Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quamlibet invenias, in quâ tibi prima voluptas

Desinat: à primâ proxima segnis erit. Sustentata Venus gratissima. Frigore soles,

Sole juvant umbræ : grata fit unda siti.
Et pudet, et dicam, Venerem quoque junge figurâ,

Quâ minimè jungi, quâque decere potest.
Nec labor efficere est. Raræ sibi vera fatentur:
Et nihil est, quod se dedecuisse putent.

410 Tunc etiam jubeo totas aperire fenestras,

Turpiaque admisso membra notare die. At, simul ad metas venit finita voluptas,

Lassaque cum totâ corpora mente jacent; Dum piget

, et nullam malis tetigisse puellam, Tacturusque tibi non videare diu; Tunc animo signa, quodcumque in corpore mendæ est: Luminaque in vitiis illius

usque tene. Forsitan hæc aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit:

Sed, quæ non prosunt singula, multa juvant. 420 Parva necat morsu spatiosum vipera taurum:

A cane non magno sæpe tenetur aper.
Tu tantùm numero pugna; præceptaque in unum

Contrahe: de multis grandis acervus erit.
Sed quoniam mores totidem, totidemque figuræ;

Non sunt judiciis omnia danda meis.
Quo tua non possunt offendi pectora facto ;

Forsitan hoc alio judice crimen erit.
Ille quòd obscænas in aperto corpore partes

Viderat; in cursu qui fuit, hæsit amor: 430 Ille quòd, å Veneris rebus surgente puellâ,

· Vidit in immundo signa pudenda toro. Luditis, ô, si quos potuerunt ista movere.

Adflârant tepidæ pectora vestra faces.
Attrahat ille puer contentos fortiùs arcus :

Saucia majorem turba petetis opem.
Quid? qui clàm latuit, reddente obscæna puellâ;

Et vidit, quæ mos ipse videre vetat ?
Di meliùs, quàm nos moneamus talia quemquam!
Ut prosint; non sunt experienda tamen.

440

Hortor et, ut pariter binas habeatis amicas.

Fortior est, plures si quis habere potest. Secta bipartito cùm mens discurrit utroque :

Alterius vires subtrahit alter amor. Grandia per multos tenuantur flumina rivos,

Cassaque seducto stipite flamma perit. Non satis una tenet ceratas anchora puppes:

Non satis est liquidis unicus hamus aquis. Qui sibi jam pridem solatia bina paravit;

Jam pridem summâ victor in arce fuit. 450 At tibi, qui dominæ fueris malè creditus uni,

Nunc saltem novus est inveniendus amor. Pasiphaës Minos in Procride prodidit ignes:

Cessit ab Idæâ conjuge victa prior.
Amphilochi frater ne Phegida semper amaret,

Callirhoë fecit parte recepta tori.
Et Parin Enone summos tenuisset ad annos,

Si non (Ebaliâ pellice læsa foret.
Conjugis Odrysio placuisset forma tyranno:

Sed melior clausæ forma sororis erat. 460 Quid moror exemplis, quorum me turba fatigat?

Successore novo vincitur omnis amor. ortiùs è multis mater desiderat unum;

Quàm cui flens clamat, Tu mihi solus eras. Ac ne fortè putes nova me tibi condere jura;

(Atque utinam inventi gloria nostra foret!) Vidit id Atrides. Quid enim non ille videret,

Cujus in arbitrio Græcia tota fuit?
Marte suo captam Chryseïda victor amabat :
At senior stultè Aebat ubique parens.

470 Quid lacrimas, odiose senex ? bene convenit illis.

Officio natam lædis, inepte, tuo. Quam postquam reddi Calchas, ope tutus Achillis,

Jusserat, et patriâ est illa recepta domo; Est, ait Atrides, illi quàm proxima formâ;

Et, si prima sinat syllaba, nomen idem : Hanc mihi, si sapiat, per se concedat Achilles :

Si minùs; imperium sentiat ille meum.

Quòd si quis vestrûm factum hoc incusat, Achivi;

Est aliquid validâ sceptra tenere manu. 480 Nam, si Rex ego sum, nec mecum dormiet illa,

In mea Thersites regna, licebit, eat.
Dixit; et hanc habuit solatia magna prioris :

Et prior est curâ cura sepulta nova.
Ergo adsume novas, auctore Agamemnone, flammas;

Ut tuus in bivio distineatur amor;
Quæris, ubi invenias? Artes, i, perlege nostras.

Plena puellarum jam tibi navis eat.
Quòd si quid præcepta valent mea, si quid Apollo
Utile mortales perdocet ore meo;

490 Quamvis infelix mediâ torreberis Ætnâ ;

Frigidior glacie fac videare tuæ.
Et sanum simula ; ne, si quid fortè dolebis,

Sentiat: et ride, cùm tibi flendus eris.
Non ego te jubeo medias abrumpere curas :

Non sunt imperii tam fera jura mei.
Quod non es, simula ; positosque imitare furores :

Sic facies verè, quod meditatus eris.
Sæpe ego ne biberem, volui dormire videri :

Dum videor, somno lumina victa dedi. 500 Deceptum risi, qui se simulabat amare;

In laqueos auceps decideratque suos. Intrat amor mentes usu : dediscitur usu.

Qui poterit sanum fingere, sanụs erit. Dixerit, ut venias pactâ tibi nocte, venito.

Veneris, et fuerit jarua clausa; feras. Nec dic blanditias, nec fac convicia posti,

Nec latus in duro limine pone tuum. Postera lux aderit; careant tua verba querelis :

Et nulla in vultu signa dolentis habe. 510 Jam ponet fastus, cùm te languere videbit:

Hoc etiam nostrâ munus ab arte feres.
Te quoque falle tamen, nec sit tibi finis amandi.

Propositis frenis sæpe repugnat equus.
Utilitas lateat; quod non profitebere fiet.

Quæ nimis adparent retia, vitat avis.

Ne sibi tam placeat, quò te contemnere possit;

Sume animos: animis cedat ut illa tuis. Janua fortè patet; quamvis revocabere, transi. Est data nox; dubita nocte venire datâ.

520 Posse pati facile est; tibi ni sapientia desit.

Promtiùs è facili gaudia ferre licet.
Et quisquam præcepta potest mea dura vocare?

En etiam partes conciliantis ago.
Nam, quoniam variant animi, variamus et artes.

Mille mali species, mille salutis erunt.
Corpora vix ferro quædam sanantur acuto:

Auxilium multis succus et herba fuit.
Mollior es, nec abire potes, vinctusque teneris;

Et tua sævus Amor sub pede colla premit; 530 Desine luctari ; referant tua carbasa venti:

Quóque vocant fluctus, hâc tibi remus eat. Explenda est sitis ista tibi, quâ perditus ardes.

Cedimus: in medio jam licet amne bibas. Sed bibe plus etiam, quàm quod præcordia poscunt:

Gutture fac pleno sumta redundet aqua.
Perfruere usque tuâ, nullo prohibente, puellâ.

Illa tibi noctes auferat, illa dies.
Tædia quære: malis faciunt et tædia finem.

Jam quoque, cùm credas posse carere, mane. 540 Dum bene te cumules, et copia tollat amorem;

E fastiditâ non juvet isse domo.
Fit quoque longus amor, quem diffidentia nutrit.

Hunc tu si quæres ponere; pone metum.
Qui timet, ut sua sit, neu quis sibi detrahat illam;

Ille Machaoniâ vix ope sanus erit,
Plus amat è natis mater plerumque duobus,

Pro cujus reditu, quòd gerit arma, timet.
Est prope Collinam templum venerabile portam :

Imposuit templo nomina celsus Eryx. 550 Est illîc Lethæus Amor, qui pectora sanat;

Inque suas gelidam lampadas addit aquam. Illic et juvenes votis oblivia poscunt :

Et si qua est duro capta puella viro.

Is mihi sic dixit: (dubito, verusne Cupido

An somnus fuerit ; sed puto somnus erat.) O qui sollicitos modò das, modò demis, amores,

Adjice præceptis hoc quoque, Naso, tuis. Ad mala quisque animum referat sua; ponet amorem :

Omnibus illa Deus plusve minusve dedit. 560 Qui Puteal Janumque timet, celeresque Kalendas,

Torqueat hunc æris mutua summa sui. Cui pater est durus, votis ut cetera cedant,

Huic pater ante oculos durus habendus erit.
Hic malè dotatâ pauper cum conjuge vivit :

Uxorem fato credat obesse suo.
Est tibi rure bono generosæ fertilis uvæ

Vinea: ne nascens uva sit usta time.
Ille habet in reditu navim: mare semper iniquum
Cogitet, et damno litora fæda suo.

570 Filius hunc miles, te filia nubilis angant.

Et quis non caussas mille doloris habet ?
Ut possis odisse tuam, Pari, funera fratrum

Debueras oculis substituisse tuis.
Plura loquebatur; placidum puerilis imago

Destituit somnum: si modò somnus erat.
Quid faciam? mediâ navim Palinurus in undâ

Deserit. Ignotas cogor inire vias. Quisquis amas (loca sola nocent) loca sola caveto.

Quò fugis ? in populo tutior esse potes. 580 Non tibi secretis (augent secreta furores)

Est opus : auxilio turba futura tibi est. Tristis eris, si solus eris: dominæque relictæ

Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos.
Tristior idcirco nox est, quàm tempora Phobi:

Quæ relevet luctus, turba sodalis abest.
Nec fuge colloquium: nec sit tibi janua clausa:

Nec tenebris vultus flebilis abde tuos.
Semper habe Pyladen, qui consoletur Oresten.

Hic quoque amicitiæ non levis usus erit. 590 Quid nisi secretæ læserunt Phyllida silvä?

Certa necis, caussa est: incomitata fuit.

VOL. I.

2A

« AnteriorContinua »