Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quò non ars penetrat? discunt lacrimare decenter:

Quoque volunt plorant tempore, quoque modo.
Quid, cùm legitimâ fraudatur litera voce,

Blæsaque fit jusso lingua coacta sono ?
In vitio decor est, quædam malè reddere verba.

Discunt posse minùs, quàm potuere, loqui.
Omnibus his, quoniam prosunt, impendite curam.

Discite femineo corpora ferre gradu.
Est et in incessu pars non temnenda decoris.
Adlicit ignotos ille, fugatque viros.

300 Hæc movet arte latus, tunicisque fluentibus auras

Excipit; extensos fertque superba pedes. Illa, velut conjux Umbri rubicunda mariti,

Ambulat; ingentes varica fertque gradus.
Sed sit, ut in multis, modus hic quoque. Rusticus alter

Motus; in incessu mollior alter erit.
Pars humeri tamen ima tui, pars summa lacerti

Nuda sit, à lævâ conspicienda manu.
Hoc vos præcipuè, niveæ, decet. Hoc ubi vidi,

Oscula ferre humero, quâ patet, usque libet. 310 Monstra maris Sirenes erant: quæ voce canorâ

Quamlibet admissas detinuere rates.
His sua Sisyphides auditis penè resolvit

Corpora: nam sociis illita cera fuit.
Res est blanda canor: discant cantare puellæ.

Pro facie multis vox sua lena fuit.
Et modò marmoreis referant audita theatris ;

Et modò Niliacis carmina lusa modis.
Nec plectrum dextrâ, citharam tenuisse sinistra
Nesciat arbitrio femina docta meo.

320 Saxa ferasque lyrâ movit Rhodopesus Orpheus,

Tartareosque lacus, tergeminumque canem. Saxa tuo cantu, vindex justissime matris,

Fecerunt muros officiosa novos. Quamvis mutus erat, voci favisse putatur

Piscis, Arioniæ fabula nota lyræ. Disce etiam duplici genialia naulia palmâ

Verrere: conveniunt dulcibus illa jocis.

Sit tibi Callimachi, sit Cöi nota poëtæ,
Sit'quoque vinosi Teïa Musa senis.

330 Nota sit et Sappho : quid enim lascivius illâ ?

Cuive pater vafri luditur arte Getæ. Et teneri possis carmen legisse Properti:

Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum. Dictaque Varroni fulvis insignia villis

Vellera, germanæ, Phryxe, querenda tuæ. Et profugum Ænean, altæ primordia Romæ;

Quo nullum Latio clarius extat opus. Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis;

Nec mea Lethæis scripta dabuntur aquis. 340 Atque aliquis dicet, Nostri lege culta magistri

Carmina, quîs partes instruit ille duas.
Deve tribus libris, titulus quos signat Amorum,

Elige, quod docili molliter ore legas.
Vel tibi compositâ cantetur Epistola voce;

Ignotum hoc aliis ille novavit opus.
O ita, Phæbe, velis; ita vos, pia numina vatum,

Insignis cornu Bacche, novemque Deæ !
Quis dubitet, quin scire velim saltare puellam;

Ut moveat posito brachia jussa mero? 350 Artifices lateris, scenæ spectacula, amantur :

Tantum mobilitas illa decoris habet.
Parva monere pudet: talorum ducere jactus

Ut sciat, et vires, tessera missa, tuas.
Et modò tres jactet numeros: modò cogitet, aptè

Quam subeat partem callida, quamque vocet.
Cautaque non stultè latronum prælia ludat :

Unus cum gemino calculus hoste perit. Bellatorque suâ prensus sine compare bellat;

Æmulus et cæptum sæpe recurrit iter. 360 Reticuloque pilæ leves fundantur aperto:

Nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est. Est genus in totidem tenui ratione redactum

Scriptula, quot menses lubricus annus habet, Parva tabella capit ternos utrimque lapillos;

In quâ vicisse est, continuâsse suos.

Mille facesse jocos. Turpe est nescire puellam

Ludere: ludendo sæpe paratur amor.
Sed minimus labor est, sapienter jactibus uti.
Majus opus, mores composuisse suos.

370 Dum sumus incauti, studioque aperimur in ipso ;

Nudaque per lusus pectora nostra patent; Ira subit, deforme malum, lucrique cupido;

Jurgiaque, et rixæ, sollicitusque dolor.
Crimina dicuntur: resonat clamoribus æther :

Invocat iratos et sibi quisque Deos.
Nulla fides; tabulæque novæ per vota petuntur :

Et lacrimis vidi sæpe madere genas.
Jupiter à vobis tam turpia crimina pellat,
În quibus est ulli cura placere viro.

380 Hos ignava jocos tribuit Natura puellis :

Materiâ ludunt uberiore viri.
Sunt illis celeresque pilæ, jaculumque, trochique,

Armaque, et in gyros ire coactus equus.
Nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo;

Nec Thuscus placidâ devehit amnis aquâ. At licet, et prodest, Pompejas ire per umbras ;

Virginis ætheriis cùm caput ardet equis. Visite laurigero sacrata Palatia Phæbo : Ille Parætonias mersit in alta rates.

390 Quæque soror conjuxque Ducis monumenta parârunt:

Navalique gener cinctus honore caput. Visite turicremas vaccæ Memphitidos aras :

Visite conspicuis terna theatra locis.
Spectentur tepido maculosæ sanguine arenæ;

Metaque ferventi circueunda rotâ.
Quod latet, ignotum est: ignoti nulla cupido.

Fructus abest, facies cum bona teste caret.
Tu licèt et Thamyran superes, et Amoebea cantu;
Non erit ignotæ gratia magna lyræ.

400 Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles ;

Mersa sub æquoreis illa lateret aquis.
Quid petitur sacris, nisi tantùm fama, poëtis ?

Hoc votum nostri summa laboris habet.

Cura Deûm fuerunt olim Regumque poëtæ:

Præmiąque antiqui magna tulere chori. Sanctaque majestas, et erat venerabile nomen Vatibus: et largæ sæpe

dabantur

opes. Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus, Contiguus poni, Scipio magne, tibi.

410 Nunc ederæ sine honore jacent: operataque doctis

Cura vigil Musis nomen inertis habet.
Sed famæ vigilare juvet. Quis nộsset Homerum,

Ilias æternum si latuisset opus ?
Quis Danaën nôsset, si semper clausa fuisset;

Inque suâ turri perlatuisset anus?
Utilis est: vobis, formosæ, turba, puellæ.

Sæpe vagos ultra limina ferte pedes.
Ad multas lupa tendit oves, prædetur ut unam:
Et Jovis in multas devolat ales aves.

420 Se quoque det populo mulier speciosa videndam:

Quem trahat, è multis forsitan unus erit.
Omnibụs illa locis maneat studiosa placendi:

Et curam totâ mente decoris agat.
Casus ubique valet : semper tibi pendeat hamus.

Quo minimè credas gurgite, piscis erit.
Sæpe canes frustrà nemorosis montibus errant:

Inque plagam nullo cervus agente cadit.
Quid minus Andromedæ fuerat sperare revinctæ,

Quàm lacrimas ulli posse placere suas ? 430 Funere, sæpe viri vir quæritur. Îsse solutis

Crinibus, et fletus non tenuisse, decet.
Sed vitate viros cultum formamque professos;

Quique suas ponunt in statione comas.
Quæ vobis dicunt, dixerunt mille puellis.

Errat, et in nullâ sede moratur amor.
Femina quid faciat, cùm sit vir levior ipsâ;

Forsitan et plures possit habere viros ?
Vix mihi credetis; sed credite : Troja maneret,
Præceptis Priami si foret usa sui.

440 Sunt qui mendaci specie grassentur amoris,

Perque, aditus tales lucra padenda petant.

Nec coma vos fallat liquidâ nitidissima nardo:

Nec brevis in rugas cingula pressa suas. Nec toga decipiat filo tenuissima: nec si

Annulus in digitis alter et alter erit.
Forsitan ex horum numero cultissimus ille

Fur sit; et uratur vestis amore tuæ.
Redde meum, clamant spoliatæ sæpe puellæ:
Redde meum, toto voce boante foro.

450 Has, Venus, è templis, multo radiantibus auro,

Lenta vides lites, Appiadesque Deæ. Sunt quoque non dubiâ quædam mala nomina famâ:

Deceptæ à multis crimen amantis habent.
Discite ab alterius vestris timuisse querelis:

Janua fallaci nec sit aperta viro.
Parcite, Cecropides, juranti credere Theseo;

Quos faciet testes, fecit et antè, Deos.
Et tibi, Demophoon, Theseï criminis heres,
Phyllide deceptâ nulla relicta fides.

460 Si bene promittant, totidem promittite verbis:

Si dederint, et vos gaudia pacta date.
Illa potest vigilis flammas extinguere Vestæ;

Et rapere è templis, Inachi, sacra tuis;
Et dare mixta viro tritis aconita cicutis;

Accepto Venerem munere si qua negat.
Fert animus propiùs consistere: supprime habenas,

Musa; nec admissis excutiare rotis.
Verba vadum tentent abiegnis scripta tabellis.
Accipiat missas apta ministra notas.

470 Inspice: quodque leges, ex ipsis collige verbis,

Fingat, an ex animo, sollicitusque roget. Postque brevem rescribe moram. Mora semper amantes

Incitat, exiguum si modò tempus habet.
Sed neque te facilem juveni promitte roganti:

Nec tamen eduro, quod petit, ore nega.
Fac timeat speretque simul: quotiesque remittes,

Spesque magis veniat certa, minorque metus.
Munda, sed è medio, consuetaque verba, puellæ,

Scribite, Sermonis publica forma placet. 480

« AnteriorContinua »