Imatges de pàgina
PDF

Vive, precor : sic te meliùs, quàm fumere, perdam. Tu potiùs leti caussa ferare mei. Finge, age, te rapido (nullum sit in omime pondus) Turbine deprendi: quid tibi mentis erit? Protinus occurrent falsæ perjuria linguæ, Et Phrygiâ Dido fraude coacta mori. Conjugis ante oculos deceptæ stabit imago Tristis, et effusis sanguinolenta comis. '7O Quidquid id est, totum merui, concedite, dicas: Quæque cadent, im te fulmina missa putes. Da breve sævitiæ spatium pelagique tuaeque : Grande moræ pretium tuta futura via est. Nec mihi parcatur; puero parcatur Iülo. Te satis est titulum mortis habere meæ. Quid puer Ascanius, quid Di meruere Penates? Ignibus ereptos obruet unda Deos. * Sed neque fers tecum: nec, quæ mihi, perfide, jactas, Presserunt humeros sacra paterque tuos. 80 Omnia mentiris : mec enim tua fallere lingua Incipit à nobis; primaque plector ego. Si quæras, ubi sit formosi mater Iüli: Occidit, à duro sola relicta viro. Hæc mihi marrâras : nec me movére : merentem Ure ; minor culpâ pœna futura meâ est. Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent. Per mare, per terras septima jactat hiems. Fluctibus ejectum tutâ statione recepi, Vixque bene audito momine, regna dedi. 90 His tamem officiis utinam contenta fuissem : Et mihi concubitùs fama sepulta foret! Illa dies nocuit, quâ nos declive sub antrum Cæruleus subitis compulit imber aquis. Audieram vocem ; Nymphas ululàsse putavi. Eumenides fatis signa dedêre meis. Exige, laese pudor, pœnas, violate Sichæo: Ad quem (me miseram !) plena pudoris eo. Est mihi marmoreâ sacratus im ædc Sichæus : Adpositæ frondes velleraque alba tegunt. 100

Hinc ego me sensi noto quater ore citari:
Ipse sono tenui dixit, Elissa, veni.
Nulla mora est ; venio; venio tibi debita conjux :
Sed tamen admissi tarda pudore mei.
Da veniam culpae ; decepit idoneus auctor:
Invidiam moxæ detrahit ille meæ.
Diva parens, seniorque Pater, pia sarcima mati,
Spem mihi mansuri rite dedêre viri.
Si fuit erramdum, caussas habet error honestas:
Adde fidem ; nullâ parte pigendus erit. 110
IDurat in extremum, vitæque movissima nostræ
Persequitur fati, qui fuit antè, temor.
Occidit internas conjux mactatus ad aras :
Et sceleris tanti præmia frater habet.
Exsul agor; cineresque viri, patriamque relinquo : ;
Et feror in duras, hoste sequente, vias.
Adplicor ignotis: fratrique elapsa fretoque,
Quod tibi donavi, perfide, litus emo.
Urbem constitui; latéque patentia fixi

Moenia, finitimis invidiosa locis. 12O'

Bella tument: bellis peregrina et femina tentor:
Vixque rudes portas urbis, et arma, paro.
Mille procis placui: qui me coiere, querentes,
Nescio quem thalamis præposuisse suis.
Quid dubitas vinctam Gætulo tradere Iärbæ?
Praebuerim sceleri brachia nostra tuo.
Est etiam frater ; cujus manus impia possit
Respergi nostro, sparsa cruore viri.
Pone Deos, et quæ tangendo sacra profanas:
Nom bene coelestes impia dextra colit. 13O
Si tu cultor eras elapsis igne futurus;
Poenitet elapsos ignibus esse Deos.
Forsitam et gravidam Dido, scelerate, relinquas;
Parsque tui lateat corpore clausa meo.
Accedet fatis matris miserabilis infans;
Et nondum mato funeris auctor eris.
Cumque parente suâ frater morietur Iuli;
Pœnaque commexos auferet una duos.

Sed jubet ire Deus. Vellem vetuisset adire;
Pumica nec Teucris pressa fuisset humus. 14O
Hoc duce (nempe Deo) ventis agitaris iniquis,
Et teris in rapido tempora longa freto.
Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore,
Hectore si vivo, quanta fuere, forent.
Nom patrium Simoënta petis; sed Tybridas undas.
Nempe, ut pervenias quò cupis, hospes eris.
LJtque latet, vitatque tuas abstrusa carimas,
Vix tibi continget terra petita seni.
Hos potiùs populos in dotem, ambage remissâ,
Accipe; et advectas Pygmalionis opes. 15O
Iliom in Tyriam transfer feliciùs urbem : -
Hancque, locum regmi, sceptraque sacra tene.
Si tibi mens avida est belli, si quærit Iülus
Unde suo partus Marte triumphus eat;
Quem superet, ne quid desit, præbebimus hostem.
Hic pacis leges : hic locus arma capit.
Tu modò, per matrem, fraternaque tela, sagittas,
Perque fugæ comites, Dardana sacra, Deos:
(Sic superent, quoscumque tuâ de gente reportas,
Mars ferus et damnis sit modus ille tuis, 160
Ascaniusque suos feliciter impleat annos,
Et senis Anchisæ molliter ossa cubent)
Parce precor domui, quæ se tibi tradit habendam.
Quod crimem dicis, præter amâsse, meum?
Non ego sum Phthias, magnisque oriunda Mycenis:
Nec steterunt in te virque paterque meus.
Si pudet uxoris; non nupta, sed hospita dicar.
T)um tua sit Dido, quodlibet esse feret.
Nota mihi freta sunt Afrum frangentia littus:
Temporibus certis dantque negantque viam. 170
Cùm dabit aura viam, præbebis carbasa ventis.
Nunc levis ejectam continet alga ratem.
Tempus ut observem, manda mihi ; certiùs ibis:
Nec te, si cupies ipse, manere simam.
Et socii requiem poscunt, laniataque classis
Postulat exiguas semirefecta moras.

[ocr errors]

Pro meritis, et siquâ tibi præbebimus ultrà,
Pro spe conjugii tempora parva peto.
Dum freta mitescunt, et Amor: dum tempore et usu
Fortiter edisco tristia posse pati. 180
Sin minus; est animus nobis effundere vitam.
In me crudelis non potes esse diu. -
Adspicias utinam, quæ sit scribentis imago!
Scribimus; et gremio Troicus ensis adest :
Ferque genas lacrimæ strictum labuntur in ensem;
Qui jam pro lacrimis sanguine tinctus erit.
Quàm bene conveniunt fato tua munera nostro!
Instruis impensâ nostra sepulcra brevi.
Nec mea nunc primo feriuntur pectora telo:
Ille locus sævi vulnus Amoris habet. 19O
Anna soror, soror Anma, meæ malè conseia culpæ,
Jam dabis in cineres ultima dona meos.
Nec, consumta rogis, inscribar, Elissa Sichæi;
Hoc tamen im tumuli marmore carmem erit:
Præbuit Æneas et caussam mortis et ensem.
Ipsa suâ Dido concidit usa manu,

IEPISTOLA VIII.
Fier. MioNE o R. Est aÆ.

[ADLoquor. Hermione muper fratremque virumque,
Nunc fratrem; nomen conjugis alter habet.]
Pyrrhus Achillides, animosus imagine patris,
Inclusam contra jusque piumque temet.
Quod potui, renui; me mon invita temerer;
Cetera femineæ mon valuere mamus.
Quid facis, Æacide ? non sum sime vindice, dixi :
Hæc tibi sub domino, Pyrrhe, puella suo est.
Surdior ille freto clamantem nomem Orestæ
Traxit imornatis in sua tecta comis. 10
Quid gravius, captâ Lacedæmone, serva tulissem,
Si raperet Grajas barbara turba murus?

[ocr errors]

Parciùs Andromachen vexavit Achaia victrix,
Cùm Danaus Phrygias ureret ignis opes.
At tu, eura mei si te pia tangit, Oreste,
Injice non timidas im tua jura manus.
Am, si quis rapiat stabulis armenta reclusis,
Arma feras? raptâ conjuge lentus eris?
Sit socer exemplo, nuptæ repetitor ademtæ :
Cui pia militiæ caussa puella fuit. 2O
Si socer ignavus viduâ sedisset in aulâ; -
Nupta foret Paridi mater, ut antè fuit.
Nec tu mille rates sinuosaque vela parâris;
Nec numeros Danai militis: ipse veni.
Sic quoque eram repetenda tamen : nec turpe ma-
rito,
Aspera pro caro bella tulisse toro.
Quid, quòd avus nobis idem Pelopeius Atreus?
Et si mon esses vir mihi, frater eras?
Vir, precor, uxori, frater succurre sorori:
Instant officio momima bima tuo. 3O
Me tibi Tyndareos, vitâ gravis auctor et annis,
Tradidit: arbitrium neptis habebat avus.
At pater Æacidæ promiserit, imscius acti ;
Plus quoque, qui prior est ordine, possit avus.
Cùm tibi mubebam, mulli mea tæda nocebat :
Si jungar Pyrrho, tu mihi læsus eris.
Et pater ignoscet nostro Menelaus amori:
Succubuit telis præpetis ipse Dei.
Quem sibi permisit, genero permittet amorem :
Proderit exemplo mater amata suo. • 4O
Tu mihi, quod matri pater, es: quas egerat olim
Dardanius partes advena, Pyrrhus agit.
Ille licèt patriis sine fine superbiat actis;
Et tu, quæ referas, acta parentis habes.
Tantalides omnes, ipsumque regebat Achillen.
Hic pars militiæ; dux erat ille ducum.
Tu quoque habes proavum Pelopem, Pelopisque pa-
rentem :
Si meliùs numeres, à Jove quintus eris.

« AnteriorContinua »