Imatges de pàgina
PDF

Nom avis aucupibus monstrat, quâ parte petatur:
Non docet infestas currere cerva cames. 67O
Viderit utilitas; praecepta fideliter edam.
Lemniasi gladios in mea fata dabo.
Efficite (et fäcile est) ut nos credamus amari :
Prona venit cupidis in sua vota fides.
Spectet amabiliùs juvemem ; suspiret ab imo
Femina ; tam serò cur veniatque roget.
Accedant lacrimæ, dolor et de pellice fictus;
Et laniet digitis illius ora suis.
Jamdudum persuasus erit ; miserebitur ultro:
Et dicet, Curâ carpitur ista mei. 68O
Praecipuè, si cultus erit, speculoque placebit,
Posse suo tangi credet amore Deas.
Sed te, quæcumque es, moderatè injuria turbet ;
Neu sis auditâ pellice mentis inops.
Nec citò credideris. Quantum citò credere lædat,
Exemplum vobis non leve Procris erit.
Est prope purpureos colles florentis Hymetti
Fons sacer, et viridi cespite mollis humus.
Silva memus non alta facit: tegit arbutus herbam :
Ros maris, et lauri, nigraque myrtus olent. 690
Nec densæ foliis buxi, fragilesque myricæ,
Nec tenues cytisi, cultaque pimus abest.
Lenibus impulsae Zephyris, aurâque salubri,
Tot generum frondes, herbaque summa tremunt.
Grata quies Cephalo. Famulis canibusque relictis
Lassus in hâc juvenis sæpe resedit humo.
Quóque meos releves æstus, cantare solebat,
Accipienda sinu, mobilis Aura, veni.
Conjugis ad timidas aliquis malè sedulus aures
Auditos memori detulit ore somos. 70O
Procris ut accepit momen, quasi pellicis, Auræ;
Excidit : et subito muta dolore fuit.
Palluit, ut serae, lectis de vite racemis,
Pallescunt frondes, quas nova læsit hiems.
Quæque suos curvant matura Gydonia ramos ;
Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.

Ut rediit animus, tenues à pectore vestes
Rumpit, et indignas sauciat ungue gemas.
Nec mora; per medias sparsis furibunda capillis
Evolat, ut thyrso concita Baccha, vias. 71O
Ut propè perventum; comites in valle relinquit.
Ipsa nemus tacito clàm pede fortis imit.
Quid tibi mentis erat, cùm sic malè sana lateres,
Procri? quis attoniti pectoris ardor erat?
Jam jam venturam, quæcumque erat Aura, putabas
Scilicet ; atque oculis probra videnda tuis.
Nunc venisse piget; meque enim deprendere velles:
Nunc juvat. Incertus pectora versat amor.
Credere quæ jubeant, locus est, et momen, et index;
Et quia amans semper, quod timet, esse putat. 720
Vidit ut oppressam, vestigia corporis, herbam ;
Pulsantur trepidi corde micante simus.
Jamque dies medius temues contraxerat umbras;
Inque pari spatio vesper et ortus erant.
Ecce redit Cephalus silvis, Cyllenia proles,
Oraque fontanâ fervida spargit aquâ.
Anxia, Procri, lates. Solitas jacet ille per herbas;
Et, Zephyri molles, Auraque, dixit, ades.
Ut patuit miseræ jucundus mominis error ;
Et mens, et rediit verus in ora color. 73O
Surgit; et adpositas agitato corpore frondes
Movit, in amplexus uxor itura viri.
Ille feram sonuisse ratus, juvemiliter arcum
Corripit: in dextrâ tela fuere manu.
Quid facis, infelix? non est fera : supprime tela.
Me miserum ! jaculo fixa puella tuo est.
Hei mihi! conclamat, fixisti pectus amicum.
Hic locus à Cephalo vulnera semper habet.
Ante diem morior, sed nullâ pellice læsa:
Hoc faciet positæ te mihi, terra, levem. 74O
Nomine suspectas jam spiritus exit in auras:
Labor.iö! carâ lumina comde manu.
Ille simu dominæ morientia corpora moesto
Sustinet; et lacrimis vulnera sæva lavat.

Exit, et, incauto paullatim pectore lapsus,
Excipitur miseri spiritus ore viri.
Sed repetamus iter, Nudis mihi rebus agendum est,
Ut tangat portus fessa carina suos.
Scilicet exspectes, dum te in convivia ducam,
Et quæras monitus hâc quoque parte meos? 750
Sera veni; positâque decems incede lucernâ.
Grata mora est Veneri: maxima lema mora est.
Et si turpis eris, formosa videbere potis ;
Et latebras vitiis mox dabit ipsa tuis.
Carpe cibos digitis; est quiddam gestus edemdi:
Ora mec immundâ tota perumgue manu.
Neve domi præsume dapes: et desime, citra
Quàm capies paullo, quàm potes esse, minus.
Priamides Helenem avidè si spectet edentem,
Oderit; et dicat, Stulta rapima mea est. 760
Aptius est, deceatque magis potare puellas.'
Cum Veneris puero mon malè, Bacche, facis.
Hoc quoque, quâ patiens caput est, animusque pe-
desque
Constent : nec, quæ sint singula, bina vide.
Turpe jacens mulier, multo madefacta Lyæo:
Digma est concubitus quoslibet illa pati.
Nec somnis positâ tutum succumbere mensâ:
Per somnos fieri multa pudenda solent.
Ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione,
Præcipuè nostrum est, quodpudet,inquit, opus. 770
Nota sibi sint quæque: modos à corpore certos
Sumite. Non omnes una figura decet.
Quæ facie præsignis eris, resupina jaeeto:
Spectentur tergo, quis sua terga placent.
Milaniom humeris Atalantes crura ferebat :
Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo.
Parva vehatur equo: quòd erat longissima, num-
quam
Thebaïs Hectoreo nupta resedit equo.
Strata premat genibus, paullum cervice reflexâ,
Femina, per longum conspicienda latus. 780
Cui femur est juvenile, carent cui pectora mendâ,
Stet vir, im obliquo fusa sit ipsa toro.
Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleïa mater,
Solvere : et effusis colla reflecte comis.
Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit,
Ut celer aversis utere Parthus equis.
Mille modi Veneris. Simplex minimique laboris,
Cùm jacet in dextrum semisupina latus.
Sed neque Phoebei tripodes, nec corniger Ammon,
Vera magis vobis, quàm mea Musa, canent. 790
Si qua fides arti, quam longo fecimus usu;
Credite: præstabunt carmina nostra fidem.
Sentiat ex imis Venerem resoluta medullis
Femina : et ex aequo res juvet illa duos.
Nec blandae voces, jucundaque murmura cessent:
Nec taceant mediis improba verba jocis.
Tu quoque, cui Veneris sensum natura negavit,
Dulcia mendaci gaudia finge sono.
Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella es; -
Quo pariter debent femina virque frui. 80O
Tantùm, cùm finges; ne sis manifesta caveto:
Effice per motum luminaque ipsa fidem.
Quod juvet: et voces et anhelitus arguat oris.
Ah pudet! arcanas pars habet ista notas.
Gaudia post Veneris quæ poscet munus amantem,
Ipsa suas molet pondus habere preces.
Nec lucem in thalamos totis admitte fenestris.
Aptiùs in vestro corpore multa latent.
Lusus habet finem : cycnis descendere tempus,
Duxerumt collo qui juga nostra suo. 810
Ut quondam juvenes, ita nunc mea turba puellæ
Inscribant spoliis, Naso magister erat

Artis AmAtoriae finis.

[graphic]

REMEDIORUM
A M O R I S

LIBER UNUS.

LEgERAT hujus Amor titulum nomenque libelli:
Bella mihi, video, bella parantur, ait.
Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido :
Tradita qui toties, te duce, signa tuli.
Non ego Tydides, à quo tua saucia mater
In liquidum rediit æthera Martis equis.
Sæpe tepent alii juvenes: ego semper amavi.
Et si, quid faciam munc quoque, quæris; amo.
Quin etiam docui, quâ possis arte parari:
Et quod nunc ratio est, impetus antè fuit. 10.
Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes :
Nec nova praeteritum Musa retexit opus.
Si quis amat, quod amare juvat, feliciter ardens
Gaudeat, et vento naviget ille suo.
At, si quis malè fert indignæ regna puellæ,
Ne pereat, nostræ sentiat artis opem.
Cur aliquis, collum laqueo modatus ab arto,
E trabe sublimi triste pependit onus?
Cur aliquis rigido fodit sua viscera ferro?
Invidiam cædis, pacis amator, habes. 2O
Qui, nisi desierit, misero periturus amore est,
Desinat : et nulli funeris auctor eris.
Et puer es; nec te quidquam, nisi ludere, oportet.
Lude: decent annos mollia regna tuos.
Nam poteras uti nudis ad bella sagittis :
Sed tua letifero sanguine tela carent.

« AnteriorContinua »