Imatges de pàgina
PDF

INCERTI AUCTORIS

CONSOLATIO

AD LIVIAM AUGUSTAM,

DE

MORTE DRUSI NERONIS,

FILII EJUS,

QUI IN GERMANIA MORBO PERIIT.

Visa diu felis, mater modò dicta Neronum,

Jam tibi dimidium nominis hujus abest.
Jam legis in Drusúm miserabile, Livia, carmen.

Unum, qui dicat jam tibi, Mater, habes.
Nec tua te pietas distendit amore duorum :

Nec posito filî nomine, dicis ; Uter?
Et quisquam leges audet tibi dicere flendi ?

Et quisquam lacrimas temperat oré tuas ?
Hei mihi, quàm facile est° (quamvis hic contigit

omnes) Alterius luctu fortia verba loqui! *****, 10 Scilicet exiguo percussa es fulminis ictu ;

Fortior ut possis cladibus esse tuis.
Occidit exemplum juvenis venerabile morum :
Maximus ille armis, maximus ille toga.

2 B 3 .

2

Ille modò eripuit latebrosas hostibus Alpes,

Et titulum belli dux, duce fratre, tulit.
Ille genus Suevos acre, indomitosque Sygambros

Contudit, inque fugam barbara terga dedit :
Ignotumque tibi meruit, Romane, triumphum ;
Protulit in terras imperiumque novas.

20 Solvere vota Jovi, fatorum ignara tuorum

Mater, et armiferæ solvere vota Dex, Gradivumque patrem donis implere parabas;

Et quoscumque coli jusque piumque Deos. Maternâque sacros agitabas mente triumphos :

Forsitan et curæ jam tibi currus erat. Funera pro sacris tibi sunt ducenda triumphis,

Et tumulus Drusum pro Jovis arce manet. Fingebas reducem ; præceptaque mente fovebas

Gaudia ; et ante oculos jam tibi victor erat. 30 Jam veniet : jam me gratantem turba videbit :

Jam mihi pro Druso dona ferenda meo. Obvia progrediar, felixque per oppida dicar;

Collaque et hoc oculos illius ore premam. Talis erit : sic occurret: sic oscula junget :

Hoc mihi narrabit : sic prior ipsa loquar. Gaudia vana foves: spem pone, miserrima, falsam.

Desine de Druso læta referre tuo.
Cæsaris illud opus, voti pars altera vestri,

Occidit. Indignas, Livia, solve comas.
Quid tibi nunc mores prosunt, actumque pudicè

Omne ævum, et tanto tam placuisse viro?
*Quidque pudicitia tantum inviolata bonorum, *

Ultima sit laudes inter ut illa tuas ?
Quid tenuisse animum contra sua secula rectum ;

Altius et vitiis exseruisse caput ?
Nec nocuisse ulli, et fortunam habuisse nocendi ?

Nec quemquam nervos extimuisse tuos?
Nec vires errâsse tuas Campoque Foroque;

Quamque libet citra constituisse domum ? Nempe per hos etiam Fortunæ injuria mores

Regnat; et incertâ est hic quoque nixa rotâ.

[ocr errors]
[ocr errors]

Hic quoque sentitur : ne quid non improba carpat,.

Savit; et injustum jus sibi ubique facit. Scilicet immunis si luctûs una fuisset .

Livia; Fortunæ regna minora forent ? Quid ? si non habitu sic se gessisset in omni,

Ut sua non essent invidiosa bona? Cæsaris adde domum : quæ certè, funeris expers, Debuit humanis altior esse malis.

60 Ille vigil, summâ sacer ille locatus in arce,

Res hominum ex tuto cernere dignus erat. Nec fleri ipse suis, nec quemquam flere suorum ;

Nec, quæ nos patimur vulgus, et ipse pati. Vidimus ereptâ mærentem stirpe Sororis.

Luctus, ut in Druso, publicus ille fuit. Condidit Agrippam, quo te, Marcelle, sepulcro :

Et cepit generos jam locus ille duos. Vix posito Agrippâ tumuli bene janua clausa est : Perficit officium funeris, ecce, soror.

70 Ecce, ter antè datis, jactura novissima, Drusus

A magno lacrimas Cæsare quartus habet. Claudite jam, Parcæ, nimiùm reserata sepulcra ;

Claudite : plus justo jam domus ista patet. Cedis; et incassum tua nomina, Druse, levantur.

Ultima sit fati hæc summa querela tui.
Iste potest implere dolor vel secula tota,

Et magni luctûs obtinuisse locum.
Multi in te amissi: nec, cui tot turba bonorum,
Omnis cui virtus contigit, unus eras.

80 Nec genetrice tuâ fecundior ulla parentum:

Tot bona per partus quæ dedit una duos. Heu ! par illud ubi est, totidem virtutibus æquum?

Et concors pietas, nec dubitatus amor? Vidimus, attonitum fraternâ morte, Neronem

Squalida promissâ flere per ora comâ,
Dissimilemque sui, vultu profitente dolorem.

Hei mihi, quàm toto luctus in ore fuit!
Tu tamen extremo moriturum tempore fratrem

Vidisti : lacrimas vidit et ille tuas,

[ocr errors]

100

Adfigique suis moriens tua pectora sensit,

Et tenuit vultu lumina fixa tuo :
Lumina, cæruleâ jam jamque natantia morte,

Lumina, fraternas jam subitura manus.
At miseranda parens suprema neque oscula fixit,

Frigida nec fovit membra tremente sinu.
Non animam adposito fugientem excepit hiatu ;

Nec traxit cæsas per tua membra comas.
Raptus es absenti, dum te fera bella morantur,

Utilior patriæ, quàm tibi, Druse, tuæ.
Liquitur : ut quondam, Zephyris et solibus ictæ

Solvuntur teneræ, vere tepente, nives.
Te queritur, casusque malos, irrisaque tales, *

Accusatque annos, ut diuturna, suos.
Talis in umbrosis, mitis nunc denique, silvis

Deflet Threïcium Daulias ales Ityn : Halcyonum tales ventosa per æquora questus

Ad surdas tenui voce sonantur aquas. Sic plumosa novis plangentes pectora pennis (Eniden subitæ concinuistis aves.

110 Sic flevit Clymene: sic et Clymeneïdes, alte

Cùm juvenis patriis excidit ictus equis.
Congelat interdum lacrimas, duratque, tenetque,
· Suspensasque oculus fortior intus agit.
Erumpunt, iterumque gravant gremiumque sinusque,

Effusæ gravidis uberibusque genis.
In vires abiit flendi mora. Plenior unda

Defluit, exiguâ si qua retenta morâ.
Tandem, ubi per lacrimas licuit, sic flebilis orsa est,

Singultu medios impediente sonos :
Nate, brevis fructus, duplicis sors altera partûs,

Gloria confectæ, nate, parentis, ubi es?
Sed neque jam duplicis, neque jam sors altera, partûs,

Gloria confectæ nunc quoque matris, ubi es? Heu! modò tantus, ubi es? tumulo portaris et igni.

Hæc sunt in reditus dona paranda tuos ? Siccine dignus eras oculis occurrere matris ? " Sic ego te reducem digna videre fui ?

120

Cæsaris Uxori si talia dicere fas est ;

Jam dubito, magnos an rear esse Deos. 130 Nam quid ego admisi ? quæ non ego numina cultu,

Quos ego non potui demeruisse Deos ? Hic pietatis honos? artus amplector inanes.

Et vorat hos ipsos flamma rogusque sinus. Tene ego sustineo positum scelerata videre?

Tene meæ poterunt unguere, nate, manus ? Nunc ego te infelix summum teneoque tuorque ?

Effingoque manus? oraque ad ora fero ? Nunc primùm adspiceris consul victorque parenti?

Sic mihi, sic miseræ nomina tanta refers ? 140 Quos primùm vidi fasces, in funere vidi ;

Et vidi eversos, indiciumque mali.
Quis credat? matri lux hæc mestissima venit,

Quâ natum in summo vidit honore suum.
Jamne ego non felix? jam pars mihi rapta Neronum,

Materni celeber nomine Drusus avi ?
Jamne meus non est, nec me facit ille parentem?

Jamne fui Drusi mater? et ipse fuit?
Nec cùm victorem referetur .adesse Neronem,

Dicere jam potero, Major, an alter, adest? 150 Ultima contigimus. Jus matris habemus ab uno.

Unius est munus, quod tamen orba negor. Me miseram! extimui, frigusque per ossa cucurrit.

Nil ego jam possum certa vocare meum.
Hic meus ecce fuit : jubet hic de fratre vereri.

Omnia jam metuo: fortior antè fui.
Sospite te saltem moriar, Nero! tu mea condas

Lumina, et excipias hanc animam ore pio.
Atque utinam Drusi manus altera, et altera fratris,

Formarent oculos, comprimerentque, meos ! 160 Quod licet, hoc certè tumulo ponemur in uno,

Druse : neque ad veteres conditus ibis avos. Miscebor cinerique cinis, atque ossibus ossa.

Hanc lucem celeri turbine Parca neat! Hæc et plura refert: lacrimæ sua verba sequuntur,

Oraque nequicquam per modò questa fluunt.

« AnteriorContinua »