Imatges de pàgina
PDF

Ordior à cultu. Cultis bene Liber ab uvis
Provenit ; et culto stat seges alta solo.
Forma Dei munus: formâ quota quæque superbit?
Pars vestrûm tali munere magna caret.
Cura dabit faciem : facies neglecta peribit ;
Idaliæ similis sit licèt illa Deæ.
Corpora si veteres non sic coluere puellæ ;
Nec veteres cultos sic habuere viros.
Si fuit Andromache tunicas induta valentes ;
Quid mirum? duri militis uxor erat. 110
Scilicet Ajaci conjux ornata venires,
Cui tegimen septem terga fuere boum?
Simplicitas rudis antè fuit : nunc aurea Roma
Edomiti magnas possidet orbis opes.
Adspice, quæ nunc sunt Capitolia, quæque fuerunt;
Alterius dicas illa fuisse Jovis.
Curia, concilio quæ munc dignissima tanto est,
De stipulâ, Tatio regna temente, fuit.
Quæ nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent;
Quid, misi araturis pascua bubus, erant? 12O
Prisca juvent alios: ego me nunc denique matum
Gratulor. Haec aetas moribus apta meis.
Non quia nunc terræ lentum subducitur aurum;
Lectaque diverso litore concha venit.
Nec quia decrescunt effosso marmore montes :
Nec quia cæruleae mole fugantur aquæ.
Sed quia cultus adest ; nec nostros mansit in annos
Rusticitas, priscis illa superstes avis.
Vos quoque mom caris aures onerate lapillis,
Quos legit in viridi decolor Indus aquâ. 130
Nec prodite graves insuto vestibus auro ;
Per quas nos petitis, sæpe fugatis, opes.
Munditiis capimur : non sint sine lege capilli.
Admotæ formam dantque megantque manus.
Nec genus ornatûs unum est: quod quamque decebit,
Eligat ; et speculum consulat antè suum.
Longa probat facies capitis discrimina puri :
Sic erat ornatis Laodamia comis.

Exiguum summâ modum sibi fronte relinqui,
Ut pateant aures, ora rotunda volunt. 14O
Alterius crines humero jactentur utroque.
Talis es adsumtâ, Phoebe camore, lyrâ.
Altera succinctæ religetur more Dianæ,
Ut solet, attonitas cùm petit illa feras.
Huic decet inflatos laxè jacuisse capillos:
Illa sit adstrictis impedienda comis.
Hanc placet ornari testudine Cylleneâ:
Sustineat similes fluctibus illa simus.
Sed neque ramosâ numerabis in ilice glandes;
Nec quot apes Hyble, nec quotin Alpe feræ; 150
Nec mihi tot positus numero comprendere fas est.
Adjicit ornatus proxima quæque dies.
Et neglecta decet multas coma. Sæpe jacere
Hesternam credas; illa repexa modò est.
Ars casum simulet. Sic captâ vidit ut urbe
Alcides Iölem, Hanc ego, dixit, amo.
Talem te Bacchus, Satyris clamantibus Euœ,
Sustulit in currus, Gnosi relicta, suos.
O quantum indulget vestro Natura decori,
Quarum sunt multis damna pianda modis! 160
Nos malè detegimur, raptique ætate capilli,
Ut Boreâ frondes excutiente, cadunt.
Femina canitiem Germanis inficit herbis ;
Et melior vero quæritur arte color.
Femina procedit densissima crinibus emtis;
Proque suis alios efficit ære suos.
Nec rubor est emisse palám. Venire videmus
Herculis ante oculos, Virgineumque chorum.
Quid de veste loquar? nec vos, segmenta, requiro;
Nec quæ bis Tyrio murice lana rubes. 17O
Cùm tot prodierint pretio leviore colores;
Quis furor est, census corpore ferre suo?
Aëris ecce color, tum cùm sine nubibus aër,
Nec tepidus pluvias concitat Auster aquas.
Ecce tibi similis, qui quomdam Phryxom et Hellen
Diceris Inois eripuisse dolis.

Hic undas imitatus, habet quoque momen ab undis:
Crediderim Nymphas hâc ego veste tegi.
Ille crocum simulat: croceo velatur amictu
Roscida luciferos cùm Dea jungit equos. 18O
Hic Paphias myrtos: hic purpureas amethystos,
Albentesve rosas, Threiciamve gruem.
Nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt:
Et sua velleribus nomima cera dedit.
Quot nova terra parit flores, cùm vere tepenti
Vitis agit gemmas ; pigraque cedit hiems:
Lama tot, aut plures succos bibit. Elige certos:
Nam non comveniens omnibus omnis erit.
Pulla decent miveas: Briseïda pulla decebant.
Cùm rapta est, pullâ tum quoque veste fuit. 190
Alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas:
, Sic tibi vestitæ pressa Seriphos erat.
Quàm penè admonui, ne trux caper iret in alas;
Neve forent duris aspera crura pilis!
Sed non Caucaseâ doceo de rupe puellas,
Quæque bibant undas, Myse Caice, tuas.
£Quid, si præcipiam, me fuscet imertia dentes;
0raque susceptâ manè laventur aquâ?
Scitis et inductâ candorem quærere cerâ.
Samguine quæ vero non rubet; arte rubet. 200
Arte, supercilii confinia nuda repletis,
Parvaque sinceras velat aluta gemas.
Nec pudor est oculos tenui signare favillâ ;
Vél prope te mato, lucide Cydne, croco.
YEst mihi, quo dixi vestræ medicamina formæ,
Parvus, sed curâ grande libellus opus.
Hinc quoque præsidium læsæ petitote figuræ :
Non est pro vestris ars mea rebus iners.
Non tamen expositas mensâ deprendat amator
Pyxidas. Ars faciem dissimulata juvet. 21o
Quem mon offendat toto fæx illita vultu,
Cùm fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
CEsypa quid redolent, quamvis mittatur Athenis
Demtus ab immundo vellere succus ovis?

Nec coràm mixtas cervæ sumsisse medullas,
Nec coràm dentes defricuisse probem.
Ista dabunt faciem; sed erunt deformia visu:
Multaque, dum fiunt turpia, facta placent.
Quæ nunc nomen habent operosi signa Myronis,
Pondus iners quondam, duraque massa fuit. 220
Anmulus ut fiat, primò colliditur aurum:
Quas geritis vestes, sordida lana fuit.
Cùm fieret, lapis asper erat; nunc nobile signum
Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus;
Aptiùs à summâ conspiciare manu.
Cur mihi nota tuo caussa est candoris in ore?
Claude forem thalami: quid rude prodis opus?
Multa viros nescire decet. Pars maxima rerum
Offendat, si mom interiora tegas. 230
Aurea quæ pendent ornato signa theatro,
Inspice, quàm tenuis bractea ligna tegat.
Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire:
Nec nisi submotis forma paranda viris.
At non pectendos coràm præbere capillos,
Ut jaceant fusi per tua terga, vetem.
Illo præcipuè, ne sis morosa, caveto
Tempore: nec lapsas sæpe resolve comas.
Tuta sit ornatrix. Odi, quæ sauciat ora
Unguibus, et raptâ brachia figit acu. 24O
Devovet, et dominæ tangit caput illa: simulque
Plorat ad invisas sanguinolenta comas.
Quae malè crinita est, custodem in limine ponat;
Orneturve Bonæ semper in æde Deæ.
IDictus eram cuidam subitò venisse puellæ;
Turbida perversas induit illa comas.
Hostibus eveniat tam fœdi caussa pudoris;
Inque murus Parthas dedecus illud eat.
Turpe pecus mutilum: turpe est sine graminecampus;
Et sine fronde frutex; et sine crine caput. 25o
Non mihi vemistis, Semele, Ledeve, docendæ;
Perque fretum falso, Sidoni, vecta bove:

Aut Helene, quam non stultè, Menelaë, reposcis,
Tu quoque non stultè, Troie raptor, habes.
Turba docenda venit, pulchræ turpesque puellæ,
Pluraque sunt semper deteriora bonis.
Formosæ minùs artis opem præceptaque curant:
Est illis sua dos, forma sine arte potens.
Cùm mare compositum est, securus navita cessat,
Cùm tumet, auxiliis adsidet ille suis. 260
Rara tamem mendo facies caret. Occule mendas:
Quámque potes, vitium corporis abde tui.
Si brevis es, sedeas; ne stans videare sedere:
Inque tuo jaceas quantulacumque toro.
Hic quoque, me possit fieri mensura cubantis,
Injectâ lateant fac tibi veste pedes.
�uæ nimiùm gracilis, pleno velamina filo
Sumat: et ex humeris laxus amictus eat.
Pallida purpureis tangat sua corpora virgis:
Nigrior ad Pharii confuge piscis opem. 27O
Pes malus in niveâ semper celetur alutâ:
Arida nec vinclis crura resolve suis.
Conveniunt tenues scapulis analectrides altis:
Inflatum circa fascia pectus eat.
Exiguo signet gestu quodcumque loquetur;
Cui digiti pingues, et scaber unguis erunt.
Cui gravis oris odor, numquam jejuna loquatur;
Et semper spatio distet ab ore viri.
Si niger, aut ingens, aut non erit ordine matus
Dens tibi: ridendo maxima damna feres. 28O
Quis credat? discunt etiam ridere puellæ:
Quæritur atque illis hâc quoque parte decor.
Sint modici rictus, sint parvæ utrimque lacunæ ;
Et summos dentes ima labella tegant.
Nec sua perpetuo contendant ilia risu:
Sed leve nescio quid femineumque sonent.
Est, quæ perverso distorqueat ora cachinno:
Cùm risu læta est altera, flere putes. '
Illa sonat raucum, quiddamque inamabile stridet;
Ut rudit ad scabram turpis asella molam. 29O

« AnteriorContinua »