Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Non ego sum furto tibi cognita. Pronuba Juno
Adfuit, et sertis tempora vinctus Hymen.
At mihi nec Juno, nec Hymen, sed tristis Erinnys
Prætulit infaustas sanguinolenta faces.

Quid mihi cum Minyis? quid cum Tritonide pinu?
Quid tibi cum patriâ, navita Tiphy, meâ?
Non erat hîc aries villo spectabilis aureo:
Nec senis Æëtæ regia Lemnos erat.
Certa fui primò (sed me mala fata trahebant)
Hospita femineâ pellere castra manu.

50

Lemniadesque viros, nimiùm quoque, vincere nôrunt.
Milite tam forti ripa tuenda fuit.

Urbe virum vidi, tectoque animoque recepi:
Hic tibi bisque æstas, bisque cucurrit hiems.
Tertia messis erat: cùm tu, dare vela coactus,
Implêsti lacrimis talia verba tuis:

60

Abstrahor, Hypsipyle: sed (dent modò fata recursus)
Vir tuus hinc abeo: vir tibi semper ero.
Quod tamen è nobis gravidâ celatur in alvo,
Vivat; et ejusdem simus uterque parens.
Hactenus: et, lacrimis in falsa fluentibus ora,
Cetera te memini non potuisse loqui.
Ultimus è sociis sacram conscendis in Argo.
Illa volat: ventus concava vela tenet.
Cærula propulsæ subducitur unda carinæ:
Terra tibi, nobis adspiciuntur aquæ.

In latus omne patens turris circumspicit undas.
Huc feror; et lacrimis osque sinusque madent. 70
Per lacrimas specto; cupidæque faventia menti
Longiùs adsueto lumina nostra vident.
Addo preces castas, immixtaque vota timori,
Nunc quoque te salvo persolüenda mihi.
Vota ego persolvam? votis Medea fruetur?
Cor dolet; atque irâ mixtus abundat amor.
Dona feram templis, vivum quòd Iäsona perdo?
Hostia pro damnis concidat icta meis?
Non equidem secura fui; semperque verebar,
Ne pater Argolicâ sumeret urbe nurum.

80

88

Argolidas timui: nocuit mihi barbara pellex.
Non exspectatâ vulnus ab hoste tuli;
Nec facie meritisve placet; sed carmine movit:
Diraque cantatâ pabula falce metit.
Illa reluctantem curru deducere Lunam
Nititur, et tenebris abdere Solis equos.
Illa refrenat aquas, obliquaque flumina sistit:
Illa loco silvas, vivaque saxa movet.
Per tumulos errat passis discincta capillis,
Certaque de tepidis colligit ossa rogis.
Devovet absentes; simulacraque cerea figit,
Et miserum tenues in jecur urget acus.
Et quæ nescierim meliús. Malè quæritur herbis,
Moribus et formâ conciliandus, amor.

Hanc potes amplecti? thalamoque relictus in uno
Impavidus somno, nocte silente, frui?
Scilicet ut tauros, ita te juga ferre coëgit:
Quâque feros angues, te quoque mulcet ope.
Adde, quòd adscribi factis procerumque tuisque
Se favet; et titulo conjugis uxor obest.
Atque aliquis Peliæ de partibus acta venenis
Imputat, et populum, qui sibi credat, habet.
Non hæc Æsonides, sed Phasias Æëtine
Aurea Phryxeæ terga revellit ovis.

90

100

Non probat Alcimede mater tua; consule matrem :
Non pater, à gelido cui venit axe nurus.
Illa sibi Tanai, Scythiæque paludibus udæ
Quærat, et à patriâ Phasidos usque, virum,
Mobilis Æsonide, vernâque incertior aurâ,
Cur tua pollicito pondere verba carent?
Vir meus hinc ieras, vir non meus inde redîsti.
Sim reducis conjux, sicut euntis eram.
Si te nobilitas, generosaque nomina tangunt;
En ego Minoo nata Thoante feror.

Bacchus avus; Bacchi conjux, redimita coronâ,
Præradiat stellis signa minora suis.

Dos tibi Lemnos erit, terra ingeniosa colenti:
Me quoque res tales inter habere potes.

110

120

Nunc etiam peperi: gratare ambobus, Iäson:
Dulce mihi gravidæ fecerat auctor onus.
Felix in numero quoque sum; prolemque gemellam
Pignora Lucinâ bina favente dedi.

130

Si quæris, cui sint similes; cognosceris illis.
Fallere non norunt: cetera patris habent.
Legatis quos penè dedi pro matre ferendos :
Sed tenuit cœptas sæva noverca vias.
Medeam timui: plus est Medea novercâ.
Medeæ faciunt ad scelus omne manus.
Spargere quæ fratris potuit laniata per agros
Corpora, pignoribus parceret illa meis?
Hanc tamen, ô demens, Colchisque ablate venenis,
Diceris Hypsipyles præposuisse toro.
Turpiter illa virum cognovit adultera virgo:
Me tibi, teque mihi tæda pudica dedit.
Prodidit illa patrem: rapui de cæde Thoanta.
Deseruit Colchos: me mea Lemnos habet.
Quid refert, scelerata piam si vincit, et ipso
Crimine dotata est, emeruitque virum ?
Lemniadum facinus culpo, non miror, Iäson.
Quamlibet iratis ipse dat arma dolor.
Dic age, si ventis (ut oportuit) actus iniquis
Intrâsses portus, tuque comesque, meos;
Obviaque exîssem, fœtu comitata gemello :
(Hiscere nempe tibi terra roganda foret:)
Quo vultu natos, quo me, scelerate, videres?
Perfidiæ pretio, quâ nece, dignus eras?
Ipse quidem per me tutus sospesque fuisses:
Non quia tu dignus, sed quia mitis ego.
Pellicis ipsa meos implêssem sanguine vultus,
Quosque veneficiis abstulit illa suis.
Medex Medea forem. Quòd si quid ab alto
Justus ades votis, Jupiter, ipse meis;

140

150

Quod gemit Hypsipyle, lecti quoque subnuba nostri
Mæreat, et leges sanciat ipsa suas.

Utque ego destituor conjux, materque duorum ;
A totidem natis orba sit, áque viro.

VOL. I.

D

Nec malè parta diu teneat ; pejusque relinquat.
Exsulet; et toto quærat in orbe fugam.
Quàm fratri germana fuit, miseroque parenti
Filia; tam natis, tam sit acerba viro.

Cùm mare, cùm terras, consumserit; aëra tentet.
Erret inops, exspes, cæde cruenta suâ.

Hæc ego conjugio fraudata Thoantias oro;
Vivite devoto, nuptaque, virque, toro.

160

EPISTOLA VII.

DIDO ENEE.

SIC, ubi fata vocant, udis abjectus in herbis,
Ad vada Mæandri concinit albus olor.
Nec, quia te nostrâ sperem prece posse moveri,
Adloquor: adverso movimus ista Deo.

Sed merita et famam, corpusque animumque pudicum
Cùm malè perdiderim, perdere verba, leve est.
Certus es ire tamen, miseramque relinquere Dido:
Atque idem venti vela fidemque ferent.
Certus es, Ænea, cum fœdere solvere naves:
Quæque ubi sint nescis, Itala regna sequi.
Nec nova Carthago, nec te crescentia tangunt
Monia; nec sceptro tradita summa tuo.
Facta fugis; facienda petis. Quærenda per orbem
Altera, quæsita est altera terra tibi.

Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam?
Quis sua non notis arva tenenda dabit ?

Alter habendus amor tibi restat, et altera Dido:
Quamque iterum fallas, altera danda fides.
Quando erit, ut condas instar Carthaginis urbem,
Et videas populos altus ab arce tuos?

Omnia ut eveniant, nec te tua vota morentur;
Unde tibi, quæ te sic amet, uxor erit?

Uror, ut inducto ceratæ sulfure tædæ:
Ut pia fumosis addita tura focis.

10

20

Eneas oculis semper vigilantis inhæret :
Ænean animo noxque diesque refert.

Ille quidem malè gratus, et ad mea munera surdus;
Et quo, si non sim stulta, carere velim :

Non tamen Ænean, quamvis malè cogitat, odi:
Sed queror infidum, questaque pejus amo.
Parce Venus nurui, durumque amplectere fratrem,
Frater Amor: castris militet ille tuis.

30

Aut ego, quem cœpi (neque enim dedignor) amare;
Materiam curæ præbeat ille meæ.
Fallor; et ista mihi falsò jactatur imago.
Matris ab ingenio dissidet ille suæ.

Te lapis, et montes, innataque rupibus altis
Robora, te sævæ progenuere feræ :

Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis:
Quod tamen adversis fluctibus ire paras.

40

Quò fugis? obstat hiems: hiemis mihi gratia prosit.
Adspice, ut eversas concitet Eurus aquas.

Quod tibi maluerim, sine me debere procellis.
Justior est animo ventus et unda tuo.
Non ego sum tanti, (quamvis merearis, inique,)
Ut pereas, dum me per freta longa fugis.
Exerces pretiosa odia, et constantia magno;
Si, dum me careas, est tibi vile mori.
Jam venti ponent; stratâque æqualiter undâ,
Cæruleis Triton per mare curret equis.
Tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses!
Et, nisi duritiâ robora vincis, eris.

Quid? si nescieris, insana quid æquora possint?
Expertæ toties quàm malè credis aquæ ?
Ut pelago suadente etiam retinacula solvas,
Multa tamen latus tristia pontus habet.
Nec violâsse fidem tentantibus æquora prodest.
Perfidiæ pœnas exigit ille locus.

Præcipue cùm læsus Amor: quia mater Amoris
Nuda Cytheriacis edita fertur aquis.
Perdita ne perdam timeo, noceamve nocenti ;
Neu bibat æquoreas naufragus hostis aquas.

59

50

60

« AnteriorContinua »