Sola fuit Thrace. Patriâ quoque jactor in illa: Auxilium superes casibus una meis. Regia, Cecropiâ non minor arce, movet: Nec jam non felix omine Demophoon. Perque annos sequerer bella gerenda decem? Exemplum fidi non leve facta tori. Struxit, et instantes distulit arte procos: Atque iterum in lanas omne rediret opus. Phylli, times. Ulli nubere, dura, potes? Obstat perfidiæ nec metus iste tuæ ? Tum dolor, adspicies cùm mea vela procul! 90 Damnabisque tuos serò temeraria questus! Demophoon, dices, hei mihi, fidus erat! Demophoon rediit, et sævos forsitan Euros Passus, et hibernas dum quoque currit aquas. Ah cur nescio quam properavimus(hei mihi!) culpam? Rupi, quam ruptam sum mihi questa, fidem. Sic tamen ah potiùs, sic perstes; quàm mihi de te Ulterior tangat pectora, Phylli, dolor! Quos tibi (me miserum !) laqueos, quæ fata minaris? Et nimis audaces gens habet ista Deos. 100 Parce, precor: famamque domûs mihi crimen habentis Perfidiæ, geminâ ne preme, dura, notâ. Excuset patrem fatis in parte relicta Gnosis : non merui, cur ferar ipse nocens. Nunc venti mea verba ferant, qui vela tulerunt. Est animus reditûs : sed pia caussa tenet. EPISTOLA III. PARIS ENONÆ. Quæ satis apta tibi tam justè, Nympha, querenti Rescribam, fateor quærere verba manum. Quærit, nec subeunt. Sensit sua crimina tantúm : Solvere, quæ sentit, non sinit alter amor. Si levat hoc iras, ipso me judice damnor. Quid refert ? causâ tu meliore cales. Damnatumque tibi me sub sua jura Cupido Retrahit. Alterius sic quoque præda sumus. Prima meis tu pacta toris : fassusque juventam Te primùm acceptâ est conjuge noster amor. 10 Nondum tantus eram. Quo me genitore superbum Arguis; hoc dominus tunc retinendus eram: Non ego Deïphobum sperabam, aut Hectora fratrem; Cùm pastos agerem, te comitante, greges: Reginamque Hecuben, nisi matris nomine, nôram : Ét fueras illi digna manere nurus. Sed non est rationis amor. Te consule, Nympha. Læsa es : sed læsam scribis amare tamen. Cúmque petant Satyri connubia, cùm tua Panes; Rejectæ memor es tu tamen usque facis. 20 Adde, quòd hic fatis amor est adjutus, et illum Præscia venturi viderat antè soror. Nec cecinit Grajos illa vocare viros. Utque tuam supplex poscere cogar opem. Victuri jam nunc pectora sume tibi. Et, Mala, dixisti, sint precor ista procul. 30 50 Tot superare metus, qui me, nec credere cogit, (Ignoscas) idem te quoque fallit Amor. Imperat ille Deis: cùm vult, in cornua tauri, Cùm vult, in pennas destruit ille Jovem. Tyndaris; (heu flammis nata puella meis !) Inter Agenoreas constiteratque boves. Crederet? at lanas nere coëgit Amor. Dicitur et Coà sedisse in veste puellæ : Illa Cleonæo tecta leone fuit. Fugisse, et nostros præposuisse toros. His in te voluit legibus ire sua. Quam tibi prætulimus, nata puella Jove est. Sed quòd nata Jove est, minimùm me tangit in illâ : Quòd non est facies pulchrior ulla, nocet. Atque utinam formæ judex incallidus essem Creditus Idæis, Pegasi Nympha, jugis! Non mihi Junonis, nec obesset Pallados ira; Laudata est oculis quòd Cytherea meis. Dividit hæc aliis flammas celeresque paresque : . Ut libitum est, nati temperat ipsa faces. 60 Non tamen evaluit vitare domestica tela: Quos aliis arcus, et sibi dura tulit. Deprensam conjux illam in Mavorte dolebat. Testibus hic Divis cum Jove questus erat. Jam dolet et Mavors, terras ultroque reliquit: Prætulit Anchisen huic habitura suum. Anchisen propter voluit formosa videri : Visaque post latam jacuit ulta deam. * Quid mirum est potuisse Parin succumbere Amori, Immunis sub quo non fuit ipsa parens? 70 Quam læsus Menelaus amat, non læsus amavi. Adjice, non læso quòd comes ipsa fuit. Armatæque petunt Pergama mille rates. Est illi facies digna movere duces. Quam sibi sic repetunt, sic metuenda mihi est. Cur cessant herbæ, carmina curve tua ? 80 Nam te nec Phobi sollertior artibus ulla est : Phæbeæque Hecates somnia vera vides, Tecum sideribus, tecum deducere Lunam Nubibus, et memini surripuisse diem. Obstupui placidos vocibus ire tuis. Adjiciam cursus non tenuisse suos? Cantatas quoties restitit inter aquas: Sive tuos ignes pellere, sive meos. 90 Excudit S. Hamilton, Weybridge, Surrey. |