Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Ordior à cultu. Cultis bene Liber ab uvis

Provenit; et culto stat seges alta solo.
Forma Dei munus: formâ quota quæque superbit?
Pars vestrum tali munere magna caret.
Cura dabit faciem : facies neglecta peribit;
Idaliæ similis sit licèt illa Dex.

Corpora si veteres non sic coluere puellæ ;
Nec veteres cultos sic habuere viros.
Si fuit Andromache tunicas induta valentes ;
Quid mirum? duri militis uxor erat.
Scilicet Ajaci conjux ornata venires,
Cui tegimen septem terga fuere boum?
Simplicitas rudis antè fuit: nunc aurea Roma
Edomiti magnas possidet orbis opes.

110

Adspice, quæ nunc sunt Capitolia, quæque fuerunt;

Alterius dicas illa fuisse Jovis.

Curia, concilio quæ nunc dignissima tanto est,
De stipulâ, Tatio regna tenente, fuit.

120

Quæ nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent;
Quid, nisi araturis pascua bubus, erant?
Prisca juvent alios: ego me nunc denique natum
Gratulor. Hæc ætas moribus apta meis.
Non quia nunc terræ lentum subducitur aurum ;
Lectaque diverso litore concha venit.

Nec quia decrescunt effosso marmore montes :
Nec quia cæruleæ mole fugantur aquæ.
Sed quia cultus adest; nec nostros mansit in annos
Rusticitas, priscis illa superstes avis.

130

Vos quoque non caris aures onerate lapillis,
Quos legit in viridi decolor Indus aquâ.
Nec prodite graves insuto vestibus auro:
Per quas nos petitis, sæpe fugatis, opes.
Munditiis capimur: non sint sine lege capilli.
Admotæ formam dantque negantque manus.
Nec genus ornatûs unum est: quod quamque decebit,
Eligat; et speculum consulat antè suum.
Longa probat facies capitis discrimina puri :
Sic erat ornatis Laodamia comis.

140

Exiguum summâ nodum sibi fronte relinqui,
Ut pateant aures, ora rotunda volunt.
Alterius crines humero jactentur utroque.
Talis es adsumtâ, Phoebe canore, lyrâ.
Altera succinctæ religetur more Dianæ,
Ut solet, attonitas cùm petit illa feras.
Huic decet inflatos laxè jacuisse capillos:
Illa sit adstrictis impedienda comis.
Hanc placet ornari testudine Cylleneâ :
Sustineat similes fluctibus illa sinus.
Sed neque ramosâ numerabis in ilice glandes;
Nec quot apes Hyble, nec quot in Alpe feræ; 150
Nec mihi tot positus numero comprendere fas est.
Adjicit ornatus proxima quæque dies.
Et neglecta decet multas coma. Sæpe jacere
Hesternam credas; illa repexa modò est.
Ars casum simulet. Sic captâ vidit ut urbe
Alcides Iölen, Hanc ego, dixit, amo.
Talem te Bacchus, Satyris clamantibus Euce,
Sustulit in currus, Gnosi relicta, suos.
O quantum indulget vestro Natura decori,
Quarum sunt multis damna pianda modis !
Nos malè detegimur, raptique ætate capilli,
Ut Boreâ frondes excutiente, cadunt.
Femina canitiem Germanis inficit herbis ;
Et melior vero quæritur arte color.
Femina procedit densissima crinibus emtis ;
Proque suis alios efficit ære suos.

160

170

Nec rubor est emisse palám. Venire videmus
Herculis ante oculos, Virgineumque chorum.
Quid de veste loquar? nec vos, segmenta, requiro;
Nec quæ bis Tyrio murice lana rubes.
Cùm tot prodierint pretio leviore colores;
Quis furor est, census corpore ferre suo?
Aëris ecce color, tum cùm sine nubibus aër,
Nec tepidus pluvias concitat Auster aquas.
Ecce tibi similis, qui quondam Phryxon et Hellen
Diceris Inoïs eripuisse dolis.

Hic undas imitatus, habet quoque nomen ab undis:
Crediderim Nymphas hâc ego veste tegi.
Ille crocum simulat: croceo velatur amictu

Roscida luciferos cùm Dea jungit equos.
Hic Paphias myrtos: hic purpureas amethystos,
Albentesve rosas, Threïciamve gruem.

180

Nec glandes, Amarylli, tuæ, nec amygdala desunt:
Et sua velleribus nomina cera dedit.

Quot nova terra parit flores, cùm vere tepenti
Vitis agit gemmas; pigraque cedit hiems:
Lana tot, aut plures succos bibit. Elige certos:
Nam non conveniens omnibus omnis erit.
Pulla decent niveas: Briseïda pulla decebant.
Cùm rapta est, pullâ tum quoque veste fuit. 190
Alba decent fuscas: albis, Cepheï, placebas:

[ocr errors]

Sic tibi vestitæ pressa Seriphos erat.

Quàm penè admonui, ne trux caper iret in alas;
Neve forent duris aspera crura pilis !
Sed non Caucaseâ doceo de rupe puellas,
Quæque bibant undas, Myse Caïce, tuas.
Quid, si præcipiam, ne fuscet inertia dentes;
Oraque susceptâ manè laventur aquâ?
Scitis et inductâ candorem quærere cerâ.
Sanguine quæ vero non rubet; arte rubet.
Arte, supercilii confinia nuda repletis,

Parvaque sinceras velat aluta genas.
Nec pudor est oculos tenui signare favillâ ;
Vel prope te nato, lucide Cydne, croco.
Est mihi, quo dixi vestræ medicamina formæ,
Parvus, sed curâ grande libellus opus.
Hinc quoque præsidium læsæ petitote figuræ :
Non est pro vestris ars mea rebus iners.
Non tamen expositas mensâ deprendat amator
Pyxidas. Ars faciem dissimulata juvet.
Quem non offendat toto fæx illita vultu,

Cùm fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
Esypa quid redolent, quamvis mittatur Athenis
Demtus ab immundo vellere succus ovis?.

200

210

Nec coràm mixtas cervæ sumsisse medullas,
Nec coràm dentes defricuisse probem.
Ista dabunt faciem; sed erunt deformia visu:
Multaque, dum fiunt turpia, facta placent.
Quæ nunc nomen habent operosi signa Myronis,
Pondus iners quondam, duraque massa fuit.
Annulus ut fiat, primò colliditur aurum:

Quas geritis vestes, sordida lana fuit.

Cùm fieret, lapis asper erat; nunc nobile signum
Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus;
Aptiùs à summâ conspiciare manu.

Cur mihi nota tuo caussa est candoris in ore?
Claude forem thalami: quid rude prodis opus?
Multa viros nescire decet. Pars maxima rerum
Offendat, si non interiora tegas.

Aurea quæ pendent ornato signa theatro,

Inspice, quàm tenuis bractea ligna tegat.
Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire:
Nec nisi submotis forma paranda viris.
At non pectendos coràm præbere capillos,
Ut jaceant fusi per tua terga, vetem.
Illo præcipuè, ne sis morosa, caveto

Tempore: nec lapsas sæpe resolve comas.
Tuta sit ornatrix. Odi, quæ sauciat ora
Unguibus, et raptâ brachia figit acu.

Devovet, et dominæ tangit caput illa: simulque
Plorat ad invisas sanguinolenta comas.

Quæ malè crinita est, custodem in limine ponat ;
Orneturve Bonæ semper in æde Deæ.

Dictus eram cuidam subitò venisse puellæ;
Turbida perversas induit illa comas.
Hostibus eveniat tam fœdi caussa pudoris;
Inque nurus Parthas dedecus illud eat.

220

230

240

250

Turpe pecus mutilum: turpe est sine gramine campus;
Et sine fronde frutex; et sine crine caput.
Non mihi venistis, Semele, Ledeve, docendæ;
Perque fretum falso, Sidoni, vecta bove:

Aut Helene, quam non stultè, Menelaë, reposcis,
Tu quoque non stultè, Troïe raptor, habes.
Turba docenda venit, pulchræ turpesque puellæ,
Pluraque sunt semper deteriora bonis.

260

Formosæ minùs artis opem præceptaque curant:
Est illis sua dos, forma sine arte potens.
Cùm mare compositum est, securus navita cessat,
Cùm tumet, auxiliis adsidet ille suis.
Rara tamen mendo facies caret. Occule mendas:
Quámque potes, vitium corporis abde tui.
Si brevis es, sedeas; ne stans videare sedere:
Inque tuo jaceas quantulacumque toro.
Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis,
Injectâ lateant fac tibi veste pedes.
Quæ nimiùm gracilis, pleno velamina filo
Sumat: et ex humeris laxus amictus eat.
Pallida purpureis tangat sua corpora virgis:
Nigrior ad Pharii confuge piscis opem.
Pes malus in niveâ semper celetur alutâ:
Arida nec vinclis crura resolve suis.
Conveniunt tenues scapulis analectrides altis:
Inflatum circa fascia pectus eat.

Exiguo signet gestu quodcumque loquetur;
Cui digiti pingues, et scaber unguis erunt.
Cui gravis oris odor, numquam jejuna loquatur;
Et semper spatio distet ab ore viri.

Si niger, aut ingens, aut non erit ordine natus
Dens tibi: ridendo maxima damna feres.
Quis credat? discunt etiam ridere puellæ:
Quæritur atque illis hâc quoque parte decor.
Sint modici rictus, sint parvæ utrimque lacunæ ;
Et summos dentes ima labella tegant.

Nec sua perpetuo contendant ilia risu:
Sed leve nescio quid femineumque sonent.
Est, quæ perverso distorqueat ora cachinno:
Cùm risu læta est altera, flere putes.

Illa sonat raucum, quiddamque inamabile stridet;
Ut rudit ad scabram turpis asella molam.

270

280

290

« AnteriorContinua »