Nam sibi quòd numquam tactam Briseïda jurat, Per sceptrum; sceptrum non putat esse Deos. Di faciant, dominæ possis transire relictæ Limina; proposito sufficiantque pedes. Nunc opus est celeri subdere calcar equo. 790 Hunc quoque, quo quondam nimiùm rivale dolebas, Vellem desineres hostis habere loco. At certè, quamvis odio-remanente, saluta. Oscula cùm poteris jam dare; sanus eris. Ecce cibos etiam (medicinæ fungar ut omni Munere) quos fugias, quosve sequare, dabo. Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris, An veniat Megaris, noxius omnis erit. Nec minùs erucas aptum vitare salaces; Et quidquid Veneri corpora nostra parat. Utiliùs sumas acuentes lumina rutas; Et quidquid Veneri corpora nostra negat. Quid tibi præcipiam de Bacchi munere, quæris? Spe breviùs monitis expediere meis. Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas, Et stupeant multo corda sepulta mero. Nutritur vento, vento restinguitur ignis. Lenis alit flammam, grandior aura necat. Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas Eripiat: si qua est inter utramque, nocet. 810 Hoc opus exegi. Fessæ date serta carinæ. Contigimus portum, quò mihi cursus erat. Postmodo reddetis sacro pia vota poëtæ, Carmine sanati femina virque meo. REMEDIORUM AMORUM FINIS. MEDICAMINA FRAGMENTUM. 10 DISCITE, quæ faciem commendet cura, puellæ : Et quo sit vobis forma tuenda modo. Munera : mordaces interiere rubi. Fissaque adoptivas accipit arbor opes. Nigra sub imposito marmore terra latet. Sectile deliciis India præbet ebur. Maluerint, quàm se, rura paterna coli. Adsiduo durum pollice nebat opus. Ipsa dabat virgas cæsaque ligna foco. At vestræ teneras matres peperere puellas. Vultis inauratâ corpora veste tegi. Vultis odoratos positu variare capillos : : Conspicuam gemmis vultis habere manum. · Induitis collo lapides Oriente paratos : Et quantos oneri est aure tulisse duos. Nec tamen indignum, si vobis cura placendi, Cum comtos habeant secula nostra viros. Femineâ vestri poliuntur lege mariti : Et vix ad cultus nupta, quod addat, habet. 20 Proin se quæque parent; nec quo venentur amores, Refert. Munditiæ crimina nulla merent. Rure latent, finguntque comas. Licèt arduus illas Celet Athos; cultas altus habebit Athos. 30 Est etiam placuisse sibi quotacumque voluptas : Virginibus cordi grataque forma sua est. Explicat; et formâ muta superbit avis. Quas maga terribili subsecat arte manus. Nec tentate nocens virus amantis equæ. 40 Et quamvis aliquis Temesæa removerit æra; Numquam Luna suis excutietur equis. Et placitus rugis vultus aratus erit. Et veniet rugis altera caussa, dolor. Fertque suos annos : hinc bene pendet amor. 50 Disce age, cùm teneros somnus dimiserit artus, Candida quo possint ora nitere modo. Exue de paleâ tegminibusque suis. Sed cumulent libras ordea nuda duas. Lenta jube scabrâ frangat asella molâ. Et, quæ prima cadunt vivaci cornua cervo, Contere : in hæc solidi sexta face assis eat. 60 Jamque ubi pulvereæ fuerint confusa farinæ, Protinus in cribris omnia cerne cavis. Adjice Narcissi bis sex sine cortice bulbos, Strenua quos puro marmore dextra terat : Sextantemque trahat gummi cum semine Thusco, Huc novies tanto plus tibi mellis eat. Fulgebit speculo levior ipsa suo. 70 Utraque sex habeant, æquo discrimine, libras : Utraque da nigris comminuenda molis. Desit, et Illyricâ quæ venit iris humo. Sed justum tritis uncia pondus erit. Ore fugant maculas : Halcyonea vocant. Quod trahit in partes uncia sexta duas. 80 Ut coëant, aptéque lini per corpora possint, Adjice de flavis Attica mella favis. Non tamen accensis omnia danda focis. Ponderibus justis fac sit utrimque triens. Parte minus quartâ dereptum cortice gummi, * Et modicum è myrrhis pinguibus adde cubum. Hæc ubi contrîris, per densa foramina cerne: Pulvis ab infuso melle premendus erit. 90 Profuit et marathros bene olentibus addere myrrhis; Quinque trahant marathri scrupula, myrrha novem. Arentisque rosæ quantum manus una prehendat, Cumque Ammoniaco mascula tura sale. Hordea quem faciunt illis adfunde cremorem. Æquent expensas cum sale tura rosas. Hærebit toto multus in ore color. 100 ACCEPIT mundus legem : dedit arma per omnes, |