Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quò non ars penetrat? discunt lacrimare decenter:
Quoque volunt plorant tempore, quoque modo.
Quid, cùm legitimâ fraudatur litera voce,
Blæsaque fit jusso lingua coacta sono?
In vitio decor est, quædam malè reddere verba.
Discunt posse minùs, quàm potuere, loqui.
Omnibus his, quoniam prosunt, impendite curam.
Discite femineo corpora ferre gradu.

Est et in incessu pars non temnenda decoris.
Adlicit ignotos ille, fugatque viros.

500

Hæc movet arte latus, tunicisque fluentibus auras
Excipit; extensos fertque superba pedes.

Illa, velut conjux Umbri rubicunda mariti,
Ambulat; ingentes varica fertque gradus.
Sed sit, ut in multis, modus hic quoque. Rusticus alter
Motus; in incessu mollior alter erit.

Pars humeri tamen ima tui, pars summa lacerti
Nuda sit, à lævâ conspicienda manu.

Hoc vos præcipuè, niveæ, decet. Hoc ubi vidi,
Oscula ferre humero, quâ patet, usque libet. 310
Monstra maris Sirenes erant: quæ voce canorâ
Quamlibet admissas detinuere rates.
His sua Sisyphides auditis penè resolvit
Corpora: nam sociis illita cera fuit.

Res est blanda canor: discant cantare puellæ.
Pro facie multis vox sua lena fuit.

Et modò marmoreis referant audita theatris;
Et modò Niliacis carmina lusa modis.
Nec plectrum dextrâ, citharam tenuisse sinistrâ
Nesciat arbitrio femina docta meo.
Saxa ferasque lyrâ movit Rhodopeïus Orpheus,

Tartareosque lacus, tergeminumque canem.
Saxa tuo cantu, vindex justissime matris,
Fecerunt muros officiosa novos.
Quamvis mutus erat, voci favisse putatur
Piscis, Arioniæ fabula nota lyræ.
Disce etiam duplici genialia naulia palmâ
Verrere: conveniunt dulcibus illa jocis.

320

Sit tibi Callimachi, sit Cöi nota poëtæ,
Sit quoque vinosi Teïa Musa senis.
Nota sit et Sappho : quid enim lascivius illâ?
Cuive pater vafri luditur arte Getæ.
Et teneri possis carmen legisse Properti:
Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum.
Dictaque Varroni fulvis insignia villis

Vellera, germanæ, Phryxe, querenda tuæ.
Et profugum Ænean, altæ primordia Romæ ;
Quo nullum Latio clarius extat opus.
Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis;
Nec mea Lethæis scripta dabuntur aquis.
Atque aliquis dicet, Nostri lege culta magistri
Carmina, quîs partes instruit ille duas.
Deve tribus libris, titulus quos signat Amorum,
Elige, quod docili molliter ore legas.
Vel tibi compositâ cantetur Epistola voce;
Ignotum hoc aliis ille novavit opus.

O ita, Phoebe, velis; ita vos, pia numina vatum,
Insignis cornu Bacche, novemque Deæ !
Quis dubitet, quin scire velim saltare puellam;
Ut moveat posito brachia jussa mero?
Artifices lateris, scenæ spectacula, amantur :
Tantum mobilitas illa decoris habet.
Parva monere pudet: talorum ducere jactus
Ut sciat, et vires, tessera missa, tuas.
Et modò tres jactet numeros: modò cogitet, aptè
Quam subeat partem callida, quamque vocet.
Cautaque non stultè latronum prælia ludat:

Unus cum gemino calculus hoste perit.
Bellatorque suâ prensus sine compare bellat;
Emulus et cœptum sæpe recurrit iter.
Reticuloque pilæ leves fundantur aperto:
Nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est.
Est genus in totidem tenui ratione redactum
Scriptula, quot menses lubricus annus habet.
Parva tabella capit ternos utrimque lapillos;
In quâ vicisse est, continuâsse suos.

330

340

350

360

Mille facesse jocos. Turpe est nescire puellam
Ludere ludendo sæpe paratur amor.
Sed minimus labor est, sapienter jactibus uti.
Majus opus, mores composuisse suos.
Dum sumus incauti, studioque aperimur in ipso;
Nudaque per lusus pectora nostra patent;
Ira subit, deforme malum, lucrique cupido;
Jurgiaque, et rixæ, sollicitusque dolor.
Crimina dicuntur: resonat clamoribus æther:
Invocat iratos et sibi quisque Deos.
Nulla fides; tabulæque novæ per vota petuntur:
Et lacrimis vidi sæpe madere genas.
Jupiter à vobis tam turpia crimina pellat,
In quibus est ulli cura placere viro.
Hos ignava jocos tribuit Natura puellis :
Materiâ ludunt uberiore viri.

Sunt illis celeresque pilæ, jaculumque, trochique,
Armaque, et in gyros ire coactus equus.

370

380

Nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo;
Nec Thuscus placidâ devehit amnis aquâ.
At licet, et prodest, Pompejas ire per umbras;
Virginis ætheriis cùm caput ardet equis.

Visite laurigero sacrata Palatia Phœbo:
Ille Parætonias mersit in alta rates.

390

Quæque soror conjuxque Ducis monumenta parârunt:
Navalique gener cinctus honore caput.
Visite turicremas vaccæ Memphitidos aras:
Visite conspicuis terna theatra locis.
Spectentur tepido maculosæ sanguine arena;
Metaque ferventi circueunda rotâ.

Quod latet, ignotum est: ignoti nulla cupido.
Fructus abest, facies cùm bona teste caret.
Tu licèt et Thamyran superes, et Amoebea cantu;
Non erit ignotæ gratia magna lyræ.

Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles;
Mersa sub æquoreis illa lateret aquis.
Quid petitur sacris, nisi tantùm fama, poëtis?
Hoc votum nostri summa laboris habet.

400

Cura Deûm fuerunt olim Regumque poëtæ:
Præmiaque antiqui magna tulere chori.
Sanctaque majestas, et erat venerabile nomen
Vatibus: et largæ sæpe dabantur opes.
Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus,
Contiguus poni, Scipio magne, tibi.

410

Nunc ederæ sine honore jacent: operataque doctis
Cura vigil Musis nomen inertis habet.

Sed famæ vigilare juvet. Quis nôsset Homerum,
Ilias æternum si latuisset opus?

Quis Danaën nôsset, si semper clausa fuisset;
Inque suâ turri perlatuisset anus?
Utilis est vobis, formosæ, turba, puellæ.
Sæpe vagos ultra limina ferte pedes.

Ad multas lupa tendit oves, prædetur ut unam:
Et Jovis in multas devolat ales aves.
Se quoque det populo mulier speciosa videndam:
Quem trahat, è multis forsitan unus erit.
Omnibus illa locis maneat studiosa placendi:
Et curam totâ mente decoris agat.

Casus ubique valet: semper tibi pendeat hamus.
Quo minimè credas gurgite, piscis erit.

420

430

Sæpe canes frustrà nemorosis montibus errant:
Inque plagam nullo cervus agente cadit.
Quid minus Andromeda fuerat sperare revinctæ,
Quàm lacrimas ulli posse placere suas?
Funere sæpe viri vir quæritur. Îsse solutis
Crinibus, et fletus non tenuisse, decet.
Sed vitate viros cultum formamque professos;
Quique suas ponunt in statione comas.
Quæ vobis dicunt, dixerunt mille puellis.
Errat, et in nullâ sede moratur amor.
Femina quid faciat, cùm sit vir levior ipsâ ;
Forsitan et plures possit habere viros?
Vix mihi credetis; sed credite: Troja maneret,
Præceptis Priami si foret usa sui.

Sunt qui mendaci specie grassentur amoris,
Perque aditus tales lucra pudenda petant.

440

Nec coma vos fallat liquidâ nitidissima nardo :
Nec brevis in rugas cingula pressa suas.
Nec toga decipiat filo tenuissima: nec si
Annulus in digitis alter et alter erit.
Forsitan ex horum numero cultissimus ille
Fur sit; et uratur vestis amore tuæ.
Redde meum, clamant spoliatæ sæpe puellæ:
Redde meum, toto voce boante foro.

Has, Venus, è templis, multo radiantibus auro,
Lenta vides lites, Appiadesque Dex.

450

Sunt quoque non dubiâ quædam mala nomina famâ:
Deceptæ à multis crimen amantis habent.

Discite ab alterius vestris timuisse querelis:
Janua fallaci nec sit aperta viro.

Parcite, Cecropides, juranti credere Theseo;
Quos faciet testes, fecit et antè, Deos.
Et tibi, Demophoon, Theseï criminis heres,
Phyllide deceptâ nulla relicta fides.

460

Si bene promittant, totidem promittite verbis:
Si dederint, et vos gaudia pacta date.
Illa potest vigilis flammas extinguere Vestæ;
Et rapere è templis, Inachi, sacra tuis;
Et dare mixta viro tritis aconita cicutis ;
Accepto Venerem munere si qua negat.
Fert animus propiùs consistere: supprime habenas,
Musa; nec admissis excutiare rotis.

Verba vadum tentent abiegnis scripta tabellis.
Accipiat missas apta ministra notas.

Inspice: quodque leges, ex ipsis collige verbis,
Fingat, an ex animo, sollicitusque roget.

470

Postque brevem rescribe moram. Mora semper amantes
Incitat, exiguum si modò tempus habet.

Sed neque te facilem juveni promitte roganti:
Nec tamen eduro, quod petit, ore nega.

Fac timeat speretque simul: quotiesque remittes,
Spesque magis veniat certa, minorque metus.
Munda, sed è medio, consuetaque verba, puellæ,
Scribite. Sermonis publica forma placet.

480

« AnteriorContinua »