Sola fuit Thrace. Patriâ quoque jactor in illa: Auxilium superes casibus una meis. Regia, Cecropiâ non minor arce, movet: Nec jam non felix omine Demophoon. Perque annos sequerer bella gerenda decem? 80 Illa piæ (sic rumor ait) mendacia telæ Struxit, et instantes distulit arte procos: Cùm properata palàm revocaret stamina noctis, Atque iterum in lanas omne rediret opus. At tua ne fugiant spreti connubia Thraces, Phylli, times. Ulli nubere, dura, potes? Obstat perfidiæ nec metus iste tuæ? Tum dolor, adspicies cùm mea vela procul! 90 Demophoon, dices, hei mihi, fidus erat! Demophoon rediit, et sævos forsitan Euros Passus, et hibernas dum aquas. Ah cur nescio quam properavimus (hei mihi!) culpam? Rupi, quam ruptam sum mihi questa, fidem. Ulterior tangat pectora, Phylli, dolor! Et nimis audaces gens habet ista Deos. 100 Perfidiæ, geminâ ne preme, dura, notâ. Excuset patrem fatis in parte relicta Gnosis : non merui, cur ferar ipse nocens. Nunc venti mea verba ferant, qui vela tulerunt. Est animus reditûs : sed pia caussa tenet. quoque currit EPISTOLA III. PARIS CENONÆ. Quæ satis apta tibi tam justè, Nympha, querenti Rescribam, fateor quærere verba manum. Quærit, nec subeunt. Sensit sua crimina tantúm : Solvere, quæ sentit, non sinit alter amor. Si levat hoc iras, ipso me judice damnor. Quid refert ? causâ tu meliore cales. Damnatumque tibi me sub sua jura Cupido Retrahit, Alterius sic quoque præda sumus. Prima meis tu pacta toris : fassusque juventam Te primùm acceptâ est conjuge noster amor. 10 Nondum tantus eram. Quo me genitore superbum Arguis; hoc dominus tunc retinendus eram: Non ego Deiphobum sperabam, aut Hectora fratrem; Cùm pastos agerem, te comitante, greges: Reginamque Hecuben, nisi matris nomine, nôram : Ět fueras illi digna manere nurus. Læsa es: sed læsam scribis amare tamen. Rejectæ memor es tu tamen usque facis. Præscia venturi viderat antè soror. Nec cecinit Grajos illa vocare viros. Utque tuam supplex poscere cogar opem. Te penès arbitrium nostræ vitæque necisque: Victuri jam nunc pectora sume tibi. Flevisti, memini, tamen hâc in voce canentis: Et, Mala, dixisti, sint precor ista procul. 30 Nec sic fata ferant, tulerint sic cetera quamvis, Ut possim Enone perdere læsa Parin. 20 Tot superare metus, qui me, nec credere cogit, (Ignoscas) idem te quoque fallit Amor. Imperat ille Deis: cùm vult, in cornua tauri, Cùm vult, in pennas destruit ille Jovem. Non foret in terris tanto miranda decore Tyndaris; (heu flammis nata puella meis!) Si sua non cyeno mutâsset Jupiter ora. Fluxerat in Danaës aureus antè sinus : 40 Piniferamque Iden falsus lustraverat ales : Inter Agenoreas constiteratque boves. Victorem Alciden dominæ quis pensa tenere Crederet? at lanas nere coëgit Amor. Illa Cleonæo tecta leone fuit. Fugisse, et nostros præposuisse toros. 50 Consolare tamen dignâ tua pellice damna: Quam tibi prætulimus, nata puella Jove est. Sed quòd nata Jove est, minimùm me tangit in illâ : Quòd non est facies pulchrior ulla, nocet. Atque utinam formæ judex incallidus essem Creditus Idæis, Pegasi Nympha, jugis! Non mihi Junonis, nec obesset Pallados ira; Laudata est oculis quòd Cytherea meis. Dividit hæc aliis flammas celeresque paresque : Ut libitum est, nati temperat ipsa faces. 60 Non tamen evaluit vitare domestica tela: Quos aliis arcus, et sibi dura tulit. Deprensam conjux illam in Mavorte dolebat. Testibus hic Divis cum Jove questus erat. Jam dolet et Mavors, terras ultroque reliquit: Prætulit Anchisen huic habitura suum. Anchisen propter voluit formosa videri : Visaque post latam jacuit ulta deam. * Quid mirum est potuisse Parin succumbere Amori, Immunis sub quo non fuit ipsa parens? 70 Quam læsus Menelaus amat, non læsus amavi. Adjice, non læso quòd comes ipsa fuit. Armatæque petunt Pergama mille rates. Est illi facies digna movere duces. Quam sibi sic repetunt, sic metuenda mihi est. Cur cessant herbæ, carmina curve tua ? 80 Nam te nec Phæbi sollertior artibus ulla est; Phæbeæque Hecates somnia vera vides. Tecum sideribus, tecum deducere Lunam Nubibus, et memini surripuisse diem. Obstupui placidos vocibus ire tuis. Adjiciam cursus non tenuisse suos? 90 Nunc locus (Enonæ est, nunc illam ostende : parabis Sive tuos ignes pellere, sive meos. Excudit S. Hamilton, Weybridge, Surrey. |