Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quin etiam corpus, matri vix vixque remissum,
Exsequiis caruit, Livia, penè suis.
Quippe ducem arsuris exercitus omnis in armis,
Inter quæ periit, ponere certus erat.
Abstulit invitis corpus venerabile Frater;

Et Drusum patriæ, quod licuitque, dedit.
Funera ducuntur Romana per oppida Drusi;
(Heu facinus!) per quæ victor iturus erat.
Per quæ deletis Rhætorum venerat armis.

170

180

Hei mihi, quàm dispar huic fuit illud iter!
Consul init fractis moerentem fascibus Urbem.
Quid faceret victus, sic ubi victor init?
Mosta domus plangore sonat, cui figere lætus
Parta suâ dominus voverat arma manu.
Urbs gemit, et vultum miserabilis induit unum.
Gentibus adversis forma sit illa; precor!
Incerti clauduntque domos, strepitantque per urbem;
Hic illic pavidi clámque palámque dolent.

Jura silent, mutæque tacent sine vindice leges:
Adspicitur toto purpura nulla foro.

190

Dique latent templis : neque iniqua ad funera vultus
Præbent: nec poscunt tura ferenda rogo.
Obscuros delubra tenent. Pudet ora colentum
Adspicere, invidiæ, quam meruere, metu.
Atque aliquis de plebe pius pro paupere nato
Sustulerat timidas sidera ad alta manus:
Jamque precaturus, Quid ego autem credulus, inquit,
Suscipiam in nullos irrita vota Deos?
Livia, non illos pro Druso Livia movit.
Nos erimus magno maxima cura Jovi?
Dixit: et iratus vota insuscepta reliquit;
Duravitque animum, destituitque preces.
Obvia turba ruit: lacrimisque rigantibus ora
Consulis erepti publica damna refert.
Omnibus îdem oculi; par est concordia flendi.
Funeris exsequiis adsumus omnis Eques.

200

Omnis adest ætas. Mærent juvenesque senesque; Ausoniæ matres, Ausoniæque nurus.

Auctorisque sui præfertur imagine mostâ,
Quæ victrix templis debita laurus erat.
Certat onus lecti generosa subire juventus:
Et studet officio sedula colla dare.
Et voce et lacrimis laudâsti, Cæsar, alumnum;
Tristia cùm medius rumperet orsa dolor.
Tu letum optâsti, Dîs aversantibus omen,
Par tibi si sinerent te tua fata mori.
Sed tibi debetur coelum te, fulmine pollens,
Accipiet cupidi regia magna Jovis.

210

Quod petiit, tulit ille; tibi ut sua facta placerent:
Magnaque laudatus præmia mortis habet.
Armatæque rogum celebrant de more cohortes :
Et pedes exsequias reddit equesque duci.
Te clamore vocant iterumque iterumque supremo.
At vox adversis collibus icta redit.
Ipse pater flavis Tiberinus inhorruit undis:
Sustulit et medio nubilus amne caput.

220

Tum salice implexum, muscoque et arundine, cri

nem

Cæruleo magnâ legit ab ore manu:
Uberibusque oculis lacrimarum flumina misit.
Vix capit adjectas alveus altus aquas.
Jamque rogi flammas extinguere fluminis ictu,
Corpus et intactum tollere, certus erat.
Sustentabat aquas, cursusque inhibebat equorum,
Ut posset toto proluere amne rogum.

230

Sed Mavors templo vicinus, et accola Campi,
Tot dixit siccis verba nec ipse genis:
Quamquam amnes decet ira; tamen, Tiberine, quies-

cas:

Non tibi; non ullis vincere fata datur. Iste meus periit: periit arma inter et enses: Et dux pro patriâ. Funere caussa latet. Quod potui tribuisse, dedi: victoria parta est. Auctor abît operis, sed tamen exstat opus. Quondam ego tentavi Clothoque, duasque sorores, Pollice quæ certo pensa severa trahunt,

240

Ut Remus Iliades, et frater conditor Urbis
Effugerent aliquâ stagna profunda viâ.

De tribus una mihi, Partem accipe, quæ datur, inquit,
Muneris: ex istis, quod petis, alter erit.
Hic tibi; mox Veneri Cæsar promissus uterque.
Hos debet solos Martia Roma Deos.
Sic cecinere Deæ: nec tu, Tiberine, repugna,
Irrite; nec flammas amne morare tuo.
Nec juvenis positi supremos destrue honores.
Vade age, et admissis labere pronus aquis.
Paret: et in longum spatiosas explicat undas;
Structaque pendenti pumice tecta subit.
Flamma, diu cunctata caput contingere sanctum,
Erravit posito lenta sub usque toro.

250

260

Tandem ubi complexa est silvas, alimentaque sumsit,
Æthera subjectis lambit et astra comis.
Qualis in Herculeæ colluxit collibus Etæ,
Cùm sunt imposito membra cremata Deo.
Uritur heu decor ille viri, generosaque forma,
Et faciles vultus; uritur ille vigor!
Victricesque manus, facundaque principis ora,
Pectoraque, ingenii magna capaxque domus !
Spes quoque multorum flammis uruntur in isdem.
Iste rogus miseræ viscera matris habet.
Facta ducis vivent, operosaque gloria rerum.
Hæc manet: hæc avidos effugit una rogos.
Pars erit historiæ, totoque legetur in ævo:
Seque opus ingeniis carminibusque dabit.
Stabis et in rostris tituli speciosus honore;
Caussaque dicemur nos tibi, Druse, necis.
At tibi jus veniæ superest, Germania, nullum.
Postmodo tu pœnas, barbare, morte dabis.
Adspiciam Regum liventia colla catenis ;
Duraque per sævas vincula nexa manus :
Et tandem trepidos vultus: inque illa ferocum
Invitis lacrimas decidere ora genis.

Spiritus ille minax, et Drusi morte superbus,
Carnifici in mosto carcere dandus erit.

270

280

Consistam, lætisque oculis, lentusque videbo
Strata per obscænas corpora nuda vias.
Hunc Aurora diem, spectacula tanta ferentem,
Quàm primùm croceis roscida portet equis.
Adjice Ledæos, concordia sidera, fratres;
Templaque Romano conspicienda foro.
Quàm parvo numeros implevit principis ævo,
In patriam meritis occubuitque senex!
Nec sua conspiciet (miserum me!) munera Drusus,
Nec sua pro templi nomina fronte leget.
Sæpe Nero, illacrimans, submissâ voce loquetur,
Cur adeo fratres, heu sine fratre, Deos?
Certus eras numquam, nisi victor, Druse, reverti.
Hæc te debuerant tempora: victor eras.
Consule nos, duce nos, duce jam victore, caremus :
Invenit en totâ mæror in urbe locum.

At comitum squallent immissis ora capillis,
Infelix, Druso sed pia turba suo.

Quorum aliquis, tendens in te sua brachia, dixit,
Cur sine me, cur sic incomitatus abis?

290

300

Quid referam de te, dignissima conjuge Druso,
Atque eadem Drusi digna parente nurus?
Par bene compositum; juvenum fortissimus alter,
Altera tam forti mutua cura viro.

Femina tu princeps; tu filia Cæsaris: illi
Nec minor es magni conjuge visa Jovis.
Tu concessus amor, tu solus et ultimus illi,
Tu requies fesso grata laboris eras.
Te moriens, per verba novissima, questus abesse:
Et mota in nomen frigida lingua tuum.
Infelix recipis, non quem promiserat ipse :
Nec qui missus erat: nec tuus ille redit.
Nec tibi deletos poterit narrare Sygambros,
Ensibus et Suevos terga dedisse suis.
Fluminaque, et montes, et nomina magna locorum:
Et si quid miri vidit in orbe novo.

Frigidus ille tibi, corpusque refertur inane :
Quemque premat sine te, sternitur ecce torus.

VOL. L

2 €

310

320

Quò raperis, laniata comas, similisque furenti?
Quò ruis? attonitâ quid petis ora manu?
Hoc fuit Andromache, cùm vir religatus ad axem
Terruit admissos sanguinolentus equos.
Hoc fuit Evadne, tunc cùm ferienda coruscis
Fluminibus Capaneus impavida ora dedit.
Quid mortem tibi mosta rogas? amplexaque natos
Pignora de Druso sola relicta tenes?

Et modò per somnos agitaris imagine falsâ,
Teque tuo Drusum credis habere sinu?
Et subitò tentasque manu, sperasque receptum;
Quæris et in vacui parte priore tori?

Ille pio (si non temere hæc creduntur) in arvo
Inter honoratos excipietur avos.

Magnaque maternis majoribus, æqua paternis
Gloria, quadrijugis aureus ibit equis:
Regalique habitu, curruque superbus eburno,
Fronde triumphali tempora vinctus erit.
Accipient juvenem Germanica signa ferentem
Consulis imperio conspicuumque decus.
Gaudebuntque suæ merito cognomine gentis;
Quod solus domito victor ab hoste tulit.
Vix credent tantum rerum cepisse tot annos.
Magna viri latum quærere facta locum.
Hæc ipsum sublime ferent: hæc, optima mater,
Debuerant luctus attenuare tuos.

Femina digna illis, quos aurea condidit ætas,
Principibus natis, principe digna viro.

330

340

Quid deceat Drusi matrem, matremque Neronis,
Adspice. Quo surgas, adspice, mane toro.
Non eadem vulgusque decent, et lumina rerum.
Est quod præcipuum debeat ista domus.
Imposuit te alto Fortuna, locumque tueri
Jussit honoratum, Livia: perfer onus.
Ad te oculos, auresque trahis. Tua facta notamus.
Nec vox missa potest principis ore tegi.
Alta mane; supraque tuos exsurge dolores:
Infragilemque animum, quod potes, usque tene.

350

« AnteriorContinua »