Imatges de pàgina
PDF

INCERTI AUCTORIS
CONSOLATIO

AD LIVIAM AUGUSTAM,

DE
MORTE DRUSI NERONIS,
F IL II EJUS,

QUI IN GERMANIA MORBO PERIIT.

VIsA diu felix, mater modò dicta Neromum,
Jam tibi dimidium nominis hujus abest.
Jam legis in Drusum miserabile, Livia, carmen.
Unum, qui dicat jam tibi, Mater, habes.
Nec tua te pietas distendit amore duorum :
Nec posito fili nomine, dicis ; Uter?
Et quisquam leges audet tibi dicere flendi?
Et quisquam lacrimas temperat ore tuas?
Hei mihi, quàm facile est (quamvis hic contigit
omnes)
Alterius luctu fortia verba loqui! ', 10
Scilicet exiguo percussa es fulminis ietu ;
Fortior ut possis cladibus esse tuis.
Occidit exemplum juvenis venerabile morum :
Maximus ille armis, maximus ille togâ.

Ille modò eripuit latebrosas hostibus Alpes,
Et titulum belli dux, duce fratre, tulit.
Ille genus Suevos acre, indomitosque Sygambros
Contudit, inque fugam barbara terga dedit :
Ignotumque tibi meruit, Romane, triumphum ;
Protulit in terras imperiumque novas.
Solvere vota Jovi, fatorum ignara tuorum
Mater, et armiferæ solvere vota Deæ,
Gradivumque patrem donis implere parabas;
Et quoscumque coli jusque piumque Deos.
Maternâque sacros agitabas mente triumphos :
Forsitam et curæ jam tibi currus erat.
Funera pro sacris tibi sunt ducenda triumphis,
Et tumulus Drusum pro Jovis arce manet.
Fingebas reducem ; præceptaque mente fovebas
Gaudia; et ante oculos jam tibi victor erat. 5o
Jam veniet : jam me gratantem turba videbit :
Jam mihi pro Druso dona ferenda meo.
Obvia progrediar, felixque per oppida dicar;
Collaque et hoc oculos illius óre premam.
Talis erit: sic occurret: sic oscula junget:
Hoc mihi narrabit : sic prior ipsâ loquar.
Gaudia vana foves: spem pome, miserrima, falsam.
Desine de Druso læta referre tuo.
Cæsaris illud opus, voti pars altera vestri,
Occidit. Indignas, Livia, solve comas. 4O
Quid tibi munc mores prosunt, actumque pudicè
Omne ævum, et tanto tam placuisse viro?
*Quidque pudicitia tantum inviolata bonorum,*
Ultima sit laudes inter ut illa tuas?
Quid tenuisse animum contra sua secula rectum ;
Altius et vitiis exseruisse caput?
Nec nocuisse ulli, et fortunam habuisse mocendi?
Nec quemquam nervos extimuisse tuos?
Nec vires errâsse tuas Campoque Foroque;
Quamque libet citra constituisse domum? 50
Nempe per hos etiam Fortunæ injuria mores
Regnat ; et incertâ est hic quoque nixa rotâ.

Hic quoque sentitur: ne quid non improba carpat,.
Sævit ; et injustum jus sibi ubique facit.
Scilicet immunis si luctùs una fuisset -
Livia; Fortunæ regna minora forent?
Quid? si non habitu sic se gessisset in omni,
Ut sua non essent invidiosa bona? '
Cæsaris adde domum : quæ certè, funeris expers,
Debuit humanis altior esse malis. 6O
Ille vigil, summâ sacer ille locatus in arce,
Res hominum ex tuto cernere dignus erat.
Nec fleri ipse suis, nec quemquam flere suorum ;
Nec, quæ mos patimur vulgus, et ipse pati.
Vidimus ereptâ moerentem stirpe Sororis.
Luctus, ut in Druso, publicus ille fuit.
Condidit Agrippam, quo te, Marcelle, sepulcro :
Et cepit generos jam locus ille duos.
Vix posito Agrippâ tumuli bene janua clausa est ;
Perficit officium fumeris, ecce, soror. 7O
Ecce, ter antè datis, jactura novissima, Drusus
A magno lacrimas Cæsare quartus habet.
Claudite jam, Parcæ, nimiùm reserata sepulcra;
Claudite : plùs justo jam domus ista patet.
Cedis; et incassum tua nomina, Druse, levantur.
Ultima sit fati hæc summa querela tui.
Iste potest implere dolor vel secula tota,
Et magni luctùs obtinuisse locum.
Multi in te amissi: nec, cui tot turba bonorum,
Omnis cui virtus contigit, unus eras. 80
Nec genetrice tuâ fecundior ulla parentum:
Tot bona per partus quæ dedit una duos.
Heu ! par illud ubi est, totidem virtutibus æquum?
Et concors pietas, nec dubitatus amor?
Vidimus, attonitum fraternâ morte, Neronem
Squalida promissâ flere per ora comâ,
Dissimilemque sui, vultu profitente dolorem.
Hei mihi, quàm toto luctus in ore fuit!
Tu tamem extremo moriturum tempore fratrem
Vidisti : lacrimas vidit et ille tuas, 9O
Adfigique suis moriens tua pectora sensit,
Et temuit vultu lumina fixa tuo :
Lumina, cæruleâ jam jamque natantia morte,
Lumina, fraternas jam subitura manus.
At miseranda parens suprema neque oscula fixit,
Frigida mec fovit membra tremente sinu.
Non animam adposito fugientem excepit hiatu ;
Nec traxit cæsas per tua membra comas.
Raptus es absenti, dum te fera bella morantur,
Utilior patriae, quàm tibi, Druse, tuæ. 10O
Liquitur : ut quondam, Zephyris et solibus ictæ
Solvuntur teneræ, vere tepente, nives.
Te queritur, casusque malos, irrisaque tales,*
Accusatque annos, ut diuturna, suos.
Talis in umbrosis, mitis nunc demique, silvis
Deflet Threicium Daulias ales Itym :
Halcyonum tales ventosa per æquora questus
Ad surdas tenui voce sonantur aquas.
Sic plumosa novis plangentes pectora pemmis
CEnidem subitæ comcimuistis aves. 11O
Sic flevit Clymene: sic et Clymeneides, altè
Cùm juvenis patriis excidit ictus equis.
Congelat interdum lacrimas, duratque, tenetque,
Suspensasque oculus fortior intus agit.
Erumpunt, iterumque gravant gremiumque simusque,
Effusæ gravidis uberibusque gemis.
In vires abiit flendi mora. Plemior unda
Defluit, exiguâ si qua retenta morâ.
Tandem, ubi per lacrimas licuit, sic flebilis orsa est,
' Singultu medios impediente somos : 19O
Nate, brevis fructus, duplicis sors altera partûs,
Gloria confectæ, mate, parentis, ubi es?
Sed neque jam duplicis, neque jam sors altera, partês,
Gloria confectæ munc quoqüe matris, ubi es?
Heu! modò tantus, ubi es? tumulo portaris et igni.
Hæc sunt im reditus dona paranda tuos?
Siccine dignus eras oculis océurrere matris?
Sic ego te reducem digna videre fui?

Caesaris Uxori si talia dicere fas est;
Jam dubito, magnos an rear esse Deos. 13O
Nam quid ego admisi? quæ non ego numina cultu,
Quos ego non potui demeruisse Deos?
Hic pietatis honos? artus amplector inanes.
Et vorat hos ipsos flamma rogusque simus.
Tene ego sustineo positum scelerata videre?
Tene meae poterunt unguere, nate, manus?
Nunc ego te infelix summum teneoque tuorque?
Effingoque manus? oraque ad ora fero?
Nunc primùm adspiceris consul victorque parenti?
Sic mihi, sic miseræ momina tanta refers? 14O
Quos primùm vidi fasces, in funere vidi ;
Et vidi eversos, indiciumque mali.
Quis credat? matri lux hæc moestissima venit,
Quâ matum im summo vidit honore suum.
Jamne ego non felix? jam pars mihi rapta Neronum,
Matermi celeber nomine Drusus avi? -
Jamne meus non est, nec me facit ille parentem?
Jamne fui Drusi mater? et ipse fuit?
Nec cùm victorem referetur adesse Neronem,
Dicere jam potero, Major, am alter, adest? 150
Ultima contigimus. Jus matris habemus ab uno.
Unius est munus, quod tamen orba negor.
Me miseram ! extimui, frigusque per ossa cucurrit.
Nil ego jam possum certa vocare meum.
Hic meus ecce fuit : jubet hic de fratre vereri.
Omnia jam metuo: fortior antè fui.
Sospite te saltem moriar, Nero! tu mea condas
Lumina, et excipias hanc animam ore pio.
Atque utinam Drusi manus altera, et altera fratris,
Formarent oculos, comprimerentque, meos ! 160
Quod licet, hoc certè tumulo ponemur in uno,
Druse: neque ad veteres conditus ibis avos.
Miscebor cinerique cinis, atque ossibus ossa.
Hanc lucem celeri turbine Parca nept!
Hæc et plura refert: lacrimæ sua verba sequuntur,
Oraque nequicquam per modò questa fluunt.

« AnteriorContinua »