Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho

Ire solet fusis barbara turba comis.
Et modò, quâ poterat, longum spectabat in æquor:

Nunc in arenosâ lassa jacebat humo.
Perfide Demophoon, surdas clamabat ad undas :

Ruptaque singultu verba dolentis erant.
Limes erat tenuis, longâ subnubilus umbrâ:

Quo tulit illa suos ad mare sæpe pedes. 600 Nona terebatur miseræ via. Videris, inquit :

Et spectat zonam pallida facta suam. Adspicit et ramos: dubitat, refugitque quod audet:.

Et timet: et digitos sua colla refert. Sithoni, tunc certè vellem non sola fuisses :

Non fleres positis Phyllida, silva, comis. Phyllidis exemplo nimiùm secreta timete,

Læse vir à dominâ, læsa puella viro. Præstiterat juvenis, quidquid mea Musa jubebat; Inque suæ portu penè salutis erat.

610 Recidit, ut cupidos inter devenit amantes :

Et, quæ condiderat, tela resumsit Amor. Si quis amas, nec vis; facito contagia vites.

Hæc etiam pecori sæpe nocere solent. Dum spectant oculi læsos, læduntur et ipsi :

Multaque corporibus transitione nocent. In loca nonnumquam siccis arentia glebis

De propè currenti flumine mạnat aqua. Manat amor tectus, si non ab amante recedas:

Turbaque in hoc omnes ingeniosa sumus. 620 Alter item jam sanus erat; vicinia læsit.

Occursum dominæ non tulit ille suæ. Vulnus in antiquum rediit malè firma cicatrix;

Successumque artes non habuere meæ.
Proximus à tectis ignis defenditur ægré :

Utile finitimis abstinuisse locis.
Nec, quæ ferre solet spatiantem porticus illam,

Te ferat: officium neve colatur idem.
Quid juvat admonitu tepidam recalescere mentem?
Alter, si possis, orbis habendus erit.

630

Non facilè esuriens positâ retinebere mensâ :

Et multam saliens incitat unda sitim.
Non facile est visâ taurum retinere juvencâ:

Fortis equus visæ semper adhinnit equæ.
Hæc ubi præstiteris, ut tandem litora tangas,

Non satis est ipsam deseruisse tibi.
Et soror, et mater valeant, et conscia nutrix,

Et quidquid dominæ pars erit ulla tuæ.
Nec veniat servus : nec flens ancillula fictum

Suppliciter dominæ nomine dicat, Ave. 640 Nec, si scire voles, quid agat tamen illa, rogabis.

Profer: erit lucro lingua retenta suo.
Tu quoque, qui caussam finiti reddis amoris,

Deque tuâ dominâ multa querenda refers ;
Parce queri. Meliùs sic ulciscêre tacendo ;

Dum desideriis effluat illa tuis.
Et malim taceas, quàm te desîsse loquaris.

Qui nimiùm multis, Non amo, dicit; amat.
Sed meliore fide paullatim extinguitur ignis,

Quàm subito. Lentè desine; tutus eris. 650 Flumine perpetuo torrens solet acriùs ire.

Sed tamen hæc brevis est, illa perennis aqua,
Fallat, et in tenues evanidus 'exeat auras,

Perque gradus molles emoriatur amor.
Sed modò dilectam scelus est odisse puellam :

Exitus ingeniis convenit iste feris.
Non curare sat est. Odio qui finit amorem,

Aut amat, aut ægrè desinet esse miser.
Turpe, vir et mulier, juncti modò, protinus hostes:
Non illas lites Appias ipsa probat.

660 Sæpe reas faciunt, et amant. Ubi nulla simultas

Incidit, admonitu liber aberrat amor.
Fortè aderam juveni : dominam lectica tenebat :

Horrebant sævis omnia verba minis.
Jamque vadaturus, Lecticâ prodeat: inquit.

Prodierat: visâ conjuge mutus erat.
Et manus, et manibus duplices cecidere tabellæ :

Venit in amplexus : atque ita, Vincis, ait.

[Tutius est, aptumque magis, discedere pace,

Quàm petere à thalamis litigiosa fora:] 670 Munera quæ dederis, habeat sine lite jubeto:

Esse solent magno damna minora bono. Quòd si vos aliquis conducet casus in unum,

Mente memor totâ, quæ damus arma, tene.
Nunc opus est armis : hîc, ô fortissime, pugna.

Vincenda est telo Penthesilea tuo.
Nunc tibi rivalis, nunc durum limen, amanti :

Nunc mediis subeant irrita verba Deis.
Nec compone comas, quia sis venturus ad illam :
Nec toga sit laxo conspicienda sinu.

680 Nulla sit ut placeas alienæ cura puellæ :

Jam facito è multis una sit illa tibi.
Sed quid præcipuè nostris conatibus obstet

Eloquar; exemplo quemque docente suo.
Desinimus tardè, quia nos speramus amari.

Dum sibi quisque placet, credula turba sumus. At tu nec voces (quid enim fallacius illis ?)

Crede, nec æternos pondus habere Deos. Neve puellarum lacrimis moveare caveto: Ut flerent, oculos erudiere suos.

690 Artibus innumeris mens oppugnatur amantum ;

Ut lapis æquoreis undique pulsus aquis. Nec caussas aperi, quare divortia malis:

Nec dic, quid doleas; clàm tamen usque dole.
Nec peccata refer; ne diluat. Ipse favebis :

Ut melior caussâ caussa sit illa tuâ.
Qui silet, est firmus: qui dicit multa puellæ

Probra, satisfieri postulat ille sibi.
Non ego Dulichio furiales more sagittas,

Nec rapidas ausim tinguere in amne faces. 700 Nec nos purpureas pueri resecabimus alas :

Nec sacer arte meâ laxior arcus erit. Consilium est quodcumque cano. Parete canenti :

Utque facis, cæptis, Phæbe saluber, ades. Phæbus adest: sonuere lyræ; sonuere pharetræ.

Signa Deum nosco per sua : Phæbus adest.

Confer Amyclæis medicatum vellus ahenis

Murice cum Tyrio : turpius illud erit.
Vos quoque formosis vestras conferte puellas :

Incipiet dominæ quemque pudere suæ. 710 Utraque formosæ Paridi potuere videri ;

Sed sibi collatam vicit utramque Venus. Nec solam faciem; mores quoque confer et artem :

Tantùm judicio ne tuus obsit amor. Exiguum est, quod deinde canam: sed profuit illud

Exiguum multis : in quibus ipse fui. Scripta cave relegas blandæ servata puellæ :

Constantes animos scripta relecta movent. Omnia pone feros (pones invitus) in ignes : Et dic, Ardoris sit rogus iste mei.

720 Thestias absentem succendit stipite natum.

Tu timidè flammæ perfida verba dabis?
Si potes, et ceras remove. Quid imagine mutâ

Carperis ? hoc periit Laodamia modo.
Et loca multa nocent. Fugito loca conscia vestri

Concubitûs. Caussas mille doloris habent.
Hic fuit; hîc cubuit; thalamo dormivimus isto :

Hîc mihi lascivâ gaudia nocte dedit.
Admonitu refricatur amor; vulnusque novatum

Scinditur. Infirmis caussa pusilla nocet. 730 Ut penè extinctum cinerem si sulfure tangas; | Vivet, et è minimo maximus ignis erit: Sic, nisi vitâris quidquid renovabit amorem,

Flamma redardescet, quæ modò nulla fuit. Argolides cuperent fugisse Capharea puppes ;

Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos. Præteritâ cautus Niseïde navita gaudet.

Tu loca, quæ nimiùm grata fuere, cave. Hæc tibi sint Syrtes; hæc Acroceraunia vita :

Hîc vomit et potat dira Charybdis aquas. 740 Sunt, quæ non possint aliquo cogente juberi ;

Sæpe tamen casu facta juvare solent.
Perdat opes Phædra; parces, Neptune, nepoti:
Nec faciet pavidos taurus avitus equos.

Gnosida fecisses inopem ; sapienter amâsset.

Divitiis alitur luxuriosus amor. Cur nemo est, Hecalen; nulla est, quæ ceperit Iron?

Nempe quòd alter egens, altera pauper erat. Non habet, unde suum paupertas pascat amorem :

Non tamen hoc tanti est; pauper ut esse velis. At tibi sit tanti, non indulgere theatris;

751 Dum bene de vacuo pectore cedat amor. Enervant animos citharæ, lotosque, lyræque ;

Et vox, et numeris brachia mota suis. Illic adsiduè ficti saltantur amantes :

Quid caveas actor, quid juvet, arte docet. Eloquar invitus: teneros ne tange poëtas.

Submoveo dotes impiùs ipse meas. Callimachum fugito; non est inimicus Amori:

Et cum Callimacho tu quoque, Coë, noces. 760 Me certè Sappho meliorem fecit amicæ :

Nec rigidos mores Teïa Musa dedit. Carmina quis potuit tutò legisse Tibulli,

Vel tua, cujus opus Cynthia sola fuit ? Quis potuit lecto durus discedere Gallo?

Et mea nescio quid carmina dulce sonant. Quòd nisi dux operis vatem frustratur Apollo;

Æmulus est nostri maxima caussa mali. At tu rivalem noli tibi fingere quemquam : Inque suo solam crede jacere toro.

770 Acriùs Hermionen ideo dilexit Orestes;

Esse quòd alterius cæperat ille viri.
Quid, Menelaë, doles ? ibas sine conjuge Creten :

Et poteras nuptâ lentus abesse tuả.
Ut Paris hanc rapuit; nunc demum uxore carere

Non potes : alterius crevit amore tuus.
Hoc et in abductâ Briseïde flebat Achilles,

Illam Plisthenio gaudia ferre toro.
Nec frustrà flebat; mihi credite. Fecit Atrides,
Quod si non faceret, turpiter esset iners.

780 Certè ego fecissem, nec sum sapientior illo.

Invidiæ fructus maximus ille fuit.

« AnteriorContinua »