Quò non ars penetrat? discunt lacrimare decenter: Quoque volunt plorant tempore, quoque modo. Quid, cùm legitimâ fraudatur litera voce, Blæsaque fit jusso lingua coacta sono ? In vitio decor est, quædam malè reddere verba. . Discunt posse minus, quàm potuere, loqui. Discite femineo corpora ferre gradu. 300 Hæc movet arte latus, tunicisque fluentibus auras Excipit; extensos fertque superba pedes. Illa, velut conjux Umbri rubicunda mariti, Ambulat; ingentes variea fertque gradus. Motus; in incessu mollior alter erit. Nuda sit, à lævâ conspicienda manu. Oscula ferre humero, quâ patet, usque libet. 310 Monstra maris Sirenes erant: quæ voce canorâ Quamlibet admissas detinuere rates. Corpora: nam sociis illita cera fuit. Pro facie multis vox sua lena fuit. Et modò Niliacis carmina lusa modis. 320 Saxa ferasque lyrâ movit Rhodopeïus Orpheus, Tartareosque lacus, tergeminumque canem. Saxa tuo cantu, vindex justissime matris, Fecerunt muros officiosa novos. Piscis, Arioniæ fabula nota lyræ. Verrere: conveniunt dulcibus illa jocis. Sit tibi Callimachi, sit Cöi nota poëtæ, 350 Nota sit et Sappho : quid enim lascivius illâ ? Cuive pater vafri luditur arte Getæ. Et teneri possis carmen legisse Properti: Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum. Dictaque Varroni fulvis insignia villis Vellera, germanæ, Phryxe, querenda tuæ. Et profugum Ænean, altæ primordia Romæ; Quo nullum Latio clarius extat opus. Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis; Nec mea Lethæis scripta dabuntur aquis. 340 Elige, quod docili molliter ore legas. Ignotum hoc aliis ille novavit opus. Insignis cornu Bacche, novemque Deæ ! 350 Artifices lateris, scenæ spectacula, amantur : Tantum mobilitas illa decoris habet. Ut sciat, et vires, tessera missa, tuas. Quam subeat partem callida, quamque vocet. Unus cum gemino calculus hoste perit. Bellatorque suâ prensus sine compare bellat ; Æmulus et coeptum sæpe recurrit iter. 360 Reticuloque pilæ leves fundantur aperto: Nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est. Est genus in totidem tenui ratione redactum Scriptula, quot menses lubricus annus habet, Parva tabella capit ternos utrimque lapillos; In quâ vicisse est, continuâsse suos. Mille facesse jocos. Turpe est nescire puellam Majus opus, mores composuisse suos. Nudaque per lusus pectora nostra patent; Jurgiaque, et rixæ, sollicitusque dolor. Invocat iratos et sibi quisque Deos. Et lacrimis vidi sæpe madere genas. 380 Hos ignava jocos tribuit Natura puellis : Materiâ ludunt uberiore viri. Armaque, et in gyros ire coactus equus. Nec Thuscus placidâ devehit amnis aquâ. At licet, et prodest, Pompejas ire per umbras ; Virginis ætheriis cùm caput ardet equis. Visite laurigero sacrata Palatia Phæbo: Ille Parætonias mersit in alta rates. 390 Quæque soror conjusque Ducis monumenta parârunt: Navalique gener cinctus honore caput. Visite turicremas vaccæ Memphitidos aras: Visite conspicuis terna theatra locis. Metaque ferventi circueunda rotâ. Fructus abest, facies cùm bona teste caret. 400 Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles ; Mersa sub æquoreis illa lateret aquis. Hoc votum nostri summa laboris habet. Cura Deûm fuerunt olim Regumque poëtæ: Præmiaque antiqui magna tulere chori. Sanctaque majestas, et erat venerabile nomen Vatibus: et largæ sæpe dabantur opes. Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus, Contiguus poni, Scipio magne, tibi. Cura vigil Musis nomen inertis habet. Ilias æternum si latuisset opus? Inque suâ turri perlatuisset anus? Sæpe vagos ultra limina ferte pedes. Et Jovis in multas devolat ales aves. 420 Se quoque det populo mulier speciosa videndam: Quem trahat, è multis forsitan unus erit. Et curam totâ mente decoris agat. Quo minimè credas gurgite, piscis erit. Inque plagam nullo cervus agente cadit. Quàm lacrimas ulli posse placere suas?: 430 Funere, sæpe viri vir quæritur. Isse solutis Crinibus, et fletus non tenuisse, decet. Quique suas ponunt in statione comas. Errat, et in nullâ sede moratur amor. Forsitan et plures possit habere viros ? 440 Sunt qui mendaci specie grassentur amoris, · Perque, aditus tales lucra pudenda petant. Nec coma vos fallat liquidâ nitidissima nardo: Nec brevis in rugas cingula pressa suas. Nec toga decipiat filo tenuissima: nec si Annulus in digitis alter et alter erit. Fur sit; et uratur vestis amore tuæ. 450 Has, Venus, è templis, multo radiantibus auro, Lenta vides lites, Appiadesque Deæ. Sunt quoque non dubiâ quædam mala nomina famâ: Deceptæ à multis crimen amantis habent. Janua fallaci nec sit aperta viro. Quos faciet testes, fecit et antè, Deos. 460 Si bene promittant, totidem promittite verbis: Si dederint, et vos gaudia pacta date. Et rapere è templis, Inachi, sacra tuis; Accepto Venerem munere si qua negat. Musa; nec admissis excutiare rotis. Accipiat missas apta ministra notas. 470 Inspice: quodque leges, ex ipsis collige verbis, Fingat, an ex animo, sollicitusque roget. Postque brevem rescribe moram. Mora semper amantes Incitat, exiguum si modò tempus habet. Nec tamen eduro, quod petit, ore nega. Spesque magis veniat certa, minorque metus. Scribite, Sermonis publica forma placet. 480 |