Imatges de pàgina
PDF

Ibat, ut Edomo referems trieterica Baccho
Ire solet fusis barbara turba eomis.
Et modò, quâ poterat, longum spectabat in æquor:
Nunc im arenosâ lassa jacebat humo.
Perfide Demophoon, surdas clamabat ad undas :
Ruptaque singultu verba dolentis erant.
Limes erat temuis, longâ submubilus umbrâ:
Quo tulit illa suos ad mare sæpe pedes. 600
Nona terebatur miseræ via. Videris, inquit :
Et spectat zonam pallida facta suam.
Adspicit et ramos: dubitat, refugitque quod audet :
Et timet: et digitos ad sua colla refert.
Sithomi, tunc certè vellem non sola fuisses :
Non fleres positis Phyllida, silva, comis.
Phyllidis exemplo nimiùm secreta timete,
Læse vir à domimâ, læsa puella viro.
Præstiterat juvenis, quidquid mea Musa jubebat;
Inque suæ portu penè salutis erat. 610
Recidit, ut cupidos inter devenit amantes:
Et, quæ condiderat, tela resumsit Amor.
Si quis amas, nec vis; facito contagia vites.
Hæc etiam pecori sæpe nocere solent.
Dum spectant oculi læsos, læduntur et ipsi :
Multaque corporibus transitione nocent.
In loca monmumquam siccis arentia glebis
De propè currenti flumine manat aqua.
Mamat amor tectus, si mom ab amante reeedas:
Turbaque in hoc omnes ingeniosa sumus. 620
Alter item jam sanus erat; vicinia læsit.
Occursum domimæ nom tulit ille suæ.
Vulnus in antiquum rediit malè firma cicatrix;
Successumque artes non habuere meæ.
Proximus à tectis ignis defenditur ægré:
Utile finitimis abstinuisse locis. -
Nec, quæ ferre solet spatiantem porticus illam,
Te ferat: officium neve colatur idem.
Quidjuvat admonitu tepidam recalescere mentem?
4lter, si possis, orbis habendus erit. . 630
Non facilè esuriens positâ retinebere mensâ:
Et multam saliens incitat unda sitim.
Non facile est visâ taurum retinere juvencâ:
Fortis equus visæ semper adhinnit equæ.
Hæc ubi praestiteris, ut tandem litora tangas,
Non satis est ipsam deseruisse tibi.
Et soror, et mater valeant, et conscia nutrix,
Et quidquid dominæ pars erit ulla tuæ.
Nec veniat servus: nec flens ancillula fictum
Suppliciter dominæ nomine dicat, Ave. 640
Nec, si scire voles, quid agat tamen illa, rogabis.
Profer: erit lucro lingua retenta suo.
Tu quoque, qui caussam finiti reddis amoris,
Deque tuâ domimâ multa querenda refers;
Earce queri. Meliùs sic ulciscêre tacendo ;
Dum desideriis effluat illa tuis.
Et malim taceas, quàm te desisse loquaris.
Qui nimiùm multis, Nom amo, dicit ; amat.
Sed meliore fide paullatim extinguitur ignis,
Quàm subit6. Lentè desine ; tutus eris. 65O
Flumine perpetuo torrens solet acriùs ire.
Sed tamen hæc brevis est, illa perenmis aqua,
IPallat, et in tenues evanidus exeat auras,
Perque gradus molles emoriatur amor.
Sed modò dilectam scelus est odisse puellam :
Exitus ingeniis convenit iste feris.
Non curare sat est. Odio qui finit amorem,
Aut amat, aut ægrè desinet esse miser.
Turpe, vir et mulier, juncti modò, protinus hostes:
Non illas lites Appias ipsa probat. 660
Sæpe reas faciunt, et amant. Ubi nulla simultas
mcidit, admonitu liber aberrat amor.
Fortè aderam juvemi : dominam lectica tenebat :
Horrebant sævis omnia verba minis.
Jamque vadaturus, Lecticâ prodeat: inquit.
Prodierat: visâ conjuge mutus erat.
Et manus, et manibus duplices cecidere tabellæ :
Venit in amplexus: atque ita, Vincis, ait.

[Tutius est, aptumque magis, discedere pace,
Quàm petere à thalamis litigiosa fora:] 67O
Munera quæ dederis, habeat sine lite jubeto:
Esse solent magno damma minora bomo.
0uòd si vos aliquis conducet casus in unum,
Mente memor totâ, quæ damus arma, tene.
Nunc opus est armis : hic, ô fortissime, pugna.
Vincenda est telo Penthesilea tuo.
Nunc tibi rivalis, mumc durum limem, amanti:
Nunc mediis subeant irrita verba Deis.
Nec compone comas, quia sis venturus ad illam:
Nec toga sit laxo conspicienda sinu. 680
Nulla sit ut placeas alienæ cura puellæ:
Jam facito è multis una sit illa tibi.
Sed quid præcipuè nostris comatibus obstet
Eloquar; exemplo quemque docente suo.
Desinimus tardè, quia nos speramus amari.
Dum sibi quisque placet, credula turba sumus.
At tu nec voces (quid enim fallacius illis?)
Crede, nec æternos pondus habere Deos.
Neve puellarum lacrimis moveare caveto:
Ut tlerent, oculos erudiere suos. 690
Artibus imnumeris mens oppugnatur amantum ;
Ut lapis æquoreis undique pulsus aquis.
Nec caussas aperi, quare divortia malis:
Nec dic, quid doleas ; clàm tamen usque dole.
Nec peccata refer; ne diluat. Ipse favebis:
Ut melior caussâ caussa sit illa tuâ.
Qui silet, est firmus: qui dicit multa puellæ .
Probra, satisfieri postulat ille sibi.
Non ego Dulichio furiales more sagittas,
Nec rapidas ausim tinguere in amne faces. 700
Nec nos purpureas pueri resecabimus alas :
Nec sacer arte meâ laxior arcus erit.
Consilium est quodcumque cano. Parete canenti :
Utque facis, cœptis, Phoebe saluber, ades.
Phœbus adest : sonuere lyræ; sonuere pharetræ.
Signa Deum nosco per sua : Phoebus adest.

Confer Amyclæis medicatum vellus ahenis
Murice cum Tyrio : turpius illud erit.
Vos quoque formosis vestras conferte puellas:
Incipiet dominæ quemque pudere suæ. 7IO
Utraque formosæ Paridi potuere videri;
Sed sibi collatam vicit utramque Venus.
'Nec solam faciem ; mores quoque confer et artem;
Tantùm judicio ne tuus obsit amor.
Exiguum est, quod deinde canam : sed profuit illud
Exiguum multis: in quibus ipse fui.
Scripta cave relegas blandæ servata puellæ:
Constantes amimos scripta relecta movent.
Omnia pone feros (pones invitus) in ignes:
Et dic, Ardoris sit rogus iste mei. 72O
Thestias absentem succendit stipite natum.
* Tu timidè flammæ perfida verba dabis?
Si potes, et ceras remove. Quid imagine mutâ
Carperis? hoc periit Laodamia modo.
Et loca multa nocent. Fugito loca conscia vestri
Concubitûs. Caussas mille doloris habent.
Hic fuit ; hic cubuit ; thalamo dormivimus isto :
Hic mihi lascivâ gaudia nocte dedit.
Admbnitu refricatur amor ; vulnusque novatum
Scinditur. Infirmis eaussa pusilla nocet. 73O
Ut penè extinctum cinerem si sulfure tangas;
' Vivet, et è minimo maximus igmis erit :
Sic, nisi vitâris quidquid removabit amorem,
Flamma redardescet, quæ modò mulla fuit.
Argolides cuperent fugisse Capharea puppes;
Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos.
Præteritâ cautus Niseïde navita gaudet.
Tu loca, quæ mimiùm grata fuere, cave.
Hæc tibi sint Syrtes; haec Acroceraunia vita :
Hic vomit et potat dira Charybdis aquas. 740
Sunt, quæ non possint aliquo cogentejuberi ;
* Sæpe tamen casu facta juvare solent.
Perdat opes Phaedra; parces, Neptune, mepoti :
Nec faciet pavidos taurus avitus equos.

Gnosida fecisses inopem ; sapienter amâsset.
Divitiis alitur luxuriosus amor.
Cur nemo est, Hecalem; nulla est, quæ ceperit Iron?
Nempe quòd alter egens, altera pauper erat.
Non habet, unde suum paupertas pascat amorem :
Non tamen hoc tanti est ; pauper ut esse velis.
At tibi sit tanti, non indulgere theatris; 751
Dum bene de vacuo pectore cedat amor.
Enervant animos citharæ, lotosque, lyræque;
Et vox, et numeris brachia mota suis.
Illic adsiduè ficti saltantur amantes:
Quid caveas actor, quid juvet, arte docet.
Eloquar invitus: teneros me tange poëtas.
Submoveo dotes impius ipse meas.
Callimachum fugito; non est inimicus Amori:
Et cum Callimacho tu quoque, Coë, noces. 76O
Me certè Sappho meliorem fecit amicæ:
Nec rigidos mores Teia Musa dedit.
Carmina quis potuit tutò legisse Tibulli,
Vel tua, cujus opus Cynthia sola fuit?
Quis potuit lecto durus discedere Gallo?
Et mea nescio quid carmina dulce sonant.
Quòd nisi dux operis vatem frustratur Apollo;
AEmulus est nostri maxima caussa mali.
At tu rivalem moli tibi fingere quemquam :
Inque suo solam crede jacere toro. 77O
Acriùs Hermionem ideo dilexit Orestes ;
Esse quòd alterius coeperat ille viri.
Quid, Menelaë, doles? ibas sine conjuge Cretem : .
Et poteras nuptâ lentus abesse tuâ.
Ut Paris hanc rapuit; nunc demum uxore carere
Non potes : alterius crevit amore tuus.
Hoc et im abductâ Briseïde flebat Achilles,
Illam Plisthenio gaudia ferre toro.
Nec frustrà flebat; mihi credite. Fecit Atrides,
Quod si non faceret, turpiter esset iners. 78O
Certè ego fecissem, nec sum sapientior illo.
Invidiæ fructus maximus ille fuit.

« AnteriorContinua »