Ordior à cultu. Cultis bene Liber ab uvis Provenit; et culto stat seges alta solo. Forma Dei munus : formâ quota quæque superbit ? Pars vestrûm tali munere magna caret. Idaliæ similis sit licèt illa Deæ. Nec veteres cultos sic habuere viros. 110 Scilicet Ajaci conjux ornata venires, Cui tegimen septem terga fuere boum? Simplicitas rudis antè fuit : nunc aurea Roma Edomiti magnas possidet orbis opes. Alterius dicas illa fuisse Jovis. De stipulâ, Tatio regna tenente, fuit. Quid, nisi araturis pascua bubus, erant ? 120 Prisca juvent alios : ego me nunc denique natum Gratulor. Hæc ætas moribus apta meis. Lectaque diverso litore concha venit. Nec quia cæruleæ mole fugantur aquæ. Rusticitas, priscis illa superstes avis. Quos legit in viridi decolor Indus aquâ. 130 Nec prodite graves insuto vestibus auro: Per quas nos petitis, sæpe fugatis, opes. Munditiis capimur: non sint sine lege capilli. Admotæ formam dantque negantque manus. Nec genus ornatûs unum est: quod quamque decebit, Eligat; et speculum consulat antè suum. Longa probat facies capitis discrimina puri : Sic erat ornatis Laodamia comis. Exiguum summâ nodum sibi fronte relinqui, Ut pateant aures, ora rotunda volunt. 140 Alterius crines humero jactentur utroque. Talis es adsumtâ, Phæbe canore, lyrâ. Altera succinctæ religetur more Dianæ, Ut solet, attonitas cùm petit illa feras. Huic decet inflatos laxè jacuisse capillos : Illa sit adstrictis impedienda comis. Sustineat similes fluctibus illa sinus. Nec quot apes Hyble, nec quot in Alpe feræ; 150 Nec mihi tot positus numero comprendere fas est. Adjicit ornatus proxima quæque dies. Hesternam credas; illa repexa modò est. Alcides Tölen, Hanc ego, dixit, amo. Talem te Bacchus, Satyris clamantibus Euce, Sustulit in currus, Gnosi relicta, suos. O quantum indulget vestro Natura decori, Quarum sunt multis damna pianda modis ! 160 Nos malè detegimur, raptique ætate capilli, Ut Boreâ frondes excutiente, cadunt. Femina canitiem Germanis inficit herbis ; Et melior vero quæritur arte color. Proque suis alios efficit ære suos. Herculis ante oculos, Virgineumque chorum. Quid de veste loquar? nec vos, segmenta, requiro; Nec quæ bis Tyrio murice lana rubes. 170 Cùm tot prodierint pretio leviore colores ; Quis furor est, census corpore ferre suo ? Aëris ecce color, tum cùm sine nubibus aër, Nec tepidus pluvias concitat Auster aquas. Ecce tibi similis, qui quondam Phryxon et Hellen Diceris Inoïs eripuisse dolis. Hic undas imitatus, habet quoque nomen ab undis: Crediderim Nymphas hâc ego veste tegi. Ille crocum simulat: croceo velatur amictu Roscida luciferos cùm Dea jungit equos. 180 Hic Paphias myrtos: hic purpureas amethystos, Albentesve rosas, Threïciamve gruem. Nec glandes, Amarylli , tuæ, nec amygdala desunt: Et sua velleribus nomina cera dedit. Quot nova terra parit flores, cùm vere tepenti Vitis agit gemmas; pigraque cedit hiems: Lana tot, aut plures succos bibit. Elige certos : Nam non conveniens omnibus omnis erit. Pulla decent niveas: Briseïda pulla decebant. Cùm rapta est, pullâ tum quoque veste fuit. 190 Alba decent fuscas: albis, Cepheż, placebas : Sic tibi vestitæ pressa Seriphos erat. Neve forent duris aspera crura pilis ! Quæque bibant undas, Myse Caïce, tuas. Quid, si præcipiam, ne fuscet inertia dentes; Oraque susceptâ manè laventur aquâ ? Scitis et inductâ candorem quærere cerâ. Sanguine quæ vero non rubet; arte rubet. 200 Arte, supercilii confinia nuda repletis, Parvaque sinceras velat aluta genas. Nec pudor est oculos tenui signare favillâ ; Vel prope te nato, lucide Cydne, croco. Parvus, sed curâ grande libellus opus. Non est pro vestris ars mea rebus iners. 210 Quem non offendat toto fæx illita vultu, Cùm fuit in tepidos pondere lapsa sinus? Esypa quid redolent, quamvis mittatur Athenis Demtus ab immundo vellere succus ovis ? Nec coràm mixtas cervæ sumsisse medullas, Nec coràm dentes defricuisse probem. Multaque, dum fiunt turpia, facta placent. Pondus iners quondam, duraque massa fuit. 220 Annulus ut fiat, primò colliditur aurum: Quas geritis vestes, sordida lana fuit. Nuda Venus madidas exprimit imbre comas. Aptiùs à summâ conspiciare manu. Claude forem thalami: quid rude prodis opus? 230 Aurea quæ pendent ornato signa theatro, Inspice, quàm tenuis bractea ligna tegat. Nec nisi submotis forma paranda viris. Ut jaceant fusi per tua terga, vetem. Illo præcipuè, ne sis morosa, caveto Tempore: nec lapsas sæpe resolve comas. Tuta sit ornatrix. Odi, quæ sauciat ora Unguibus, et raptâ brachia figit acu. 240 Devovet, et dominæ tangit caput illa: simulque Plorat ad invisas sanguinolenta comas. Orneturve Bonæ semper in æde Deæ. Turbida perversas induit illa comas. Hostibus eveniat tam fædi caussa pudoris; Inque nurus Parthas dedecus illud eat. Turpe pecus mutilum: turpe est sine gramine campus; Et sine fronde frutex; et sine crine caput. 250 Non mihi venistis, Semele, Ledeve, docendæ; Perque fretum falso, Sidoni, vecta bove: Aut Helene, quam non stultè, Menelaë, reposcis, Tu quoque non stultè, Troïe raptor, habes. Turba docenda venit, pulchræ turpesque puellæ, Pluraque sunt semper deteriora bonis. Formosæ minùs artis opem præceptaque curant: Est illis sua dos, forma sine arte potens. Cùm mare compositum est, securus navita cessat, Cùm tumet, auxiliis adsidet ille suis. 260 Rara tamen mendo facies caret. Occule mendas: Quámque potes, vitium corporis abde tui. Si brevis es, sedeas; ne stans videare sedere: Inque tuo jaceas quantulacumque toro. Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, Injectâ lateant fac tibi veste pedes. Quæ nimiùm gracilis, pleno velamina filo Sumat: et ex humeris laxus amictus eat. Pallida purpureis tangat sua corpora virgis: Nigrior ad Pharii confuge piscis opem. 270 Pes malus in niveâ semper celetur alutâ: Arida nec vinclis crura resolve suis. Inflatum circa fascia pectus eat. Cui digiti pingues, et scaber unguis erunt. Et semper spatio distet ab ore viri. Dens tibi: ridendo maxima damna feres. 280 Quis credat? discunt etiam ridere puellæ: Quæritur atque illis hâc quoque parte decor. Sint modici rictus, sint parvæ utrimque lacunæ ; Et summos dentes ima labella tegant. Nec sua perpetuo contendant ilia risu: Sed leve nescio quid femineumque sonent. Cùm risu læta est altera, flere putes. 290 |