Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nam sibi quòd numquam tactam Briseïda jurat,
Per sceptrum; sceptrum non putat esse Deos.
Di faciant, dominæ possis transire relictæ

Limina; proposito sufficiantque pedes.
Et poteris: modò velle tene. Nunc fortiter ire,
Nunc opus est celeri subdere calcar equo.
Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro

Esse puta: remis adjice vela tuis.

790

Hunc quoque, quo quondam nimiùm rivale dolebas,
Vellem desineres hostis habere loco.
At certè, quamvis odio remanente, saluta.
Oscula cùm poteris jam dare; sanus eris.
Ecce cibos etiam (medicinæ fungar ut omni
Munere) quos fugias, quosve sequare, dabo.
Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris,
An veniat Megaris, noxius omnis erit.
Nec minùs erucas aptum vitare salaces;
Et quidquid Veneri corpora nostra parat.
Utiliùs sumas acuentes lumina rutas ;

Et quidquid Veneri corpora nostra negat.
Quid tibi præcipiam de Bacchi munere, quæris?
Spe breviùs monitis expediere meis.

Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas,
Et stupeant multo corda sepulta mero.
Nutritur vento, vento restinguitur ignis.

Lenis alit flammam, grandior aura necat.
Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas
Eripiat: si qua est inter utramque, nocet.
Hoc opus exegi. Fessæ date serta carinæ.
Contigimus portum, quò mihi cursus erat.
Postmodo reddetis sacro pia vota poëtæ,

Carmine sanati femina virque meo.

REMEDIORUM AMORUM FINIS.

800

810

MEDICAMINA

FACI E I.

FRAGMENTUM.

DISCITE, quæ faciem commendet cura, puellæ :
Et quo sit vobis forma tuenda modo.
Cultus humum sterilem Cerealia pendere jussit
Munera: mordaces interiere rubi.

Cultus et in pomis succos emendat acerbos;
Fissaque adoptivas accipit arbor opes.
Culta placent. Auro sublimia tecta linuntur :
Nigra sub imposito marmore terra latet.
Vellera sæpe eadem Tyrio medicantur aëno:
Sectile deliciis India præbet ebur.
Forsitan antiquæ, Tatio sub régē, Sabinæ
Maluerint, quàm se, rura paterna coli.
Cùm matrona, premens altum rubicunda sedile,
Adsiduo durum pollice nebat opus.
Ipsaque claudebat, quos filia paverat, agnos!
Ipsa dabat virgas cæsaque ligna foco.
At vestræ teneras matres peperere puellas.
Vultis inauratâ corpora veste tegi.
Vultis odoratos positu variare capillos:
Conspicuam gemmis vultis habere manum.
Induitis collo lapides Oriente paratos:

Et quantos oneri est aure tulisse duos.
Nec tamen indignum, si vobis cura placendi,
Cùm comtos habeant secula nostra viros.
Femineâ vestri poliuntur lege mariti :

Et vix ad cultus nupta, quod addat, habet.

10

20

30

Proin se quæque parent; nec quo venentur amores,
Refert. Munditiæ crimina nulla merent.
Rure latent, finguntque comas. Licèt arduus illas
Celet Athos; cultas altus habebit Athos.
Est etiam placuisse sibi quotacumque voluptas:
Virginibus cordi grataque forma sua est.
Laudatas homini volucris Junonia pennas
Explicat; et formâ muta superbit avis.
Sic potiùs nos uret amor; quàm fortibus herbis,
Quas maga terribili subsecat arte manus.
Nec vos graminibus, nec mixto credite succo.

Nec tentate nocens virus amantis equæ.
Nec mediæ Marsis finduntur cantibus angues :
Nec redit in fontes unda supina suos.
Et quamvis aliquis Temesæa removerit æra;
Numquam Luna suis excutietur equis.
Prima sit in vobis morum tutela, puellæ :
Ingenio facies conciliante placet.

40

Certus amor morum est: formam populabitur ætas,
Et placitus rugis vultus aratus erit.
Tempus erit, quo vos speculum vidisse pigebit,
Et veniet rugis altera caussa, dolor.

Sufficit, et longum probitas perdurat in ævum;
Fertque suos annos: hinc bene pendet amor. 50
Disce age, cùm teneros somnus dimiserit artus,
Candida quo possint ora nitere modo.
Hordea, quæ Libyci ratibus misêre coloni,
Exue de paleâ tegminibusque suis.
Par ervi mensura decem madefiat ab ovis :
Sed cumulent libras ordea nuda duas.
Hæc ubi ventosas fuerint siccata per auras;
Lenta jube scabrâ frangat asella molâ.
Et, quæ prima cadunt vivaci cornua cervo,
Contere in hæc solidi sexta face assis eat.
Jamque ubi pulvereæ fuerint confusa farinæ,

Protinus in cribris omnia cerne cavis.
Adjice Narcissi bis sex sine cortice bulbos,
Strenua quos puro marmore dextra terat :

60

Sextantemque trahat gummi cum semine Thusco,
Huc novies tanto plus tibi mellis eat.
Quæcumque adficiet tali medicamine vultum ;
Fulgebit speculo levior ipsa suo.

Nec tu pallentes dubita torrere lupinos,
Et simul inflantes corpora frige fabas.
Utraque sex habeant, æquo discrimine, libras :
Utraque da nigris comminuenda molis.
Nec cerussa tibi, nec nitri spuma rubentis
Desit, et Illyricâ quæ venit iris humo.
Da validis juvenum pariter subigenda lacertis :
Sed justum tritis uncia pondus erit.
Addita de querulo volucrum medicamina nido
Ore fugant maculas: Halcyonea vocant.
Pondere, si quæris, quo sim contentus in illis;
Quod trahit in partes uncia sexta duas.
Ut coëant, aptéque lini per corpora possint,
Adjice de flavis Attica mella favis.
Quamvis tura Deos, irataque numina placent;
Non tamen accensis omnia danda focis.
Tus ubi miscueris radenti tubera nitro;
Ponderibus justis fac sit utrimque triens.
Parte minus quartâ dereptum cortice gummi,
*Et modicum è myrrhis pinguibus adde cubum.
Hæc ubi contrîris, per densa foramina cerne:

Pulvis ab infuso melle premendus erit.

70

70

80

90

Profuit et marathros bene olentibus addere myrrhis;
Quinque trahant marathri scrupula, myrrha novem.
Arentisque rosæ quantum manus una prehendat,
Cumque Ammoniaco mascula tura sale.
Hordea quem faciunt illis adfunde cremorem.
Æquent expensas cum sale tura rosas.
Tempore sis parvo molles licèt illita vultus ;
Hærebit toto multus in ore color.
Vidi quæ gelidâ madefacta papavera lymphâ
Contereret, teneris illineretque genis.

100

P. OVIDII NASONIS

HALIEUTICON.

FRAGMENTUM.

10

ACCEPIT mundus legem: dedit arma per omnes,
Admonuitque sui. Vitulus sic namque minatur,
Qui nondum gerit in tenerâ jam cornua fronte:
Sic damæ fugiunt, pugnant virtute leones.
Et morsu canis, et caudæ sic scorpios ictu :
Concussisque levis pennis sic evolat ales.
Omnibus ignotæ mortis timor, omnibus hostem,
Præsidiumque datum sentire, et noscere teli
Vimqué modumque sui: sic et Scarus arte sub undis,
Incidit, adsumtamque.dolo tandem pavet escam.
Non audet radiis obnixâ occurrere fronte,
Aversus crebro vimen sed verbere caudæ
Laxans subsequitur, tutumque evadit in æquor.
Quin etiam si fortè aliquis, dum ponè nataret,
Mitis luctantem Scarus hunc in vimine vidit,
Aversam caudam morsu tenet: atque ita *
* Uber servato, quem texit, in * resultet.
Sepia tarda fugæ, tenui cùm fortè sub undâ
Deprensa est, jam jamque manus timet illa rapaces,
Inficiens æquor nigrum vomit ore cruorem,
Avertitque vias, oculos frustrata sequentes.
Clausus rete Lupus, quamvis immanis et acer,
Dimotis caudâ submissus sidit arenis.

in auras

Emicat, atque dolos saltu deludit inultus :

20

« AnteriorContinua »