Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Ah quoties dubius scriptis exarsit amator;

Et nocuit formæ barbara lingua bonæ! Sed quoniam, quamvis vittæ careatis honore,

Est vobis vestros fallere cura viros; Ancillæ puerive manus ferat apta tabellas:

Pignora nec juveni credite vestra novo. Vidi ego pallentes isto terrore puellas

Servitium miseras tempus in omne pati. Perfidus ille quidem, qui talia pignora servat:

Sed tamen Ætnæi fulminis instar habet. 490 Judice me fraus est concessa, repellere fraudem:

Armaque in armatos sumere jura sinunt. Ducere consuescat multas manus una figuras.

Ab pereant, per quos ista monenda mihi! Nec nisi deletis tutum rescribere ceris:

Ne teneat geminas una tabella manus.
Femina dicatur scribenti semper amator :

Illa sit in vestris, qui fuit ille, notis.
Sed libet à parvis animum ad majora referre,

Plenaque curvato pandere vela sinu. 500 Pertinet ad faciem rabidos compescere mores.

Candida pax homines, trus decet ira feras.
Ora tument irâ; nigrescunt sanguine venæ;

Lumina Gorgoneo sæviùs igne micant.
I procul hinc, dixit, non es mihi, tibia, tanti;

Ut vidit vultus Pallas in amne suos.
Vos quoque si mediâ speculum spectetis in irâ;

Cognoscat faciem vix satis ulla suam.
Nec minùs in vultu damnosa superbia vestro:
Comibus est oculis adliciendus amor.

510 Odimus immodicos (expertæ credite) fastus.

Sæpe tacens odii semina vultus habet. Spectantem specta : ridenti mollia ride.

Innuet; acceptas tu quoque redde notas. Sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis

Spicula de pharetrâ promit acuta suâ. Odimus et mõestas. Tecmessam diligat Ajax :

Nos, hilarem populum, femina læta capit. VOL. I.

Numquam ego te, Andromache, nec te, Teemessa,

rogarem,
Ut mea de vobis altera amica foret.

520 Credere vix videor, cùm cogar credere partu,

Vos ego cum vestris concubuisse viris. Scilicet Ajaci mulier mæstissima dixit,

Lux mea ; quæque solent verba juvare viros ?
Quid vetat à magnis ad res exempla minores

Sumere, nec nomen pertimuisse ducis ?
Dux bonus huic centum commisit vite regendos:

Huic equites; illi signa tuenda dedit.
Vos quoque, de nobis quem quisque sit aptus ad

usum, Inspicite: et certo ponite quemque loco. 530 Munera det dives: jus qui profitebitur, adsit :

Facundus caussam sæpe clientis agat. Carmina, qui facimus, mittamus carmina tantúm.

Hic chorus ante alios aptus amare sumus. Nos facimus placitæ latè præconia formæ,

Nomen habet Nemesis : Cynthia nomen habet. Vesper et Eoæ novere Lycorida terræ:

Et multi, quæ sit nostra Corinna, rogant. Adde, quòd insidiæ sacris à vatibus absunt:

Et facit ad mores ars quoque nostra suos. 540 Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi :

Contemto colitur lectus et umbra foro.
Sed facilè hæremus, validoque perurimur æstu;

Et nimiùm certâ scimus amare fide.
Scilicet ingenium placidâ mollimur ab arte:

Et studio mores convenienter eunt. Vatibus Aoniis faciles estote, puellæ.

Numen inest illis; Piëridesque favent. Est Deus in nobis; et sunt commercia cæli. Sedibus ætheriis spiritus ille venit.

550 A doctis pretium scelus est sperare poëtis.

Me miserum ! scelus hoc nulla puella timet. Dissimulate tamen, nec primâ fronte rapaces

Este. Novus viso casse resistet amans.

Sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas,

Comparibus frenis, artificemque regat.
Nec stabiles annis animos, viridemque juventam

Ut capias, idem limes agendus erit.
Hic rudis, et castris nunc primùm notus Amoris

Qui tetigit thalamos præda novella tuos; 560 Te solam nôrit; tibi semper inhæreat uni.

Cingenda est altis sepibus ista seges: Effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis.

Non bene cum sociis regna Venusque manent.
Ille vetus miles sensim et sapienter amabit :

Multaque tironi non patienda feret.
Nec franget postes, nec sævis ignibus uret;

Nec dominæ teneras adpetet ungue genas.
Nec scindet tunicasve suas, tunicasve puellæ :

Nec raptus flendi caussa capillus erit. 570 Ista decent pueros, ætate et amore calentes :

Hic fera compositâ vulnera mente feret. Ignibus hic lentis uretur, ut humida täda ;

Ut modò montanis silva recisa jugis. Certior hic amor est : brevis et fecundior ille.

Quæ fugiunt, celeri carpite poma manu.
Omnia tradantur. Portas reseravimus hosti;

Et sit in infidâ proditione fides.
Quod datur ex facili longum malè nutrit amorem.

Miscenda est lætis rara repulsa jocis. 580 Ante fores jaceat: Crudelis janua, clamet:

Multaque submissè, multa minanter agat. Dulcia non ferimus : succo renovemur amaro.

Sæpe perit ventis obruta cymba suis. Hoc est, uxores quod non patiatur amari :

Conveniunt illas, cùm voluere, viri. Obde forem; et duro dicat tibi janitor ore,

Non potes. Exclusum te quoque tanget amor. Ponite jam gladios hebetes; pugnetur acutis.

Nec dubito, telis quin petar ipse meis. 590 Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator;

Solum se thalamos speret habere tuos.

Postmodo rivalem, partitaque fædera lecti

Sentiat. Has artes tolle; senescet amor. Tum bene fortis equus reserato carcere currit;

Cùm, quos prætereat, quosque sequatur, habet. Quamlibet extinctos injuria suscitat ignes.

En ego (confiteor) non nisi læsus amo. Caussa tamen nimiùm non sit manifesta doloris:

Pluraque sollicitus, quàm sciat, esse putet. 600 Incitet et ficti tristis custodia servi,

Et nimiùm duri cura molesta viri.
Quæ venit ex tuto, minùs est accepta voluptas.

Ut sis liberior Thaïde; finge metus.
Cùm meliùs foribus possis, admitte fenestrâ :

Inque tuo vultu signa timentis habe.
Callida prosiliat, dicatque ancilla, Perímus:

Tu juvenem trepidum quolibet abde loco. Admiscenda tamen Venus est secura timori; Ne tanti noctes non putet esse tuas.

610 Quâ vafer eludi possit ratione maritus,

Quâque vigil custos, præteriturus erani. Nupta virum timeat: rata sit custodia nuptæ.

Hoc decet : hoc leges jusque pudorque jubent.
Te quoque servari, modò quam vindicta redemit,

Quis ferat ? ut fallas, ad mea sacra veni.
Tot licèt observent, (adsit modò certa voluntas)

Quot fuerant Argo lumina; verba dabis.
Scilicet obstabit custos, ne scribere possis,

Sumendæ detur cùm tibi tempus aquæ ? 620 Conscia cùm possit scriptas portare tabellas,

Quas tegat in tepido fascia lata sinu? Cùm possit surâ chartas celare ligatas;

Et vincto blandas sub pede ferre notas?
Caverit hæc custos : pro chartâ conscia tergum

Præbeat; inque suo corpore verba ferat.
Tuta quoque est, fallitque oculos è lacte recenti

Litera : carbonis pulvere tange ; leges.
Fallet et humiduli quæ fiet acumine lini,

Et feret occultas pura tabella notas. ** 630 Adfuit Acrisio servandæ cura puellæ :

Hunc tamen illa suo crimine fecit avum.
Quid faciat custos; cùm sint tot in Urbe theatra ?

Cùm spectet junctos illa libenter equos?
Cùm sedeat Phariæ sistris operata juvencæ;

Quóque sui comites ire vetentur, eat?
Cùm fuget è templis oculos Bona Diva virorum,

Præterquam si quos illa venire jubet :
Cùm, custode foris tunicas servante puellæ,
Celent furtivos balnea tuta viros :

640 Cùm, quoties opus est, fallax ægrotet amica ;

Et cedat lecto quamlibet ægra suo : Nomine cùm doceat, quid agamus, adultera clavis,

Quasque petas, non det janua sola, vias. Fallitur et multo custodis cura Lyxo:

Illa vel Hispano lecta sit uva jugo. Sunt quoque quæ faciant altos medicamina somnos;

Victaque Lethæâ lumina nocte premant. Nec malè deliciis odiosum conscia tardis Detinet;

et longâ jungitur ipsa morâ. 650 Quid juvat ambages, præceptaque parva movere;

Cùm minimo custos munere possit emi? Munera (crede mihi) capiunt hominesque Deosque:

Placatur donis Jupiter ipse datis. Quid sapiens faciat? stultus quoque munere gaudet.

Ipse vir, accepto munere, mutus erit. Sed semel est custos longum redimendus in annum:

Sæpe dabit, dederit quas semel, ille manus. Questus eram (memini) metuendos esse sodales : Non tangit solos ista querela viros.

660 Credula si fueris, aliæ tua gaudia carpent ;

Et lepus hic aliis exagitandus erit. Hæc quoque, quæ præbet lectum studiosa locumque;

Crede mihi, mecum non semel illa fuit. Nec nimiùm vobis formosa ancilla ministret :

Sæpe vicem dominæ præstitit illa mihi. Quò feror insanus? quid aperta pectore in hostem Nitor; et indicio prodor ab ipse meo?

« AnteriorContinua »