Imatges de pàgina
PDF

An meliùs per te virtutum exempla petemus,

Quàm si Romanæ principis edis opus ?
Fata manent omnes : omnes exspectat avarus

Portitor: et turbæ vix satis una ratis.
Tendimus huc omnes: metam properamus ad unam.

Omnia sub leges mors vocat atra suas. 360 Ecce necem intentam cælo, terræque, fretoque,

Casurumque triplex vaticinantur opus. I nunc, et, rebus tantâ impendente ruinâ,

In te solam oculos et tua damna refer. Maximus ille quidem juvenum, spes publica vixit;

Et, quâ natus erat, gloria summa domûs.
Sed mortalis erat : nec tu secura fuisti,

Fortia progenie bella gerente tuâ.
Vita data est utenda: data est sine fænore nobis
Mutua, nec certâ persoluënda die.

370 Fortuna arbitriis tempus dispensat iniquis.

Illa rapit juvenes : sustinet illa senes.
Quâque ruit, furibunda ruit: totumque per orbem

Fulminat, et cæcis cæca triumphat equis.
Regna Deæ immitis parce irritare querendo :

Sollicitare animos parce potentis heræ.
Quæ tamen hoc uno tristis tibi tempore venit,

Sæpe eadem rebus favit amica tuis.
Nata quòd en altè es, quòd fætibus aucta duobus ;

Quódque etiam magno consociata Jovi: 380 Quòd semper domito rediit tibi Cæsar ab orbe,

Gessit et invictâ prospera bella manu:
Quòd spes implêrunt maternaque vota Nerones;

Quòd pulsus toties hostis utroque duce.
Rhenus, et Alpinæ valles, et sanguine nigro

Decolor infectâ testis Itargus aquâ: Danubiusque rapax, et Dacius orbe remoto

* Apulus huic hosti per breve Pontus iter : Armeniusque fugax, et tandem Dalmata supplex,

Summaque dispersi per juga Pannonii : 390 Et modò Germanus Romanis cognitus orbis.

Adspice quot meritis culpa sit una minor.

Adde quod est absens functus : nec cernere nati

Semineces oculos sustinuere tui.
Quique dolor menti lenissimus influit ægræ,

Accipere es luctus aure coacta tuos.
Prævertitque metus per longa pericula luctum ;
· Tu quibus auditis anxia mentis eras.
Non ex præcipiti dolor in tua pectora venit,
Sed per mollitos antè timore gradus.

400 Jupiter antè dedit fati mala signa cruenti,

Flammiferâ petiit cùm tria templa manu: (Junonisque gravi nocte impavidæque Minervæ,

Sanctaque et immensi Cæsaris icta domus.] Sidera quin etiam cælo fugisse feruntur ;

Lucifer et solitas destituisse vias. Lucifer in toto nulli comparuit orbe,

Et venit stellâ non præeunte dies. Sideris hoc obitus terris instare monebat : Et mergi Stygiâ nobile lumen aquâ.

410 At tu, qui superes mæstæ solatia matri,

Comprecor, illi ipsi conspiciare senex.
Perque annos diuturnus eas fratrisque tuosque;

Et vivat nato cum sene mater anus.
Eventura precor. Deus excusare priora

Dum volet ; à Druso cetera læta dabit.
Tu tamen ausa potes tanto indulgere dolori :

Longiùs ut nolis, heu malè fortis, ali."
Vix etiam fueras paucas vitalis in horas,

Obtulit invitæ cùm tibi Cæsar opem : 420 Admovitque preces, et jus immiscuit illis :

Aridaque adfusâ guttura tinxit aquâ,
Nec minor est nato servandæ cura parentis :

Hic adhibet blandas, nec sine jure, preces.
Conjugis et nati meritum pervenit ad omnes :

Conjugis et nati, Livia, sospes ope es. Supprime jam lacrimas. Non est revocabilis istis,

Quem semel umbriferâ navita lintre tulit. Hectora tot fratres, tot deflevere sorores ; Et pater, et conjux, Astyanaxque puer,

430

Et longæva parens. Tamen ille redemtus ad ignes;

Nullaque per Stygias umbra renavit aquas. Contigit hoc etiam Thetidi. Populator Achilles

Iliaca ambustis ossibus arva premit. Illi cæruleum Panope matertera crinem

Solvit, et immensas fletibus auxit aquas. Consortesque Deæ centum, longævaque magni

Oceani conjux, Oceanusque pater ; Et Thetis ante omnes: sed nec Thetis ipsa, neque

omnes Mutârunt avidi tristia jura Dei.

440 Prisca quid huc repeto ? Marcellum Octavia flevit,

Et flevit populo Cæsar utrumque palam. Sed rigidum jus est et inevitabile mortis.

Stant rata, non ullâ fila renenda manu.
Ipse tibi emissus nebulosi litore Averni,

Si liceat, forti verba tot ore sonet:
Quid numeras annos? vixi maturior annis.

Acta senem faciunt : hæc numeranda tibi.
His ævum fuit implendum, non segnibus annis.
Hostibus eveniat longa senecta meis.

450 Hoc atavi monuere mei, proavique Nerones.

Fregerunt ambo Punica bella duces.
Hoc domus ista docet, per te mea, Cæsaris alti.

Exitus hic, mater, debuit esse meus.
Nec meritis (quamquam illa juvant magis) abfuit illis,

Mater, honos: titulis nomina plena vides. Consul, et ignoti victor Germanicus orbis,

(Cui fuit heu! mortis publica caussa) legor. Cingor Apollineâ victricia tempora lauro, Et sensi exsequias funeris ipse mei.

460 Decursusque virûm notos mihi, donaque Regum,

Cunctaque per titulos oppida lecta suos. Et quo me officio portaverit illa juventus,

Quæ fuit ante meum tam generosa torum. Denique laudari sacrato Cæsaris ore

Emerui, lacrimas elicuique Deo.

Et cuiquam miserandus ero ? jam comprime fletus.

Hoc ego, qui flendi sum tibi caussa, rogo.
Hæc sentit Drusus, si quid modò sentit in umbrâ.

Nec tu de tanto crede minora viro.
Est tibi, sitque precor, multorum filius instar :

Parsque tui partûs sit tibi salva prior.
Est conjux, tutela hominum: quo sospite vestram,

Livia, funestam dedecet esse domum.

[ocr errors]

NUX,

ELEG I A.

Nux ego juncta viæ, cùm sim sine crimine vitæ,

A populo saxis prætereunte petor.
Obruere ista solet manifestos pæna nocentes,

Publica cùm lentam non capit ira moram.
Nil ego peccavi: nisi si peccâsse vocetur,

Annua cultori poma referre suo.
At priùs arboribus, tum cùm meliora fuere

Tempora, certamen fertilitatis erat. '
Cùm domini memores sertis ornare solebant
Agricolas, fructu proveniente, Deos.

10 Sæpe tuas igitur, Liber, miratus es uvas :

Mirata est oleas sæpe Minerva suas.
Pomaque læsissent matrem; ni subdita ramo

Longa laboranti furca tulisset opem.
Quin etiam exemplo pariebat feminą nostro;

Nullaque non illo tempore mater erat.
At postquam platanis, sterilem præbentibus umbram,
· Überior quâvis arbore venit honos;
Nos quoque frugiferæ (si nux modò ponor in illis)

Copimus in patulas luxuriare comas. Nunc neque continuos nascuntur poma per annos :

Uvaque læsa domum, læsaque bacca venit. Nunc uterum vitiat, quæ vult formosa videri:

Raraque in hoc ævo est, quæ velit esse parens. Certè ego, si numquam peperissem, tutior essem,

Ista Clytemnestræ digna querela fuit.
Si sciat hoc vitis, nascentes supprimet uvas :

Orbaque, si sciat hoc, Palladis arbor erit.
Hoc in notitiam veniat maloque piroque;
Destituent silvas utraque poma suas.

30

20

« AnteriorContinua »