Imatges de pàgina
PDF

40

Quæque sibi vario distinguit poma colore,

Audiat hoc cerasus; stipes inanis erit. Non equidem invideo : numquid tamen ulla feritur,

Quæ sterilis solâ conspicienda comâ est ? Cernite sinceros omnes ex ordine truncos,

Qui modò nil, quare percutiantur, habent.
At mihi sæva nocent mutilatis vulnera ramis ;

Nudaque dejectâ cortice ligna patent.
Non odium facit hoc, sed spes indulta rapinæ.

Sustineant aliæ poma; querentur idem.
Sic reus ille ferè est, de quo victoria lucro

Esse potest: inopis vindice facta carent.
Sic timet insidias, qui scit se ferre viator,

Cui timeat: tutum carpit inanis iter.
Sic ego sola petor; soli quia caussa petendi est.

Frondibus intactis cetera turba virent.
Nam quòd habent frutices alii quoque proxima nobis

Fragmina, quæ læso vimine multa jacent; Non istis sua facta nocent: vicinia damno est. Excipiunt ictu saxa repulsa meo.

50 Idque fide careat; si non, quæ longiùs absunt,

Nativum retinent inviolata decus.
Ergo, si sapiant, et mentem verba sequantur;

Devoveant umbras proxima quæque meas.
Quàm miserum est, odium damnis accedere nostris;

Meque ream nimiæ proximitatis agi!
Sed, puto, magna mei est operoso cura colonó.

Invenias, qui det nil mihi, præter humum.
Sponte meâ facilis contemto nascor in agro :

Parsque loci, quâ sto, publica penè via est. 60 Me, sata ne lædam, (quoniam sata lædere dicor)

Imus in extremo margine fundus habet.
Non mihi falx nimias Saturnia deputat umbras :

Duratam renovat non mihi fossor humum.
Sole licèt siccâque siti peritura laborem;

Irriguæ dabitur non mihi sulcus aquæ. At cùm maturas fisso nova cortice rimas

Nux agit; ad partes pertica sæva venit.

[ocr errors]

Pertica dat plenis immitia vulnera ramis ;

Ne possim lapidum verbera sola queri. Poma cadunt, mensis non interdicta secundis ;

Et condis lectas, parca colona, nuces. Has puer aut rectus certo dilaminat ictu;

Aut pronus digito bisve semelve petit.
Quattuor in nucibus, non amplius, alea tota est;

Cùm sibi suppositis additur una tribus.
Per tabulæ clivum labi jubet alter ; et optat,

Tangat ut è multis quamlibet una suam.
Est etiam, par sit numerus qui dicat, an impar:

Ut divinatas auferat augur opes.
Fit quoque de cretâ, qualem cæleste figuram

Sidus, et in Græcis litera quarta gerit.
Hæc ubi distincta est gradibus; qui constitit intus,

Quot tetigit virgas, tot rapit inde nuces. Vas quoque sæpe cavum, spatio distante, locatur,

In quod missa levi nux cadat una manu.
Felix, secreto quæ nata est arbor in arvo;

Et soli domino ferre tributa potest !
Non hominum strepitus audit, non illa rotarum:

Non à vicinâ pulverulenta viâ est.
Illa suo, quæcumque tulit, dare dona colono,

Et plenos fructus adnumerare potest.
At mihi maturos numquam licet edere foetus;

Ante diemque meæ decutiuntur opes.
Lamina mollis adhuc tenero dum lacte, quod intrò est;

Nec mala sunt ulli nostra futura bono:
Jam tamen invenias, qui me jaculentur, et ictu

Præfestinato munus inane petant.
Si fiat rapti, fiat mensura relicti,

Majorem domini parte, viator, habes. 100 Sæpe aliquis, foliis ut nuda cacumina vidit,

Esse putat Boreæ triste furentis opus. Æstibus hic, hic me spoliatam frigore credit:

Est quoque, qui crimen grandinis esse putet. At mihi nec grando, duris invisa colonis,

Nec ventus fraudi, solye, geluye fuit.

Fructus obest : peperisse nocet : nocet esse feracem:

Quæque fuit multis, et mihi præda malo est. Præda malo, Polydore, fuit tibi: præda nefandæ

Conjugis Aonium misit in arma virum. 110 Hesperii regis pomaria tuta fuissent:

Una sed immensas arbor habebat opes.
At rubus, et sentes tantummodo lædere natæ,

Spinaque vindictâ cetera tuta suâ est.
Me, quia nec noceo, nec obuncis vindicor hamis,

Missa petunt avidâ saxa proterva manu.
Quid, si non aptas solem fugientibus umbras,

Finditur Icario cùm cane terra, darem ? Quid, nisi suffugium nimbos vitantibus essem;

Non exspectatâ cùm venit imber aquâ ? 120 Omnia cùm faciam, cùm præstem sedula cunctis

Officium, saxis officiosa petor.
Hæc mihi perpessæ, domini patienda querela est.

Caussa habeor, quare sit lapidosus ager.
Dumque repurgat humum, collectaque saxa remittit,

Semper habent in me tela parata viæ. Ergo invisa aliis, uni mihi frigora prosunt:

Illo me tutam tempore præstat hiems. Nuda quidem tunc sum; nudam tamen expedit esse:

Nec spolium de me, quod petat, hostis habet. 130 At simul induimus nostris sua munera ramis;

Saxa novos fructus grandine plura petunt. Forsitan hîc aliquis dicat, Quæ publica tangunt,

Carpere concessum est : hoc via juris habet. Si licet hoc; oleas destringite: cædite messes.

Improbe, vicinum carpe, viator, olus. Intret et urbanas eadem petulantia portas;

Sitque tuis muris, Romule, juris idem. Quilibet argentum primæ de fronte tabernæ

Tollat: et ad gemmas quilibet alter eat. 140 Auferat hic aurum, peregrinos ille lapillos;

Et quascumque potest tangere, tollat opes. Sed neque tolluntur: nec, dum regit omnia Cæsar,

Incolumis, tanto præside, raptor erit.

160

At non ille Deus pacem intra mænia finit:

Auxilium toto spargit in orbe suum.
Quid tamen hoc prodest, mediâ si luce palámque

Verberor, et tutæ non licet esse mihi ?
Ergo nec nidos foliis hærere, nec ullam

Sedibus in nostris stare videtis avem. 150 At lapis, in ramo sedit quicumque bifurco,

Hæret, et ut captâ victor in arce manet. Cetera sæpe tamen potuere admissa negari,

Et crimen nox est inficiata suum.
Nostra notat fusco digitos injuria succo,

Cortice contactas inficiente manus.
Ille cruor meus est : illo maculata cruore

Non profecturâ dextra lavatur aquâ.
O ego, cùm longæ venerunt tædia vitæ,

Optavi quoties arida facta mori! .
Optavi quoties, aut cæco turbine verti,

Aut valido missi fulminis igne peti! Atque utinam subitæ raperent mea poma procellæ,

Vel possem fructus excutere ipsa meos. Sic, ubi detracta est à te tibi caussa pericli,

Quod superest, tutum, Pontice castor, habes. Quid mihi tunc animi est, cùm sumit tela viator;

Atque oculis plagæ destinat antè locum? Nec vitare licet moto fera verbera trunco,

Quem sub humo radix vinclaque firma tenent. 170 Corpora præbemus plagis : ut sæpe sagittis,

Cùm populus manicas deposuisse vetat :
Utve gravem candens ubi tolli vacca securim,

Aut stringi cultros in sua colla videt.
Sæpe meas vento frondes tremuisse putâstis :

Sed metus in nobis caussa tremoris erat,
Si merui, videorque nocens; imponite flammæ,

Nostraque fumosis urite membra focis.
Si merui, videorque nocens; excidite ferro:

Et liceat miseræ dedecus esse semel.
Si nec cur urar, nec cur excidar, habetis;

Parcite. Sic cæptum perficiatis iter.

180

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

PERTULIT ad miserum tandem tua casus Ulixen,

Penelope, chartis verba notata piis.
Agnovi caramque manum, gemmasque fideles.

Solamen longis illa fuere malis.
Arguis ut lentum : mallem quoque forsitan esse,

Quàm tibi quæque tuli dicere, quæque feram.
Non hoc objecit mihi Græcia: cùm mea fictus

Detinuit patrio litore vela furor.
Sed thalamis nec velle tuis, nec posse carere:

Caussaque fingendæ tu mihi mentis eras.
Nil tibi rescribam curæ est, properemque venire.

Dum propero, adversi vela tulere Noti.
Non me Troja tenet, Grajis odiosa puellis;

Jam cinis, et tantùm flebile, Troja, solum Deïphobusque jacet, jacet Asius, et jacet Hector:

Et quicumque tui caussa timoris erat. Evasi et Thracum cæso duce prælia Rheso,

In mea captivis castra revectus equis :

[ocr errors]
« AnteriorContinua »