Imatges de pàgina
PDF

20

Tutus et è mediâ Phrygiæ Tritonidis arce
Fatalis palmæ pignora capta tuli.

onta tuli. Nec timui commissus equo; malè sedula quamvis

Clamabat vates, Urite, Troës, equum : Urite: mendaci celantur robore Achivi

Et Phrygas in miseros ultima bella ferunt. Perdiderat tumuli supremum munus Achilles,

Sed Thetidi est humeris redditus ille meis. Nec laudem Danai tanto renuêre labori :

Erepti pretium corporis arma tuli. Quid refert? pelago sunt obruta. Non mihi classes,

Non socii superant : omnia pontus habet. 30 Solus adhuc mecum, qui me tot casibus unus

Duravit, patiens ad mala, perstat Amor. Illum non avidis canibus Niseïa virgo

Fregit: non tumidis torta Charybdis aquis:
Non ferus Antiphates, nec in uno corpore dissors

Parthenope, blandis insidiosa modis.
Non quod Colchiacis Circe tentaverit herbis,

Non quod sollemnes altera Diva toros.
Utraque se nobis mortalia demere fila

Spondebat : Stygias utraque posse vias. 40 Te tamen, hâc etiam spretâ mercede, petivi,

Passurus terrâ tot mala, totque mari. Sed tu femineo nunc forsan nomine tacta,

Non secura leges cetera verba mea. Quæque mihi Circe, quæ sit mihi caussa Calypso,

Jamdudum ignoto sollicitere metu. Certè ego cùm Antinoum, Polybumque, Medontaque

Heu toto sanguis corpore nullus erat! [legi, Tot juvenes inter, tot vina licentia, semper

(Hei mihi! quo credam pignore?) casta manes? Curve placent ulli, si sunt in fletibus ora, 51

Deperit et lacrimis non decor iste tibi ? Pacta quoque es thalamo, nisi mendax tela moretur,

Et cæptum revoces callida semper opus. Ars pia ; sed quoties oculos frustrabere lanâ,

Successum toties ars dabit ista tibi ? VOL. I.

2 D

[ocr errors]

Ah meliùs, Polypheme, tuo superatus in antro,

Finissem ingratos ad mala tanta dies ! Threïcio meliùs cecidissem milite victus, Ismaron errantes cum tenuere rates :

60 Crudelemve illo satiâssem tempore Ditem,

Quo redii Stygiis fata moratus aquis.
Vidi ubi (nequicquam quod me tua litera celat)

Sospes digresso quæ mihi mater erat.
Retulit illa domûs eadem mala: meque querentem

Fugit, ab amplexu ter resoluta meo. Phyllaciden vidi. Contemtis sortibus ille

Primus in Hectoreas intulit arma domos.
Felix laudatâ cum conjuge ! læta per umbras

Illa suum fortes it comitata virum.
Necdum illi Lachesis dictos numeraverat annos :

Sed juvat ante suum sic cecidisse diem.
Vidi, nec lacrimas oculi tenuere cadentes,

Deformem Atriden (hei mihi) cæde nova.
Illum Troja virum non læserat: ille furentem

Nauplion, Euboïcos transieratque sinus.
Quid refert? animam per vulnera mille profudit,

Jam reduci solvens debita vota Jovi.
Tyndaris has illi læso pro fædere pænas
Struxerat; externos ipsa secuta viros.

80 Ah! mihi quid prodest (captivas Teucridas inter

Cùm staret conjux Hectoris, atque soror) Defectis Hecuben potiùs legisse sub annis,

Ne tibi suspectus pellicis esset amor? Prima meis omen metuendum puppibus illa

Fecit: non membris ipsa reperta suis. Latratu miseras finivit mæsta querelas;

Et stetit in rabidam protinus acta canem. Prodigio tali placidum Thetis abstulit æquor,

Æolus infusis incubuitque Notis. Pervagus hinc toto non felix differor orbe;

Et, quocumque vocat fluctus et aura, feror. Sed si Tiresias tam læti providus augur,

Quàm verax vates in mala nostra fuit;

[ocr errors]

Et terrâ et pelago, quidquid mihi triste canebat,

Emensus fato jam meliore vagor.
Jam mihi nescio quo comitem se in litore jungit

Pallas, et hospitibus per loca tuta trahit.
Nunc primùm Pallas versæ post funera Troja

Visa mihi: medium temporis ira tulit. 100 Quidquid Oilides commiserat, omnibus unus

Peccavit: Danais omnibus ira nocens. Nec te, Tydide, cujus modò foverat arma,

Eximit: errato tu quoque ab orbe venis. Non Telamone satum captâ de conjuge Teucrum:

Non ipsum, pro quo mille fuere rates. Felix Plisthenide, quâcumque in sorte fuisti

Conjuge cum carâ: non gravis illa fuit. Seu venti fecere moras, sive æquora vobis ;

Ad nulla est vester damna retentus amor. 110 Oscula nec venti certè tenuere, nec undæ :

Promptaque in amplexus brachia semper erant. Sic utinam errarem: faceres tu mollia, conjux,

Æquora: te sociâ nil mihi triste foret. Nunc quoque, Telemacho tecum mihi sospite lecto,

Omnia sunt animo jam leviora mala. Quem tamen infestas rursus queror ire per undas,

Herculeam Sparten, Nestoreamque Pylon. Ingrata est pietas, cui tanta pericula subsunt:

Nam malè commissus fluctibus ipse fuit. 120 Sed labor in fine est. Occursum in litore vates

Dixit. In amplexus, care, ferere tuos.
Noscendus soli veniam tibi. Tu preme sollers

Lætitiam, et tacito gaudia conde sinu.
Non vi certandum, nec aperta in bella ruendum.

Sic cecinit laurus ille monere suas.
Forsitan ante dapes, interque vacantia vina,

Ultoris pharetris utile tempus erit.
Et modò despectum subito mirentur Ulixen.

Heu, precor, ut properet ille venire dies!
Antiqui renovet qui lætus fædera lecti:

Et tandem incipias conjuge, cara, frui.

130 EPISTOLA II.

DEMOPHOON PHYLLIDI.

PHYLLIDI DEMOPHOON patriâ dimittit ab urbe:

Et patriam meminit muneris esse tui.
Nec face Demophoon aliâ, nec conjuge captus,

Sed tam non felix, quàm tibi notus erat.
Thesea, (quo socero nequicquam, Phylli, tumebas;

Impuleritque ignes forsitan ille tuos)
Turpe pati nobis, regno ferus expulit hospes :

Hunc illi finem longa senecta dedit.
Qui modo peltiferas fudit Mæotidas armis,
Alcidæ magni, non minor ipse, comes.

10 Qui socerum Minoa gravi sibi fecit ab hoste,

Mirantem monstri cornua victa sui.
Arguor exsilii (quis credat?) caussa fuisse:

Nec tacitum frater me sinit esse reum :
Dum thalamos, inquit, dilecta Phyllidos urgues,

Et tuus externo cessat in igne furor;
Fluxere interea pede tempora lapsa fugaci;

Prævenitque tuas flebilis hora moras. Forsitan aut nondum fractis occurrere rebus,

Aut poteras fractis utilis esse tamen. Cur potiora tibi Rhodopeïa regna fuere,

Quæque magis regnis cara puella fuit?
Intonat his Acamas : eadem mox objicit Æthra,

Infelix functæ jam propè sortis anus.
Et quòd non condant nati sua lumina palmæ,

Fecisse hæc nostras arguit usque moras.
Non equidem inficior: multum clamavit uterque,

Staret Threïciis cùm mihi puppis aquis :
Poscunt, Demophoon, (quid cessas ?) carbasa venti:

Demophoon patrios respice dure Deos. 60 Respice: et exemplum, quâ gaudes, Phyllida sume.

Sic amat, ut terrâ nolit abire suâ."

50

Utque redire velis, non ut comitetur euntem,

Te rogat: et præfert barbara regna tuis. Me tamen hæc inter tacitum convicia sæpe

Adversis memini vota tulisse Notis. Sæpe abitura tuo ponentem brachia collo,

Gavisum in fluctus æquora mota truces. Nec metuam hoc ipso coram genitore fateri :

Libertas meritis est mihi facta tuis; Dicere, non duro dilectam Phyllida liqui

Pectore: nec præceps vela ferenda dedi. Et flevi; et fentem solando sæpe, remansi,

Cùm staret cursûs jam mihi certa dies. Denique Threïciâ veni rate. Non dare Phyllis

Quam potuit, jussit tardiùs ire ratem. Ignosce et fasso; memor es Minoïdos ipse:

Antiquus necdum pectore cessit amor. Et quoties oculis circumdat sidera, dixit,

Quæ fulget cælo, nostra puella fuit. Illum dilectâ Bacchus sibi cedere jussit

Conjuge: desertæ crimen at ille subit. Exemploque patris perjurus dicor et ipse:

Nec quæris caussas, Sithoni dura, moræ : Nec satis ampla putas redituri pignora, si me

Non amor alterius, non amor ullus habet. Nullạne fama tibi turbatos, Phylli, penates

Theseos, et miseræ retulit acta domûs ?
Non laqueos audis caræ me flere parentis?

Flebilior laqueis (hei mihi!) caussa subest.
Non fratrem Hippolytum? cecidit miserabilis ille,

Præceps attonitis per freta raptus equis.
Non tamen excuso reditus. Licet undique fata

Accumulent caussas ; tempora parva peto.
Thesea, quod superest, patrem tumulabimus anté: .

Succedat tumulo non sine honore decens.
Da spatium veniamque, peto: non perfidus absum :

Nec mihi jam terrâ tutior ulla tuâ est.
Quidquid mite fuit post diruta Pergama, quidquid
Aut bella, aut pelagi detinuere moræ;

70

[ocr errors]
« AnteriorContinua »