Imatges de pàgina
PDF

Conscius ecce duos accepit lectus amantes:
Ad thalami clausas, Musa, resiste fores.
Sponte suâ, sine te, celeberrima verba loquentur:
Nec manus in lecto læva jacebit iners.
Invenient digiti, quod agant in partibus illis,
In quibus occultè spicula figit Amor.
Fecit in Andromache priùs hoc fortissimus Hector ;
Nec solùm bellis utilis ille fuit. '71O
Fecit et in captâ Lyrneside magnus Achilles,
Cùm premeret mollem lassus ab hoste torum.
Illis te tangi manibus, Brisei, sinebas,
Imbutæ Phrygiâ quæ nece semper erant.
Am fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, juvaret,
Ad tua victrices membra venire mamus?
Crede mihi, non est Veneris properanda voluptas;
Sed sensim tardâ prolicienda morâ.
Cùm loca repereris, quæ tangi femina gaudet ;
Non obstet, tangas quò minùs illa, pudor. ' 720
Adspicies oculos tremulo fulgore micantes,
Ut sol à liquidà sæpe refulget aquâ.
Accedent questus, accedet amabile murmur,
Et dulces gemitus, aptaque verba loco.
Sed neque tu dominam velis majoribus usus
Desine: nec cursus amteat illa tuos.
Ad metam properate simul. Tum plena voluptas;
Cùm pariter victi femina virque jacent.
Hic tibi servandus temor est, cùm libera damtur
Otia; furtivum mec timor urguet opus. 73O
Cùm mora mon tuta est ; totis incumbere remis
Utile, et admisso subdere calcar equo.
Finis adest operi. Palmam date, grata juventus;
Sertaque odoratæ myrtea ferte comæ.
Quantus apud Danaos Podalirius arte medendi,
Æacides dextrâ, pectore Nestor erat;
Quantus erat Calchas extis, Telamonius armis,
Automedon curru ; tantus amator ego.
Me vatem celebrate, viri; mihi dicite laudes:
Cantetur toto nomen im orbe meum. 74O
Arma dedi vobis: dederat Vulcamus Achilli.
Vincite muneribus, vicit ut ille, datis.

Sed quicumque meo superârit Amazona ferro,
Inscribat spoliis, Naso magister erat.

Ecce rogant teneræ, sibi dem præcepta, puellae. Vos eritis chartæ proxima cura meæ.

[merged small][ocr errors][merged small]

ARMA dedi Danais in Amazonas. Arma supersunt,
Quæ tibi dem, et turmæ, Penthesilea, tuæ.
Ite in bella pares: vincant, quibus alma Dione
Faverit, et, toto qui volat orbe, Puer.
Non erat armatis æquum concurrere nudas:
Sic etiam vobis vincere turpe, viri.
Dixerit è multis aliquis, Quid virus in anguem
Adjicis? et rabidæ tradis ovile lupæ?
Parcite paucarum diffundere crimen in omnes.
Spectetur meritis quæque puella suis. 1O
Si minor Atrides Helemen, Helenesque sororem
Quo premat Atrides crimine major habet;
Si scelere CEclides Talaiomidæ Eriphyles
Vivus, et in vivis ad Styga venit equis;
Est pia Penelope, lustris errante duobus,
Et totidem lustris bella gerente viro.
Respice Phyllaciden : et quæ comes isse marito
Fertur ; et ante annos occubuisse suos.
Fata Pheretiadæ conjux Pagasæa redemit :
Proque sui est uxor fumere lata viri. 2O
Accipe me, Capaneu; cineres miscebimur, inquit
Iphias: in medios desiluitque rogos.
Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus.
Non mirum, populo si favet illa suo.

Nec tamen hæ mentes nostrâ poscuntur ab arte.
Conveniunt cymbæ vela minora meæ.
Nil, nisi lascivi per me discuntur amores:
Femina præcipiam quo sit amanda modo.
Femina nec flammas, nec sævos discutit arcus.
Parciùs hæc video tela nocere viris. 30
Sæpe viri fallunt; teneræ non saepe puellæ:
Paucaque, si quæras, crimina fraudis habent.
Phasida, jam matrem, fallax dimisit Iäson :
Venit in Aesonios altera nupta sinus.
Quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas
Pavit, in ignoto sola relicta loco.
Quære, movem cur isse vias dicatur; et audi
Depositis silvas Phyllida flêsse comis.
At famam pietatis habet; tamen hospes et ensem
Præbuit, et caussam mortis, Elissa, tuæ. 4O
Quid vos perdiderit, dicam? Nescistis amare.
Defuit ars vobis. Arte peremnat amor.
Nunc quoque nescirent : sed me Cytherea docere
Jussit: et ante oculos constitit ipsa mèos.
Tum mihi, Quid miseræ, dixit, meruere puellae?
Traditur armatis vulgus inerme viris.
Illos artifices gemini fecere libelli :
Hæc quoque pars monitis erudienda tuis.
Probra Therapnææ qui dixerat antè maritæ,
Mox cecinit laudes prosperiore lyrâ. 5O
Si bene te movi, cultas me laede puellas :
Gratia, dum vives, ista petenda tibi.
Dixit: et è myrto (myrto nam vincta capillos
Constiterat) folium, granaque pauca dedit.
Sensimus acceptis numen quoque. Purior æther
Fulsit, et è toto pectore cessit onus.
Dum facit ingenium ; petite hinc præcepta, puellæ,
Quas pudor, et leges, et sua jura sinunt.
Venturæ memores jam nunc estote senectæ:
Sic nullum vobis tempus abibit iners. 60.
Dum licet, et veros etiam nunc editis annos ;
Ludite; eunt anni more fluentis aquæ.
vol. I. X.

Nec, quæ præteriit, iterum revocabitur unda:
Nec, quæ præteriit, hora redire potest.
Utendum est ætate. Cito pede labitur ætas :
Nec bona tam sequitur, quàm bona prima fuit.
Hos ego, qui cament frutices, violaria vidi :
Hâc mihi de spinâ grata corona data est.
Tempus erit, quo tu, quæ nunc excludis amantem,
Frigida desertâ nocte jacebis amus : 7o
Nec tua nocturnâ frangetur janua rixâ:
Sparsa nec invenies limina manè rosâ.
Quàm citò (me miserum!) laxantur corpora rugis,
Et perit, in mitido qui fuit ore, color!
Quasque fuisse tibi canas à virgine jures,
Spargentur subitæ per caput omne comae.
Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas;
Nec faciunt cervos cornua jacta senes.
Nostra sine auxilio fugiunt bona. Carpite florem;
Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet. 8O»
Adde, quòd et partus faciunt breviora juventæ
Tempora. Continuâ messe senescit ager.
Latmius Endymion non est tibi, Luma, rubori ;
Nec Cephalus roseæ præda pudenda Deæ.
Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis;
Unde habet Æmeam Harmonienque suos?
Ite per exemplum, genus ó mortale, Dearum;
Gaudia nec cupidis vestra negate viris.
Ut jam decipiant, quid perditis? omnia constant.
Mille licèt sumant ; deperit inde nihil. 9O
Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu.
Sufficit, et damni pars caret illa metu.
Quid vetet adposito lumen de lumine sumi,
Quisve cavo vastas in mare servet aquas?
Det tamen ulla viro mulier, mom expedit, inquis.
Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam?
Nec vos prostituit mea vox : sed vama timere
Damna vetat. Damnis munera vestra carent.
Sed me flaminibus venti majoris iturum,
Dum sumus in portu, provehat aura levis. 1oo

« AnteriorContinua »