Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quin etiam corpus, matri vix vixque remissum,

Exsequiis caruit, Livia, penè suis.
Quippe ducem arsuris exercitus omnis in armis,
Inter quæ periit, poniere certus erat.

170 Abstulit invitis corpus venerabile Frater ;

Et Drusum patriæ, quod licuitque, dedit. Funera ducuntur Romana per oppida Drusi ;

(Heu facinus !) per quæ victor iturus erat. Per quæ deletis Rhætorum venerat armis.

Hei mihi, quàin dispar huic fuit illud iter! Consul init fractis mcerentem fascibus Urbem.

Quid faceret victus, sic ubi victor init ? Mæsta domus plangore sonat, cui figere lætus

Parta suâ dominus voverat arma manu. 180 Urbs gemit, et vultum miserabilis induit unum.

Gentibus adversis forma sit illa ; precor ! Incerti clauduntque domos, strepitantque per urbem;

Hîc illîc pavidi clámque palámque dolent. Jura silent, mutæque tacent sine vindice leges:

Adspicitur toto purpura nulla foro. Dique latent templis : neque iniqua ad funera vultus

Præbent: nec poscunt tura ferenda rogo. Obscuros delubra tenent. Pudet ora colentum

Adspicere, invidiæ, quam meruere, metu. 190 Atque aliquis de plebe pius pro paupere nato

Sustulerat timidas sidera ad alta manus : Jamque precaturus, Quid ego autem credulus, inquit,

Suscipiam in nullos irrita vota Deos ? Livia, non illos pro Druso Livia movit.

Nos erimus magno maxima cura Jovi? Dixit : et iratus vota insuscepta reliquit;

Duravitque animum, destituitque preces. Obvia turba ruit : lacrimisque rigantibus ora

Consulis erepti publica damna refert. 200 Omnibus îdem oculi; par est concordia flendi.

Funeris exsequiis adsumus omnis Eques. Omnis adest ætas. Mærent juvenesque senesque;

Ausoniæ matres, Ausoniæque nurus.

[ocr errors]

Auctorisque sui præfertur imagine mæstâ,

Quæ victrix templis debita laurus erat.
Certat onus lecti generosa subire juventus :

Et studet officio sedula colla dare.
Et voce et lacrimis laudâsti, Cæsar, alumnum;

Tristia cùm medius rumperet orsa dolor. 210 Tu letum optâsti, Dîs aversantibus omen,

Par tibi : si sinerent te tua fata mori.
Sed tibi debetur cælum : te, fulmine pollens,

Accipiet cupidi regia magna Jovis.
Quod petiit, tulit ille; tibi ut sua facta placerent:

Magnaque laudatus præmia mortis habet.
Armatæque rogum celebrant de more cohortes :

Et pedes exsequias reddit equesque duci. Te clamore vocant iterumque iterumque supremo. At vox adversis collibus icta redit.

220 Ipse pater flavis Tiberinus inhorruit undis :

Sustulit et medio nubilus amne caput. Tum salice implexum, muscoque et arundine, cri

nem

Cæruleo magnâ legit ab ore manu : Uberibusque oculis lacrimarum flumina misit.

Vix capit adjectas alveus altus aquas. Jamque rogi flammas extinguere fluminis ictu,

Corpus et intactum tollere, certus erat. Sustentabat aquas, cursusque inhibebat equorum, Ut posset toto proluere amne rogum.

230 Sed Mavors templo vicinus, et accola Campi,

Tot dixit siccis verba nec ipse genis: Quamquam amnes decet ira; tamen, Tiberine, quies

cas:

Non tibi; non ullis vincere fata datur. Iste meus periit: periit arma inter et enses :

Et dux pro patriâ. Funere caussa latet. Quod potui tribuisse, dedi: victoria parta est.

Auctor abît operis, sed tamen exstat opus. Quondam ego tentavi Clothoque, duasque sorores,

Pollice quæ certo pensa severa trahunt, 240 Ut Remus Iliades, et frater conditor Urbis

Effugerent aliquâ stagna profunda viâ.
De tribus una mihi, Partem accipe, quæ datur, inquit,

Muneris: ex istis, quod petis, alter erit.
Hic tibi; mox Veneri Cæsar promissus uterque.

Hos debet solos Martia Roma Deos.
Sic cecinere Deæ : nec tu, Tiberine, repugna,

Irrite; nec flammas amne morare tuo.
Nec juvenis positi supremos destrue honores.
Vade age, et admissis labere pronus aquis.

250 Paret: et in longum spatiosas explicat undas;

Structaque pendenti pumice tecta subit. Flamma, diu cunctata caput contingere sanctum,

Erravit posito lenta sub usque toro. Tandem ubi complexa est silvas, alimentaque sumsit,

Æthera subjectis lambit et astra comis. Qualis in Herculeæ colluxit collibus (Etæ,

Cùm sunt imposito membra cremata Deo. Uritur heu decor ille viri, generosaque forma, Et faciles vultus; uritur ille vigor!

260 Victricesque manus, facundaque principis ora,

Pectoraque, ingenii magna capaxque domus ! Spes quoque, multorum flammis uruntur in isdem.

Iste rogus miseræ viscera matris habet. Facta ducis vivent, operosaque gloria rerum.

Hæc manet: hæc avidos effugit una rogos. Pars erit historiæ, totoque legetur in ævo:

Seque opus ingeniis carminibusque dabit. Stabis et in rostris tituli speciosus honore;

Caussaque dicemur nos tibi, Druse, necis. 270 At tibi jus veniæ superest, Germania, nullum.

Postmodo tu panas, barbare, morte dabis.
Adspiciam Regum liventia colla catenis;

Duraque per sævas vincula nexa manus :
Et tandem trepidos vultus: inque illa ferocum

Invitis lacrimas decidere ora genis.
Spiritus ille minax, et Drusi morte superbus,

Carnifici in mæsto carcere dandus erit.

Consistam, lætisque oculis, lentusque videbo
Strata per obscænas corpora nuda vias.

280 Hunc Aurora diem, spectacula tanta ferentem,

Quàm primùm croceis roscida portet equis. Adjice Ledæos, concordia sidera, fratres;

Templaque Romano conspicienda foro. Quàm parvo numeros implevit principis ævo,

In patriam meritis occubuitque senex! Nec sua conspiciet (miserum me!) munera Drusus,

Nec sua pro templi nomina fronte leget. Sæpe Nero, illacrimans, submissâ voce loquetur,

Cur adeo fratres, heu sine fratre, Deos ? 290 Certus eras numquam, nisi victor, Druse, reverti.

Hæc te debuerant tempora : victor eras. Consule nos, duce nos, duce jam victore, caremus :

Invenit en totâ mæror in urbe locum.
At comitum squallent immissis ora capillis,

Infelix, Druso sed pia turba suo.
Quorum aliquis, tendens in te sua brachia, dixit,

Cur sine me, cur sic incomitatus abis ?
Quid referam de te, dignissima conjuge Druso,

Atque eadem Drusi digna parente nurus ? 300 Par bene compositum ; juvenum fortissimus alter,

Altera tam forti mutua cura viro. Femina tu princeps; tu filia Cæsaris : illi

Nec minor es magni conjuge visa Jovis.
Tu concessus amor, tu solus et ultimus illi,

Tu requies fesso grata laboris eras.
Te moriens, per verba novissima, questus abesse :

Et mota in nomen frigida lingua tuum.
Infelix recipis, non quem promiserat ipse :
Nec qui missus erat : nec tuus ille redit.

310 Nec tibi deletos poterit narrare Sygambros,

Ensibus et Suevos terga dedisse suis.
Fluminaque, et montes, et nomina magna locorum :

Et si quid miri vidit in orbe novo.
Frigidus ille tibi, corpusqué refertur inane :
Quemque premat sine te, stèrnitur ecce torus. -

20

VOL, I

Quò raperis, laniata comas, similisque furenti?

Quò ruis? attonitâ quid petis ora manu ?
Hoc fuit Andromache, cùm vir religatus ad axem
Terruit admissos sanguinolentus equos.

320 Hoc fuit Evadne, tunc cùm ferienda coruscis

Fluminibus Capaneus impavida ora dedit.
Quid mortem tibi mæsta rogas? amplexaque natos

Pignora de Druso sola relicta tenes ?
Et modò per somnos agitaris imagine falsa,

Teque tuo Drusum credis habere sinu?
Et subitò tentasque manu, sperasque receptum;

Quæris et in vacui parte priore tori?
Ille pio (si non temere hæc creduntur) in arvo
Inter honoratos excipietur avos.

330 Magnaque maternis majoribus, æqua paternis

Gloria, quadrijugis aureus ibit equis: Regalique habitu, curruque superbus eburno,

Fronde triumphali tempora vinctus erit. Accipient juvenem Germanica signa ferentem

Consulis imperio conspicuumque decus. Gaudebuntque suæ merito cognomine gentis;

Quod solus domito victor ab hoste tulit. Vix credent tantum rerum cepisse tot annos.

Magna viri latum quærere facta locum. 340 Hæc ipsum sublime ferent: hæc, optima mater,

Debuerant luctus attenuare tuos.
Femina digna illis, quos aurea condidit ætas,

Principibus natis, principe digna viro.
Quid deceat Drusi matrem, matremque Neronis,

Adspice. Quo surgas, adspice, mane toro.
Non eadem vulgusque decent, et lumina rerum.

Est quod præcipuum debeat ista domus. Imposuit te alto Fortuna, locumque tueri

Jussit honoratum, Livia: perfer onus. 350 Ad te oculos, auresque trahis. Tua facta notamus.

Nec vox missa potest principis ore tegi. Alta mane; supraque tuos exsurge dolores :

Infragilemque animum, quod potes, usque tene.

« AnteriorContinua »