20 Tutus et è mediâ Phrygiæ Tritonidis arce Fatalis palmæ pignora capta tuli. Nec timui commissus equo; malè sedula quamvis Clamabat vates, Urite, Troës, equum : Urite: mendaci celantur robore Achivi Et Phrygas in miseros ultima bella ferunt. Perdiderat tumuli supremum munus Achilles, Sed Thetidi est humeris redditus ille meis. Nec laudem Danai tanto renuêre labori : Erepti pretium corporis arma tuli. Quid refert? pelago sunt obruta. Non mihi classes, Non socii superant : omnia pontus habet. 30 Solus adhuc mecum, qui me tot casibus unus Duravit, patiens ad mala, perstat Amor. Illum non avidis canibus Niseïa virgo Fregit: non tumidis torta Charybdis aquis: Non ferus Antiphates, nec in uno corpore dissors Parthenope, blandis insidiosa modis. Non quod sollemnes altera Diva toros. Spondebat : Stygias utraque posse vias. 40 Te tamen, hâc etiam spretâ mercede, petivi, Passurus terrâ tot mala, totque mari. Sed tu femineo nunc forsan nomine tacta, Non secura leges cetera verba mea. Quæque mihi Circe, quæ sit mihi caussa Calypso, Jamdudum ignoto sollicitere metu. Certè ego cùm Antinoum, Polybumque, Medontaque Heu toto sanguis corpore nullus erat! [legi, Tot juvenes inter, tot vina licentia, semper (Hei mihi! quo credam pignore?) casta manes? Curve placent ulli, si sunt in fletibus ora, 51 Deperit et lacrimis non decor iste tibi ? Pacta quoque es thalamo, nisi mendax tela moretur, Et cæptum revoces callida semper opus. Ars pia; sed quoties oculos frustrabere lanâ, Successum toties ars dabit ista tibi ? VOL. I. 2 D Ah meliùs, Polypheme, tuo superatus in antro, Finissem ingratos ad mala tanta dies ! Threïcio meliùs cecidissem milite victus, Ismaron errantes cùm tenuere rates : 60 Crudelemve illo satiâssem tempore Ditem, Quo redii Stygiis fata moratus aquis. Sospes digresso quæ mihi mater erat. Fugit, ab amplexu ter resoluta meo. Phyllaciden vidi. Contemtis sortibus ille Primus in Hectoreas intulit arma domos. Felix laudatâ cum conjuge! læta per umbras Illa suum fortes it comitata virum. 70 Necdum illi Lachesis dictos numeraverat annos : Sed juvat ante suum sic cecidisse diem. Vidi, nec lacrimas oculi tenuere cadentes, Deformem Atriden (hei mihi) cæde nova. Nauplion, Euboïcos transieratque sinus. Jam reduci solvens debita vota Jovi. pro pænas Struxerat; externos ipsa secuta viros. 80 Ah! mihi quid prodest (captivas Teucridas inter Cùm staret conjux Hectoris, atque soror) Defectis Hecuben potiùs legisse sub annis, Ne tibi suspectus pellicis esset amor? Prima meis omen metuendum puppibus illa Fecit: non membris ipsa reperta suis. Latratu miseras finivit mæsta querelas; Et stetit in rabidam protinus acta canem. Prodigio tali placidum Thetis abstulit æquor, Æolus infusis incubuitque Notis. 90 Pervagus hinc toto non felix differor orbe; Et, quocumque vocat fluctus et aura, feror. Sed si Tiresias tam læti providus augur, Quàin verax vates in mala nostra fuit; Et Emensus fato jam meliore vagor. Pallas, et hospitibus per loca tuta trahit. Visa mihi: medium temporis ira tulit. 100 Quidquid O'îlides commiserat, omnibus unus Peccavit: Danais omnibus ira nocens. Eximit: errato tu quoque ab orbe venis. Non ipsum, pro quo mille fuere rates. Conjuge cum carâ : non gravis illa fuit. Seu venti fecere moras, sive æquora vobis; Ad nulla est vester damna retentus amor, 110 Oscula nec venti certè tenuere, nec undæ : Promptaque in amplexus brachia semper erant. Sic utinam errarem: faceres tu mollia, conjux, Æquora: te sociâ nil mihi triste foret. Nunc quoque, Telemacho tecum mihi sospite lecto, Omnia sunt animo jam leviora mala. Quem tamen infestas rursus queror ire per undas, Herculeam Sparten, Nestoreamque Pylon. Ingrata est pietas, cui tanta pericula subsunt: Nam malè commissus fluctibus ipse fuit. 120 Sed labor in fine est. Occursum in litore vates Dixit. In amplexus, care, ferere tuos. Lætitiam, et tacito gaudia conde sinu. Sic cecinit laurus ille monere suas. Ultoris pharetris utile tempus erit. Heu, precor, ut properet ille venire dies! 130 Antiqui renovet qui lætus fædera lecti: Et tandem incipias conjuge, cara, frui. EPISTOLA II. DEMOPHOON PHYLLIDI. 1 PHYLLIDI DEMOPHOON patriâ dimittit ab urbe: Et patriam meminit muneris esse tui. Sed tam non felix, quàm tibi notus erat. Impuleritque ignes forsitan ille tuos) Hunc illi finem longa senecta dedit. 10 Qui socerum Minoa gravi sibi fecit ab hoste, Mirantem monstri cornua victa sui. Nec tacitum frater me sinit esse reum : Et tuus externo cessat in igne furor; Prævenitque tuas flebilis hora moras. Forsitan aut nondum fractis occurrere rebus, Aut poteras fractis utilis esse tamen. 20 Cur potiora tibi Rhodopeïa regna fuere, Quæque magis regnis cara puella fuit? Infelix functæ jam propè sortis anus. Fecisse hæc nostras arguit usque moras. Staret Threïciis cùm mihi puppis aquis : Demophoon patrios respice dure Deos. 80 Sic amat, ut terrâ nolit abire suâ. Utque redire velis, non ut comitetur euntem, Te rogat: et præfert barbara regna tuis. Me tamen hæc inter tacitum convicia sæpe Adversis memini vota tulisse Notis. Sæpe abitura tuo ponentem brachia collo, Gavisum in fluctus æquora mota truces. Nec metuam hoc ipso coram genitore fateri : Libertas meritis est mihi facta tuis; 40 Dicere, non duro dilectam Phyllida liqui Pectore: nec præceps vela ferenda dedi. Et flevi; et flentem solando sæpe, remansi, Cùm staret cursûs jam mihi certa dies. Denique Threïciâ veni rate. Non dare Phyllis Quam potuit, jussit tardiùs ire ratem. Ignosce et fasso; memor es Minoïdos ipse: Antiquus necdum pectore cessit amor. Et quoties oculis circumdat sidera, dixit, Quæ fulget cælo, nostra puella fuit. 50 Illum dilectâ Bacchus sibi cedere jussit Conjuge: desertæ crimen at ille subit. Exemploque patris perjurus dicor et ipse : Nec quæris caussas, Sithoni dura, moræ : Nec satis ampla putas redituri pignora, si me Non amor alterius, non amor ullus habet. Nullạne fama tibi turbatos, Phylli, penates Theseos, et miseræ retulit acta domûs ? Non laqueos audis caræ me flere parentis ? Flebilior laqueis (hei mihi!) caussa subest. 60 Non fratrem Hippolytum? cecidit miserabilis ille, Præceps attonitis per freta raptus equis. Non tamen excuso reditus. Licet undique fata Accumulent caussas; tempora parva peto. Thesea, quod superest, patrem tumulabimus anté : Succedat tumulo non sine honore decens. Da spatium veniamque, peto: non perfidus absum : Nec mihi jam terrâ tutior ulla tuâ est. Quidquid mite fuit post diruta Pergama, quidquid Aut bella, aut pelagi detinuere moræ; 70 |