80

Flebat avus, Phoebeque soror, fratresque gemelli :'
Orabat superos Leda, suumque Jovem.
Ipsa ego, non longos etiam nunc scissa capillos,
Clamabam, Sine me, me sine, mater, abis?
Nam conjux aberat. Ne non Pelopeïa credar,
Ecce Neoptolemo præda parata fui.
Pelides utinam vitâsset Apollinis arcus!

Damnaret nati facta proterva pater.

Nec quondam placuit, nec jam placuisset Achilli,
Abductâ viduum conjuge flere virum.

Quæ mea cœlestes injuria fecit iniquos?

Quod mihi (væ miseræ) sidus obesse querar?
Parva meâ sine matre fui, pater arma ferebat:

Et, duo cùm vivant, orba duobus eram.
Non tibi blanditias primis, mea mater, in annis
Incerto dictas ore puella tuli.

Non ego captavi brevibus tua colla lacertis:
Nec gremio sedi sarcina grata tuo.
Non cultûs tibi cura mei: nec pacta marito
Intravi thalamos, matre parante, novos.
Obvia prodieram reduci tibi (vera fatebor)
Nec facies nobis nota parentis erat.

90

Te tamen esse Helenen, quòd eras pulcherrima, sensi.
Ipsa requirebas, quæ tibi nata foret.

Pars hæc una mihi conjux bene cessit Orestes:
Is quoque, ni pro se pugnet, ademtus erit.
Pyrrhus habet raptam, reduce et victore parente:
Munus et hoc nobis diruta Troja dedit.

Cùm tamen altus equis Titan radiantibus instat,
Perfruor infelix liberiore malo.

100

Nox ubi me thalamis, ululantem et acerba gementem,
Condidit, in mosto procubuique toro;

Pro somno lacrimis oculi funguntur obortis :
Quâque licet fugio, sicut ab hoste, virum.
Sæpe malis stupeo: rerumque oblita locique
Ignarâ tetigi Scyria membra manu.

110

Utque nefas sensi; malè corpora tacta relinquo:
Et mihi pollutas credor habere manus.
Sæpe Neoptolemi pro nomine, nomen Orestæ
Exit: et errorem vocis, ut omen, amo.
Per genus infelix juro, generisque parentem,
Qui freta, qui terras, qui sua regna quatit;
Per patris ossa tui, patrui mihi; quæ tibi debent,
Quòd se sub tumulo fortiter ulta jacent : 120
Aut ego præmoriar, primoque extinguar in ævo;
Aut ego Tantalidæ Tantalis uxor ero.

EPISTOLA IX.

DELANIRA HERCULI.

GRATULOR Echaliam titulis accedere nostris :
Victorem victæ succubuisse queror.
Fama Pelasgiadas subitò pervenit in urbes
Decolor, et factis inficianda tuis;

Quem numquam Juno, seriesque immensa laborum
Fregerit; huic Iölen imposuisse jugum.
Hoc velit Eurystheus, velit hoc germana Tonantis:
Lætaque sit vitæ labe noverca tuæ.

At non ille velit, cui nox (si creditur) una
Non tanti, ut tantus conciperere, fuit.

10

Plùs tibi, quàm Juno, nocuit Venus. Illa premendo Sustulit; hæc humili sub pede colla tenet. Respice vindicibus pacatum viribus orbem,

20

Quâ latam Nereus cærulus ambit humum.
Se tibi pax terræ, tibi se tota æquora debent :
Implêsti meritis Solis utramque domum.
Quod te laturum est, cœlum prior ipse tulisti:
Hercule supposito sidera fulcit Atlas.
Quid nisi notitia est misero quæsita pudori,
Si maculâ stupri facta priora notas?
Tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues,
Cùm tener in cunis jam Jove dignus eras?
Cœpisti meliùs, quàm desinis. Ultima primis
Cedunt: dissimiles, hic vir, et ille puer.
Quem non mille feræ, quem non Stheneleïus hostis,
Non potuit Juno vincere; vincit Amor.

At bene nupta feror; quia nominer Herculis uxor :
Sitque socer, rapidis qui tonat altus equis.
Quàm malè inæquales veniant ad aratra juvenci,
Tam premitur magno conjuge nupta minor.
Non honor est, sed onus: species læsura ferentem.
Si qua voles aptè nubere, nube pari.

30

Vir mihi semper abest ; et conjuge notior hospes
Monstraque, terribiles persequiturque feras.
Ipsa domo viduâ, votis operata pudicis,
Torqueor; infesto ne vir ab hoste cadat.
Inter serpentes, aprosque, avidosque leones
Jactor, et esuros terna per ora canes.
Me pecudum fibræ, simulacraque inania somni,
Ominaque arcanâ nocte petita movent.
Aucupor infelix incertæ murmura famæ:
Speque timor dubiâ, spesque timore cadit.
Mater abest; queriturque Deo placuisse potenti;
Nec pater Amphitryon, nec puer Hyllus adest.
Arbiter Eurystheus iræ Junonis iniquæ

Sentitur nobis, iraque longa Deæ.

40

Hæc mihi ferre parum est: peregrinos addis amores:
Et mater de te quælibet esse potest.

Non ego Partheniis temeratam vallibus Augen,
Nec referam partus, Ormeni nympha, tuos:
Non tibi crimen erunt Theutrantia turba sorores:
Quarum de populo nulla relicta tibi.
Una, recens crimen, præfertur adultera nobis;
Unde ego sum Lydo facta noverca Lamo.
Mæandros, toties qui terris errat in îsdem,
Qui lassas in se sæpe retorquet aquas,
Vidit in Herculeo suspensa monilia collo;
Illo, cui cœlum sarcina parva fuit.
Non puduit fortes auro cohibere lacertos,
Et solidis gemmas adposuisse toris.
Nempe sub his animam pestis Nemeæa lacertis

Edidit: unde humerus tegmina lævus habet.

Ausus es hirsutos mitrâ redimire capillos:
Aptior Herculeæ populus alba comæ.
Nec te Mæoniâ, lascivæ more puellæ,
Incingi zonâ dedecuisse putas?
Non tibi succurrit crudi Diomedis imago,
Efferus humanâ qui dape pavit equas?

Si te vidisset cultu Busiris in isto;

Huic victor victo nempe pudendus eras.

50

9

60

70

Detrahat Antæus duro redimicula collo ;
Ne pigeat molli succubuisse viro.
Inter Iöniacas calathum tenuisse puellas
Diceris; et dominæ pertimuisse minas.
Non fugis, Alcide, victricem mille laborum
Rasilibus calathis imposuisse manum?
Crassaque robusto deducis pollice fila,
Equaque famosæ pensa rependis here?
Ah quoties, digitis dum torques stamina duris,
Prævalidæ fusos comminuêre manus.
Crederis, infelix, scuticæ tremefactus habenis,
Ante pedes dominæ procubuisse tuæ.
Eximias pompas, præconia summa triumphi,
Factaque narrabas dissimulanda tibi.
Scilicet immanes elisis faucibus hydros
Infantem cunis involüisse manum?
Ut Tegeeus aper cupressifero Erymantho
Incubet, et vasto pondere lædat humum?
Non tibi Threïciis adfixa penatibus ora,

80

Non hominum pingues cæde tacentur equæ? 90
Prodigiumque triplex, armenti dives Iberi,
Geryones; quamvis in tribus unus erat?
Inque canes totidem trunco digestus ab uno
Cerberos, implicitis angue minante comis?
Quæque redundabat fecundo vulnere serpens
Fertilis, et damnis dives ab ipsa suis?
Quique inter lævumque latus, lævumque lacertum,
Prægrave compressâ fauce pependit onus?
Et malè confisum pedibus formâque bimembri
Pulsum Thessalicis agmen equestre jugis?
Hæc tu Sidonio potes insignitus amictu
Dicere? non cultu lingua retenta silet?
Se quoque Nympha tuis ornavit Iärdanis armis,
Et tulit è capto nota tropaa viro.

I nunc, tolle animos, et fortia facta recense:
Quod tu non esses jure, vir illa fuit.

Quâ tantò minor es, quantò te maxime rerum,
Quàm quos vicisti, vincere majus erat.

VOL. I.

E

100

« AnteriorContinua »