Imatges de pàgina
PDF

Quæque sibi vario distinguit poma colore,
Audiat hoc cerasus; stipes inanis erit.
Non equidem invideo: numquid tamen ulla feritur,
Quæ sterilis solâ conspicienda comâ est?
Cernite sinceros omnes ex ordine trumcos,
Qui modò nil, quare percutiantur, habent. -
At mihi sæva nocent mutilatis vulnera ramis ;
Nudaque dejectâ cortice ligna patent.
Non odium facit hoc, sed spes indulta rapinæ.
Sustineant aliæ poma; querentur idem. 4O
Sic reus ille ferè est, de quo victoria lucro
Esse potest: inopis vindice facta carent.
Sic timet insidias, qui scit se ferre viator,
Cui timeat: tutum carpit inanis iter.
Sic ego sola petor ; soli quia caussa petendi est.
Frondibus intactis cetera turba virent.
Nam quòd habent frutices alii quoque proxima mobis
Fragmina, quæ læso vimine multa jacent ;
Non istis sua facta nocent: vicinia damno est.
Excipiunt ictu saxa repulsa meo. 50
Idque fide careat; si mon, quæ longiùs absunt,
Nativum retinent inviolata decus.
Ergo, si sapiant, et mentem verba sequamtur;
Devoveant umbras proxima quæque meas.
Quàm miserum est, odium dammis accedere nostris;
Meque ream nimiae proximitatis agi!
Sed, puto, magna mei est operoso cura colono.
Invenias, qui det nil mihi, præter humum.
Sponte meâ facilis contemto mascor in agro :
Parsque loci, quâ sto, publica penè via est. 60
Me, sata ne lædam, (quoniam sata lædere dicor)
Imus in extremo margine fundus habet.
Non mihi falx nimias Saturnia deputat umbras :
Duratam renovat non mihi fossor humum.
Sole licèt siccâque siti peritura laborem ;
Irriguæ dabitur non mihi sulcus aquæ.
At cùm maturas fisso nova cortice rimas
Nux agit ; ad partes pertica sæva venit.

Pertica dat plenis immitia vulnera ramis;
Ne possim lapidum verbera sola queri. 7O
Poma cadunt, mensis mom interdicta secundis;
Et condis lectas, parca colona, nuces.
Has puer aut rectus certo dilaminat ictu;
Aut pronus digito bisve semelve petit.
Quattuor in mucibus, non amplius, alea tota est;
Cùm sibi suppositis additur una tribus.
Per tabulæ clivum labi jubet alter ; et optat,
Tangat ut è multis quamlibet una suam.
Est etiam, par sit numerus qui dicat, am impar:
Ut divinatas auferat augur opes. 80
Fit quoque de cretâ, qualem coeleste figuram
Sidus, et im Græcis litera quarta gerit.
Hæc ubi distincta est gradibus; qui constitit intus,
Quot tetigit virgas, tot rapit inde nuces.
Vas quoque sæpe cavum, spatio distante, locatur,
In quod missa levi nux cadat una manu.
Felix, secreto quæ nata est arbor in arvo ;
Et soli domino ferre tributa potest !
Non hominum strepitus audit, non illa rotarum:
Non à vicinâ pulverulenta viâ est. 9O
Illa suo, quæcumque tulit, dare dona colomo,
Et plenos fructus admumerare potest.
At mihi maturos numquam licet edere fœtus;
Ante diemque meæ decutiuntur opes.
Lamina mollis adhuc temero dum lacte, quod intrò est;
Nec mala sunt ulli nostra futura bono :
Jam tamen invenias, qui me jaculentur, et ictu
Præfestinato munus inane petant.
Si fiat rapti, fiat mensura relicti,
Majorem domimi parte, viator, habes. 10O
Sæpe aliquis, foliis üt nuda cacumina vidit,
Esse putat Boreæ triste furentis opus.
AEstibus hic, hic me spoliatam frigore credit:
Est quoque, qui crimen grandinis esse putet.
At mihi nec grando, duris invisa colonis,
Nec ventus fraudi, solve, geluve fuit.

Fructus obest: peperisse nocet: nocet esse feracem:
Quæque fuit multis, et mihi præda malo est.
Præda malo, Polydore, fuit tibi: praeda nefandae
Conjugis Aonium misit in arma virum. 11O
Hesperii regis pomaria tuta fuissent:
Una sed immensas arbor habebat opes.
At rubus, et sentes tantummodo lædere matæ,
Spinaque vindictâ cetera tuta suâ est.
Me, quia nec noceo, nec obuncis vindicor hamis,
Missa petunt avidâ saxa proterva manu.
Quid, si non aptas solem fugientibus umbras,
Finditur Icario cùm came terra, darem ?
Quid, nisi suffugium nimbos vitantibus essem;
Non exspectatâ cùm venit imber aquâ? 12O
Omnia cùm faciam, cùm praestem sedula cunctis
Officium, saxis officiosa petor.
Hæc mihi perpessæ, domini patienda querela est.
Caussa habeor, quare sit lapidosus ager.
Dumque repurgat humum, collectaque saxa remittit,
Semper habent in me tela parata viæ.
Ergo invisa aliis, uni mihi frigora prosunt:
Illo me tutam tempore præstat hiems.
Nuda quidem tunc sum; nudam tamen expedit esse:
Nec spolium de me, quod petat, hostis habet. 13O
At simul induimus nostris sua munera ramis;
Saxa novos fructus grandine plura petunt.
Forsitam hic aliquis dicat, Quæ publica tangunt,
Carpere concessum est: hoc via juris habet.
Si licet hoc ; oleas destringite: caedite messes.
Improbe, vicimum carpe, viator, olus.
Intret et urbanas eadem petulantia portas ;
Sitque tuis muris, Romule, juris idem.
Quilibet argentum primæ de fronte tabernæ
Tollat: et ad gemmas quilibet alter eat. 140
Auferat hic aurum, peregrinos ille lapillos ;
Et quascumque potest tangere, tollat opes.
Sed neque tolluntur: nec, dùm regit omnia Cæsar,
Incolumis, tanto præside, raptor erit.

At nom illeDeus pacem intra moenia finit:
Auxilium toto spargit in orbe suum.
Quid tamen hoc prodest, mediâ si luce palámque
Verberor, et tutæ non licet esse mihi ?
Ergo nec midos foliis hærere, nec ullam
Sedibus in mostris stare videtis avem. 150
At lapis, in ramo sedit quicumque bifurco,
Hæret, et ut captâ victor in arce manet.
Cetera sæpe tamem potuere admissa negari,
Et crimem mox est inficiata suum.
Nostra notat fusco digitos injuria succo,
Cortice contactas inficiente manus.
Ille cruor meus est : illo maculata cruore
Non profecturâ dextra lavatur aquâ.
O ego, cùm longæ venerunt tædia vitæ, -
Optavi quoties arida facta mori! , 160
Optavi quoties, aut cæco turbine verti,
Aut valido missi fulminis igne peti!
Atque utinam subitæ raperent mea poma procellæ,
Vel possem fructus excutere ipsa meos.
Sic, ubi detracta est à te tibi caussa pericli,
Quod superest, tutum, Pontice castor, habes.
Quid mihi tumc animi est, cùm sumit tela viator;
Atque oculis plagæ destimat antè locum?
Nec vitare licet moto fera verbera trunco,
Quem sub humo radix vinclaque firma tenent. 170
Corpora præbemus plagis: ut sæpe sagittis,
Cùm populus manicas deposuisse vetat:
Utve gravem candens ubi tolli vacca securim,
Aut stringi cultros in sua colla videt.
Sæpe meas vento frondes tremuisse putâstis:
Sed metus im mobis caussa tremoris erat.
Si merui, videorque nocens; imponite flammæ,
Nostraque fumosis urite membra focis.
Si merui, videorque nocens; excidite ferro:
Et liceat miseræ dedecus esse semel. 18O
Si nec cur urar, nec cur excidar, habetis;
Parcite. Sic cœptum perficiatis iter.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

PERTULIT ad miserum tandem tua casus Ulixem,
Penelope, chartis verba motata piis.
Agnovi caramque manum, gemmasque fideles.
Solamen longis illa fuere malis.
Arguis ut lentum : mallem quoque forsitan esse,
Quàm tibi quæque tuli dicere, quæque feram.
Non hoc objecit mihi Græcia: cùm mea fictus
Detimuit patrio litore vela furor.
Sed thalamis nec velle tuis, nec posse carere:
Caussaque fingendæ tu mihi mentis eras. 1O
Nil tibi rescribam curæ est, properemque venire.
Dum propero, adversi vela tulere Noti.
Non me Trqja tenet, Grajis odiosa puellis ;
Jam cimis, et tantùm flébile, Trqja, solum.
Deiphobusque jacet, jacet Asius, et jacet Hector:
Et quicumque tui caussa timoris erat.
Evasi et Thracum cæso duce prœlia Rheso,
In mea captivis castra reveétus equis :

« AnteriorContinua »