Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Sed quantò minùs ire voles, magis ire memento:

Perfer : et invitos currere coge pedes.
Nec pluvias vites: nec te peregrina morentur

Sabbata ; nec damnis Allia nota suis. 220 Nec quot transieris, sed quot tibi, quære, supersint

Millia: nec, maneas ut propè, finge moras. Tempora nec numera : nec crebrò respice Romam.

Sed fuge. Tutus adhuc Parthus ab hoste fugâ est. Dura aliquis præcepta vocet mea ; dura fatemur

Esse: sed, ut valeas, multa dolenda feres.
Sæpe bibi succos, quamvis invitus, amaros

Æger; et oranti mensa negata mihi.
Ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes ;
Arida nec sitiens ora levabis aquâ ;

250 Ut valeas animo, quidquam tolerare negabis ?

At pretium pars hæc corpore majus habet. Sed tamen est artis strictissima janua nostræ,

Et lạbor est unus tempora prima pati. Adspicis, ut prensos urant juga prima juvencos?

Ut nova velocem cingula lædat equum ?
Forsitan à Laribus patriis exire pigebit.

Sed tamen exibis : deinde redire voles.
Nec te Lar patrius, sed amor revocabit amicæ,

Prætendens culpæ splendida verba suæ. 240 Cùm semel exieris, centum solatia curæ

Et rus, et comites, et via longa dabunt. Nec satis esse puta discedere: lentus abesto;

Dum perdat vires, sitque sine igne, cinis. Si nisi firmatâ properabis mente reverti,

Inferet arma tibi sæva rebellis Amor. Quid? quòd, ut abfueris, avidus sitiensque redibis ;

Et spatium damno cesserit omne tuo ? Viderit, Hæmoniæ si quis mala pabula terræ, Et magicas artes posse juvare putat.

250 Ista veneficii vetus est via. Noster Apollo

Innocuam sacro carmine monstrat opem. Me duce non tumulo prodire jubebitur umbra:

Non anus infami carmine rumpet humum.

Non seges ex aliis alios tránsibit in agros:

Nec subitò Phoebi pallidus orbis erit.
Ut solet, æquoreas ibit Tiberinus in undas :

Ut solet, in niveis Luna vehetur equis.
Nulla recantatas deponent pectora curas ;
Nec fugiet vivo sulfure victus amor.

260 Quid te Phasiacæ juverunt gramina terræ,

Cùm cuperes patriâ, Colchi, manere domo? Quid tibi profuerunt, Circe, Perseïdes herbæ,

Cùm sua Neritias abstulit aura rates ? Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret :

Ille dedit certæ lintea plena fugæ. Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis :

Longus at invito pectore sedit amor. Vertere. quæ poteras homines in mille figuras : Non poteras animi vertere jura tui.

270 Diceris his etiam, cùm jam discedere vellet,

Dulichium verbis detinuisse ducem :
Non ego, quod primò (memini) sperare solebam,

Jam precor, ut conjux tu meus esse velis.
Et tamen, ut conjux essem tua, digna videbar :

Quòd Dea, quod magni filia Solis eram.
Ne properes oro: spatium pro munere posco.

Quid minus optari per mea vota potest? Et freta mota vides; et debes illa timere. Utilior velis postmodo ventus erit.

280 Quæ tibi caussa fugæ? non hic nova Troja resurgit:

Non alius socios Rhesus ad arma vocat. Hic amor, hîc pax est; in quâ malè vulneror unâ:

Totaque sub regno terra futura tuo est.
Illa loquebatur: navem solvebat Ulixes:

Irrita cum velis verba tulere Noti.
Ardet, et adsuetas Circe decurrit ad artes :

Nec tamen est illis attenuatus amor.
Ergo age, quisquis opem nostrâ tibi poscis ab arte,

Deme veneficiis carminibusque fidem. 290 Si te caussá potens dominâ retinebit in Urbe; Accipe, consilium quod sit in Urbe meum.

Optimus ille fuit vindex, lædentia pectus

Vincula qui rupit, dedoluitque semel.
Si cui tantum animi est, illum mirabor et ipse :

Et dicam, Monitis non eget iste meis.
Tu mihi, qui, quod amas, ægrè dediscis amare;

Nec potes, et velles posse, docendus eris.
Sæpe refer tecum sceleratæ facta puellæ;
Et pone ante oculos omnia damna tuos.

300 Illud et illud habet . nec eâ contenta rapina

Sub titulum nostros misit avara lares. Sic mihi juravit: sic me jurata fefellit.

Ante suam quoties passa jacere forem! Diligit ipsa alios : à me fastidit amari.

Institor heu noctes, quas mihi non dat, habet! Hæc tibi per totos inacescant omnia sensus :

Hæc refer : hinc odii semina quære tui. Atque utinam possis etiam facundus in illis

Ésse! dole tantúm; sponte disertus eris. 310 Hæserat in quadam nuper mea cura puellâ :

Conveniens animo non erat illa meo. Curabar propriis æger Podalirius herbis :

Et (fateor) medicus turpiter æger eram.
Profuit adsiduè vitiis insistere amicæ.

Idque mihi factum sæpe salubre fuit.
Quàm mala sunt nostræ, dicebam, crura puellæ!

Nec tamen, ut verè confiteamur, erant.
Brachia quàm non sunt nostræ formosa puellæ!

Et tamen, ut verè confiteamur, erant. 320 Quàm brevis est! nec erat. Quàm multum poscit

amantem !
Hinc odio venit maxima caussa meo.
Et mala sunt vicina bonis. Errore sub illo

Pro vitio virtus crimina sæpe tulit.
Quàm potes, in pejus dotes deflecte puellæ :

Judiciumque brevi limite falle tuum.
Turgida, si plena est; si fusca est, nigra vocetur.

In gracili macies crimen habere potest.

Et poterit dici petulans, quæ rustica non est :

Et poterit dici rustica, si qua proba est. 330 Quin etiam, quacumque caret tua femina dote,

Hanc moveat, blandis usque precare sonis. Exige quod cantet, si qua est sine voce puella:

Fac saltet, nescit si qua movere manum. Barbara sermone est; fac tecum multa loquatur.

Non didicit chordas tangere; posce lyram. Duriùs incedit; face inambulet. Omne papillæ

Pectus habent tumidæ; fascia nulla tegat. Si malè dentata est; narra, quod rideat, illi.

Mollibus est oculis; quod fleat illa, refer. 340 Proderit et subitò, cùm se non finxerit ulli,

Ad dominam celeres manè tulisse gradus.
Auferimur cultu: gemmis auroque teguntur

Omnia. Pars minima est ipsa puella sui.
Sæpe, ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras.

Decipit hâc oculos ægide dives Amor.
Improvisus ades; deprendes tutus inermem :

Infelix vitiis excidet illa suis. Nec tamen huic nimiùm præcepto credere tutum est;

Fallit enim multos forma sine arte decens. 350 Tum quoque, cùm positis sua collinet ora venenis,

Ad dominæ vultus (nec pudor obstet) eas.
Pyxidas invenies, et rerum mille colores;

Et fluere in tepidos æsypa lapsa sinus.
Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas :

Non semel hinc stomacho nausea facta meo.
Nunc tibi, quæ medio Veneris præstentur in usu,

Eloquar. Ex omni parte fugandus amor. Multa quidem ex iilis pudor est mihi dicere: sed tu Ingenio verbis concipe plura meis.

360 Nuper enim nostros quidam carpsere libellos;

Quorum censurâ Musa proterva mea est. Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe;

Quod volet, impugnent unus et alter opus. Ingenium magni detrectat Livor Homeri:

Quisquis es, ex illo, Zoïle, nomen habes.

Et tua sacrilegæ laniârunt carmina lingua,

Pertulit huc victos quo duce Troja Deos. Summa petit livor : perflant altissima venti:

Summa petunt dextrâ fulmina missa Jovis. 370 At tu, quicumque es, quem nostra licentia lædit;

Si sapis, ad numeros exige quidque suos. Fortia Mæonio gaudent pede bella referri.

Deliciis illîc quis locus esse potest? Grande sonant Tragici; Tragicos decet ira cothur

nos: Usibus è mediis soccus habendus erit. Liber in adversos hostes stringatur lämbus;

Seu celer, extremum seu trahat ille pedem. Blanda pharetratos Elegeïa cantet Amores: Et levis arbitrio ludat amica suo.

380 Callimachi numeris non est dicendus Achilles:

Cydippe non est oris, Homere, tui. Quis ferat Andromaches peragentem Thaïda partes?

Peccat, in Andromache Thaïda si quis agat. Thaïs in arte meâ: lascivia libera nostra est.

Nil mihi cum vittâ: Thaïs in arte meâ est. Si mea materiæ respondet Musa jocosæ,

Vicimus, et falsi criminis acta rea est. Rumpere, Livor edax; jam magnum nomen habe

mus:

Majus erit; tantùm, quo pede cæpit, eat. 390 Sed nimiùm properas: vivam modò; plura dolebis :

Et capiunt animi carmina multa mei.
Nam juvat, et studium famæ mihi crescit amore:

Principio clivi vester anhelat equus.
Tantum se nobis Elegi debere fatentur;

Quantum Virgilio nobile debet opus.
Hactenus Invidiæ respondimus. Attrahe lora

Fortiùs; et gyro curre, poëta, tuo.
Ergo ubi concubitus, et opus juvenile petetur ;

Et propè promissæ tempora noctis erunt; 400 Gaudia ne dominæ, pleno si pectore sumes,

Te capiant; ineas quamlibet antè velim.

« AnteriorContinua »