Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Sola fuit Thrace. Patriâ quoque jactor in illâ:
Auxilium superes casibus una meis.

80

Si modò mens eadem. Nec quòd sit jam mihi dives
Regia, Cecropiâ non minor arce, movet:
Nec patris offendunt casus; nec crimina matris ;
Nec jam non felix omine Demophoon.
Quid? si Phoebeam peterem te conjuge Trojam,
Perque annos sequerer bella gerenda decem?
Penelopen audis: toto laudatur in orbe,
Exemplum fidi non leve facta tori.
Illa piæ (sic rumor ait) mendacia telæ
Struxit, et instantes distulit arte procos:
Cùm properata palàm revocaret stamina noctis,
Atque iterum in lanas omne rediret opus.
At tua ne fugiant spreti connubia Thraces,
Phylli, times. Ulli nubere, dura, potes?
Estque tibi pectus cujusque accedere tædæ?
Obstat perfidiæ nec metus iste tuæ ?
Ah tibi quantus erit facti rubor! ah tibi quantus
Tum dolor, adspicies cùm mea vela procul!
Damnabisque tuos serò temeraria questus!
Demophoon, dices, hei mihi, fidus erat!
Demophoon rediit, et sævos forsitan Euros
Passus, et hibernas dum quoque currit aquas.
Ah cur nescio quam properavimus (hei mihi!) culpam?
Rupi, quam ruptam sum mihi questa, fidem.
Sic tamen ah potiùs, sic perstes; quàm mihi de te
Ulterior tangat pectora, Phylli, dolor!

90

100

Quos tibi (me miserum!) laqueos, quæ fata minaris?
Et nimis audaces gens habet ista Deos.
Parce, precor: famamque domûs mihi crimen habentis
Perfidiæ, geminâ ne preme, dura, notâ.
Excuset patrem fatis in parte relicta

Gnosis: non merui, cur ferar ipse nocens.
Nunc venti mea verba ferant, qui vela tulerunt.
Est animus reditûs: sed pia caussa tenet.

EPISTOLA III.

PARIS CENONE.

QUÆ satis apta tibi tam justè, Nympha, querenti -
Rescribam, fateor quærere verba manum.
Quærit, nec subeunt. Sensit sua crimina tantúm :
Solvere, quæ sentit, non sinit alter amor.
Si levat hoc iras, ipso me judice damnor.
Quid refert? causâ tu meliore cales.
Damnatumque tibi me sub sua jura Cupido
Retrahit. Alterius sic quoque præda sumus.
Prima meis tu pacta toris: fassusque juventam
Te primùm acceptâ est conjuge noster amor.
Nondum tantus eram. Quo me genitore superbum
Arguis; hoc dominus tunc retinendus eram :
Non ego Deiphobum sperabam, aut Hectora fratrem ;
Cùm pastos agerem, te comitante, greges:
Reginamque Hecuben, nisi matris nomine, nôram:
Et fueras illi digna manere nurus.

[ocr errors]

Sed non est rationis amor. Te consule, Nympha.
Læsa es: sed læsam scribis amare tamen.
Cúmque petant Satyri connubia, cùm tua Panes;
Rejectæ memor es tu tamen usque facis.
Adde, quod hic fatis amor est adjutus, et illum
Præscia venturi viderat antè soror.
Nondum Tyndaridos nomen mihi sederat aure,
Nec cecinit Grajos illa vocare viros.
Omnia vera vides. Superant mea vulnera tantùm,
Utque tuam supplex poscere cogar opem.
Te penès arbitrium nostræ vitæque necisque:
Victuri jam nunc pectora sume tibi.
Flevisti, memini, tamen hâc in voce canentis:
Et, Mala, dixisti, sint precor ista procul.

Nec sic fata ferant, tulerint sic cetera quamvis,

Ut possim Enone perdere læsa Parin.

10

20

30

Tot superare metus, qui me, nec credere cogit,
(Ignoscas) idem te quoque fallit Amor.
Imperat ille Deis: cùm vult, in cornua tauri,
Cùm vult, in pennas destruit ille Jovem.
Non foret in terris tanto miranda decore
Tyndaris; (heu flammis nata puella meis !)
Si sua non cyeno mutâsset Jupiter ora.

Fluxerat in Danaës aureus antè sinus:
Piniferamque Iden falsus lustraverat ales:

Inter Agenoreas constiteratque boves.
Victorem Alciden dominæ quis pensa tenere
Crederet? at lanas nere coëgit Amor.
Dicitur et Coâ sedisse in veste puellæ :
Illa Cleonæo tecta leone fuit.

Te memini Phœbum, Enone, (mea crimina dico)
Fugisse, et nostros præposuisse toros.

Non ego præstabam Phœbo: sed tela Cupido
His in te voluit legibus ire sua.

Consolare tamen dignâ tua pellice damna :

Quam tibi prætulimus, nata puella Jove est.

40

50

60

Sed quòd nata Jove est, minimùm me tangit in illâ:
Quòd non est facies pulchrior ulla, nocet.
Atque utinam formæ judex incallidus essem
Creditus Idæis, Pegasi Nympha, jugis!
Non mihi Junonis, nec obesset Pallados ira;
Laudata est oculis quòd Cytherea meis.
Dividit hæc aliis flammas celeresque paresque :
Ut libitum est, nati temperat ipsa faces.
Non tamen evaluit vitare domestica tela:
Quos aliis arcus, et sibi dura tulit.
Deprensam conjux illam in Mavorte dolebat.
Testibus hic Divis cum Jove questus erat.
Jam dolet et Mavors, terras ultroque reliquit :
Prætulit Anchisen huic habitura suum.
Anchisen propter voluit formosa videri:
Visaque post latam jacuit ulta deam.*

Quid mirum est potuisse Parin succumbere Amori,
Immunis sub quo non fuit ipsa parens?

70

Quam læsus Menelaus amat, non læsus amavi.
Adjice, non læso quòd comes ipsa fuit.
Et magnos (video) cogit mihi rapta tumultus:
Armatæque petunt Pergama mille rates.
Non vereor belli ne non sit caussa probanda:
Est illi facies digna movere duces.

Si mihi nulla fides; armatos respice Atridas.
Quam sibi sic repetunt, sic metuenda mihi est.
Quòd si vertendæ spem mentis concipis hujus;
Cur cessant herbæ, carmina curve tua?
Nam te nec Phoebi sollertior artibus ulla est;
Phoebeæque Hecates somnia vera vides.
Tecum sideribus, tecum deducere Lunam
Nubibus, et memini surripuisse diem.
Pascebam tauros: interque armenta leones
Obstupui placidos vocibus ire tuis.
Quid retro Xanthum, retro Simoënta vocatum
Adjiciam cursus non tenuisse suos?

Ipse pater Cebren, natæ malè tutus ab ore,
Cantatas quoties restitit inter aquas:

80

90

Nunc locus (Enonæ est, nunc illam ostende: parabis Sive tuos ignes pellere, sive meos.

Excudit S. Hamilton, Weybridge, Surrey.

« AnteriorContinua »