Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quæque sibi vario distinguit poma colore,
Audiat hoc cerasus; stipes inanis erit.
Non equidem invideo: numquid tamen ulla feritur,
Quæ sterilis solâ conspicienda comâ est ?
Cernite sinceros omnes ex ordine truncos,

Qui modò nil, quare percutiantur, habent.
At mihi sæva nocent mutilatis vulnera ramis ;
Nudaque dejectâ cortice ligna patent.
Non odium facit hoc, sed spes indulta rapinæ.
Sustineant aliæ poma; querentur idem.
Sic reus ille ferè est, de quo victoria lucro
Esse potest: inopis vindice facta carent.
Sic timet insidias, qui scit se ferre viator,
Cui timeat: tutum carpit inanis iter.

Sic ego sola petor; soli quia caussa petendi est.
Frondibus intactis cetera turba virent.

40

Nam quod habent frutices alii quoque proxima nobis
Fragmina, quæ læso vimine multa jacent ;

Non istis sua facta nocent: vicinia damno est.
Excipiunt ictu saxa repulsa meo.

Idque fide careat; si non, quæ longiùs absunt,
Nativum retinent inviolata decus.

50

60

Ergo, si sapiant, et mentem verba sequantur;
Devoveant umbras proxima quæque meas.
Quàm miserum est, odium damnis accedere nostris;
Meque ream nimiæ proximitatis agi!
Sed, puto, magna mei est operoso cura colono.
Invenias, qui det nil mihi, præter humum.
Sponte meâ facilis contemto nascor in agro:
Parsque loci, quâ sto, publica penè via est.
Me, sata ne lædam, (quoniam sata lædere dicor)
Imus in extremo margine fundus habet.
Non mihi falx nimias Saturnia deputat umbras:
Duratam renovat non mihi fossor humum.
Sole licèt siccâque siti peritura laborem ;
Irriguæ dabitur non mihi sulcus aquæ.
At cùm maturas fisso nova cortice rimas
Nux agit; ad partes pertica sæva venit.

Pertica dat plenis immitia vulnera ramis;
Ne possim lapidum verbera sola queri.
Poma cadunt, mensis non interdicta secundis;
Et condis lectas, parca colona, nuces.
Has puer aut rectus certo dilaminat ictu;
Aut pronus digito bisve semelve petit.
Quattuor in nucibus, non amplius, alea tota est;
Cùm sibi suppositis additur una tribus.
Per tabulæ clivum labi jubet alter; et optat,
Tangat ut è multis quamlibet una suam.
Est etiam, par sit numerus qui dicat, an impar:
Ut divinatas auferat augur opes.

Fit quoque de cretâ, qualem cœleste figuram
Sidus, et in Græcis litera quarta gerit.

Hæc ubi distincta est gradibus; qui constitit intus,
Quot tetigit virgas, tot rapit inde nuces.
Vas quoque sæpe cavum, spatio distante, locatur,
In quod missa levi nux cadat una manu.
Felix, secreto quæ nata est arbor in arvo;
Et soli domino ferre tributa potest!

Non hominum strepitus audit, non illa rotarum:
Non à vicinâ pulverulenta viâ est.

Illa suo, quæcumque tulit, dare dona colono,
Et plenos fructus adnumerare potest.

At mihi maturos numquam licet edere fœtus;
Ante diemque meæ decutiuntur opes.

70

80

90

Lamina mollis adhuc tenero dum lacte, quod intrò est;
Nec mala sunt ulli nostra futura bono:
Jam tamen invenias, qui me jaculentur, et ictu
Præfestinato munus inane petant.

Si fiat rapti, fiat mensura relicti,

Majorem domini parte, viator, habes.
Sæpe aliquis, foliis ut nuda cacumina vidit,
Esse putat Boreæ triste furentis opus.
Estibus hic, hic me spoliatam frigore credit:
Est quoque, qui crimen grandinis esse putet.
At mihi nec grando, duris invisa colonis,
Nec ventus fraudi, solve, geluve fuit.

100

Fructus obest: peperisse nocet: nocet esse feracem:
Quæque fuit multis, et mihi præda malo est.
Præda malo, Polydore, fuit tibi: præda nefandæ
Conjugis Aonium misit in arma virum.
Hesperii regis pomaria tuta fuissent:

Una sed immensas arbor habebat opes.
At rubus, et sentes tantummodo lædere natæ,
Spinaque vindictâ cetera tuta suâ est.
Me, quia nec noceo, nec obuncis vindicor hamis,
Missa petunt avidâ saxa proterva manu.
Quid, si non aptas solem fugientibus umbras,
Finditur Icario cùm cane terra, darem?
Quid, nisi suffugium nimbos vitantibus essem;
Non exspectatâ cùm venit imber aquâ?
Omnia cùm faciam, cùm præstem sedula cunctis
Officium, saxis officiosa petor.

110

120

Hæc mihi perpessæ, domini patienda querela est.
Caussa habeor, quare sit lapidosus ager.
Dumque repurgat humum, collectaque saxa remittit,
Semper habent in me tela parata viæ.
Ergo invisa aliis, uni mihi frigora prosunt:
İllo me tutam tempore præstat hiems.

Nuda quidem tunc sum; nudam tamen expedit esse:
Nec spolium de me, quod petat, hostis habet. 150
At simul induimus nostris sua munera ramis;
Saxa novos fructus grandine plura petunt.
Forsitan hîc aliquis dicat, Quæ publica tangunt,
Carpere concessum est: hoc via juris habet.
Si licet hoc; oleas destringite: cædite messes.
Improbe, vicinum carpe, viator, olus.
Intret et urbanas eadem petulantia portas ;
Sitque tuis muris, Romule, juris idem.
Quilibet argentum primæ de fronte tabernæ
Tollat: et ad gemmas quilibet alter eat.
Auferat hic aurum, peregrinos ille lapillos;
Et quascumque potest tangere, tollat opes.
Sed neque tolluntur: nec, dum regit omnia Cæsar,
Incolumis, tanto præside, raptor erit.

140

At non ille Deus pacem intra mœnia finit:
Auxilium toto spargit in orbe suum.

Quid tamen hoc prodest, mediâ si luce palámque
Verberor, et tutæ non licet esse mihi?
Ergo nec nidos foliis hærere, nec ullam

Sedibus in nostris stare videtis avem.
At lapis, in ramo sedit quicumque bifurco,
Hæret, et ut captâ victor in arce manet.
Cetera sæpe tamen potuere admissa negari,
Et crimen nox est inficiata suum.
Nostra notat fusco digitos injuria succo,
Cortice contactas inficiente manus.
Ille cruor meus est: illo maculata cruore
Non profecturâ dextra lavatur aquâ.
O ego, cùm longæ venerunt tædia vitæ,
Optavi quoties arida facta mori!
Optavi quoties, aut cæco turbine verti,
Aut valido missi fulminis igne peti!

150

160

Atque utinam subitæ raperent mea poma procellæ,
Vel possem fructus excutere ipsa meos.
Sic, ubi detracta est à te tibi caussa pericli,
Quod superest, tutum, Pontice castor, habes.
Quid mihi tunc animi est, cùm sumit tela viator;
Atque oculis plaga destinat antè locum?

Nec vitare licet moto fera verbera trunco,
Quem sub humo radix vinclaque firma tenent. 170
Corpora præbemus plagis: ut sæpe sagittis,
Cùm populus manicas deposuisse vetat :
Utve gravem candens ubi tolli vacca securim,
Aut stringi cultros in sua colla videt.
Sæpe meas vento frondes tremuisse putâstis:
Sed metus in nobis caussa tremoris erat.
Si merui, videorque nocens; imponite flammæ,
Nostraque fumosis urite membra focis.
Si merui, videorque nocens; excidite ferro:
Et liceat miseræ dedecus esse semel.
Si nec cur urar, nec cur excidar, habetis;
Parcite. Sic cœptum perficiatis iter.

180

A. SABINI

EPISTOLÆ TRES,

TRIBUS

OVIDII EPISTOLIS

RESPONDENTES.

EPISTOLA PRIMA.

ULIXES PENELOPE.

PERTULIT ad miserum tandem tua casus Ulixen,
Penelope, chartis verba notata piis.
Agnovi caramque manum, gemmasque fideles.
Solamen longis illa fuere malis.

Arguis ut lentum: mallem quoque forsitan esse,
Quàm tibi quæque tuli dicere, quæque feram.
Non hoc objecit mihi Græcia: cùm mea fictus
Detinuit patrio litore vela furor.

Sed thalamis nec velle tuis, nec posse carere:
Caussaque fingendæ tu mihi mentis eras.
Nil tibi rescribam curæ est, properemque venire.
Dum propero, adversi vela tulere Noti.
Non me Troja tenet, Grajis odiosa puellis;
Jam cinis, et tantùm flebile, Troja, solum.
Deiphobusque jacet, jacet Asius, et jacet Hector:
Et quicumque tui caussa timoris erat.
Evasi et Thracum caso duce proelia Rheso,
In mea captivis castra revectus equis:

10

« AnteriorContinua »