Imatges de pàgina
PDF
[ocr errors]
[ocr errors]

Non avis aucupibus monstrat, quâ parte petatur :

Non docet infestas currere cerva canes.
Viderit utilitas; præcepta fideliter edam.

Lemniasi gladios in mea fata dabo.
Efficite (et facile est) ut nos credamus amari :

Prona venit cupidis in sụa vota fides.
Spectet amabiliùs juvenem ; suspiret ab imo

Femina; tam serò cur veniatque roget.
Accedant lacrimæ, dolor et de pellice fictus;

Et laniet digitis illius ora suis.
Jamdudum persuasus erit; miserebitur ultro:

Et dicet, Curâ carpitur ista mei.
Præcipuè, si cultus erit, speculoque placebit,

Posse suo tangi credet amore Deas.
Sed te, quæcumque es, moderatè injuria turbet ;

Neu sis auditâ pellice mentis inops.
Nec citò credideris. Quantum citò credere lædat,

Exemplum vobis non leve Procris erit.
Est prope purpureos colles florentis Hymetti

Fons sacer, et viridi cespite mollis humus.
Silva nemus non alta facit: tegit arbutus herbam :

Ros maris, et lauri, nigraque myrtus olent. 690 Nec densæ foliis buxi, fragilesque myricæ,

Nec tenues cytisi, cultaque pinus abest. Lenibus impulsæ Zephyris, aurâque salubri,

Tot generum frondes, herbaque summa tremunt. Grata quies Cephalo. Famulis canibusque relictis

Lassus in hâc juvenis sæpe resedit humo. Quóque meos releves æstus, cantare solebat,

Accipienda sinu, mobilis Aura, veni.
Conjugis ad timidas aliquis malè sedulus aures

Auditos memori detulit ore sonos.
Procris ut accepit nomen, quasi pellicis, Auræ;

Excidit : et subito muta dolore fuit.
Palluit, ut seræ, lectis de vite racemis,

Pallescunt frondes, quas nova læsit hiems. Quæque suos curvant matura cydonia ramos;

Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.

[ocr errors]

Ut rediit animus, tenues à pectore vestes

Rumpit, et indignas sauciat ungue génas. · Nec mora ; per medias sparsis furibunda capillis

Evolat, ut thyrso concita Baccha, vias. 710 Ut propè perventum ; comites in valle relinquit.

Ipsa nemus tacito clàm pede fortis init.
Quid tibi mentis erat, cùm sic malè sana lateres,

Procri ? quis attoniti pectoris ardor erat ?
Jam jam venturam, quæcumque erat Aura, putabas

Scilicet ; atque oculis probra videnda tuis. Nunc venisse piget; neque enim deprendere velles :

Nunc juvat. Incertus pectora versat amor. Credere quæ jubeant, locus est, et nomen, et index;

Et quia amans semper, quod timet, esse putat. 720 Vidit ut oppressam, vestigia corporis, herbam;

Pulsantur trepidi corde micante sinus.
Jamque dies medius tenues contraxerat umbras;

Inque pari spatio vesper et ortus erant.
Ecce redit Cephalus silvis, Cyllenia proles,

Oraque fontanâ fervida spargit aquâ. Anxia, Procri, lates. Solitas jacet ille per herbas;

Et, Zephyri molles, Auraque, dixit, ades. Ut patuit miseræ jucundus nominis error;

Et mens, et rediit verus in ora color. 730 Surgit; et adpositas agitato corpore frondes

Movit, in amplexus uxor itura viri.
Ille feram sonuisse ratus, juveniliter arcum

Corripit: in dextrâ tela fuere manu.
Quid facis, infelix? non est fera : supprime tela.

Me miserum ! jaculo fixa puella tuo est.
Hei mihi ! conclamat, fixisti pectus amicum.

Hic locus à Cephalo vulnera semper habet." Ante diem morior, sed nullâ pellice læsa :

Hoc faciet positæ te mihi, terra, levem. 740 Nomine suspectas jam spiritus exit in auras :

Labor jö! carâ lumina conde manu.
Ille sinu dominæ morientia corpora mesto

Sustinet ; et lacrimis vulnera sæva lavat.

Exit, et, incauto paullatim pectore lapsus,
• Excipitur miseri spiritus ore viri.
Sed repetamus iter. Nudis mihi rebus agendum est,

Ut tangat portus fessa carina suos.
Scilicet exspectes, dum te in convivia ducam,

Et quæras monitus hâc quoque parte meos ? 750 Sera veni; positâque decens incede lucerna.

Grata mora est Veneri : maxima lena mora est.
Et si turpis eris, formosa videbere potis :

Et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis.
Carpe cibos digitis; est quiddam gestus edendi :

Ora nec immundâ tota perungue manu.
Neve domi præsume dapes: et desine, citra

Quàm capies paullo, quàm potes esse, minus. Priamides Helenen avidè si spectet edentem,

Oderit; et dicat, Stulta rapina mea est. 760 Aptius est, deceatque magis potare puellas.'

Cum Veneris puero non malè, Bacche, facis. Hoc quoque, quâ patiens caput est, animusque pe

desque Constent : nec, quæ sint singula, bina vide. Turpe jacens mulier, multo madefacta Lyæo:

Digna est concubitus quoslibet illa pati. Nec somnis positâ tutum succumbere mensâ :

Per somnos fieri multa pudenda solent. Ulteriora pudet docuisse : sed alma Dione,

Præcipuè nostrum est, quod pudet, inquit, opus. 770 Nota sibi sint quæque: modos à corpore certes

Sumite. Non omnes una figura decet. Quæ facie præsignis eris, resupina jaceto:

Spectentur tergo, quîs sua terga placent. Milanion humeris Atalantes crura ferebat :

Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo. Parva vehatur equo: quod erat longissima, num

quam Thebaïs Hectoreo nupta resedit equo. Strata premat genibus, paullum cervice reflexâ,

Femina, per longum conspicienda latus. 780 Cui femur est juvenile, carent cui pectora mendâ,

Stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleïa mater,

Solvere : et effusis colla reflecte comis.
Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit,

Ut celer aversis utere Parthus equis.
Mille modi Veneris. Simplex minimique laboris,

Cùm jacet in dextrum semisupina latus.
Sed neque Phæbei tripodes, nec corniger Ammon,

Vera magis vobis, quàm mea Musa, canent. 790 Si qua fides arti, quam longo fecimus usu;

Credite: præstabunt carmina nostra fidem.
Sentiat ex imis Venerem resoluta medullis

Femina : et ex æquo res juvet illa duos.
Nec blandæ voces, jucundaque murmura cessent:

Nec taceant mediis improba verba jocis.
Tu quoque, cui Veneris sensum natura negavit,

Dulcia mendaci gaudia finge sono.
Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella es ;

Quo pariter debent femina virque frui. 800 Tantùm, cùm finges; ne sis manifesta caveto: '

Effice per motum luminaque ipsa fidem. Quod juvet : et voces et anhelitus arguat oris.

Ah pudet! arcanas pars habet ista notas. Gaudia post Veneris quæ poscet munus amantem,

Ipsa suas nolet pondus habere preces.
Nec lucem in thalamos totis admitte fenestris.

Aptiùs in vestro corpore multa latent.
Lusus habet finem : cycnis descendere tempus,
Duxerunt collo qui juga nostra suo.

810 Ut quondam juvenes, ita nunc mea turba puellæ

Inscribant spoliis, Naso magister erat

• ARTIS AMATORIÆ FINIS.

REMEDIORUM

A M O RIS

LIBER UNUS.

LEGERAT hujus Amor titulum nomenque libelli :

Bella mihi, video, bella parantur, ait.
Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido :

Tradita qui toties, te duce, signa tuli.
Non ego Tydides, à quo tua saucia mater

In liquidum rediit æthera Martis equis. Sæpe tepent alii juvenes : ego semper amavi.

Et si, quid faciam nunc quoque, quæris; amo. Quin etiam docui, quâ possis arte parari :

Et quod nunc ratio est, impetus antè fuit. 10 Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes: .

Nec nova præteritum Musa retexit opus.
Si quis amat, quod amare juvat, feliciter ardens

Gaudeat, et vento naviget ille suo.
At, si quis malè fert indignæ regna puellæ,

Ne pereat, nostræ sentiat artis opem.
Cur aliquis, collum laqueo nodatus ab arto,

E trabe sublimi triste pependit onus ?
Cur aliquis rigido fodit sua viscera ferro ?

Invidiam cædis, pacis amator, habes.
Qui, nisi desierit, misero periturus amore est,

Desinat: et nulli funeris auctor eris.
Et puer es; nec te quidquam, nisi ludere, oportet.

Lude: decent annos mollia regna tuos. Nam poteras uti nudis ad bella sagittis :

Sed tua letifero sanguine tela carent.

20

« AnteriorContinua »