Conscius ecce duos accepit lectus amantes : Ad thalami clausas, Musa, resiste fores. Nec manus in lecto læva jacebit iners. In quibus occultè spicula figit Amor. Fecit in Andromache priùs hoc fortissimus Hector;. Nec solum bellis utilis ille fuit. 710 Fecit et in captâ Lyrneside magnus Achilles, Cùm premeret mollem lassus ab hoste torum. Illis te tangi manibus, Brisež, sinebas, Imbutæ Phrygiâ quæ nece semper erant. An fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, juvaret, Ad tua victrices membra venire manus? Sed sensim tardâ prolicienda mora. Non obstet, tangas quò minùs illa, pudor.' 720 Adspicies oculos tremulo fulgore micantes, Ut sol à liquidâ sæpe refulget aquâ. Accedent questus, accedet amabile murmur, Et dulces gemitus, aptaque verba loco. Sed neque tu dominam velis majoribus usus Desine: néc cursus anteat illa tuos., Cùm pariter victi femina virque jacent. Otia; furtivum nec timor urguet opus. 730 Cùm mora non tuta est; totis incumbere remis Utile, et admisso subdere calcar equo. Sertaque odoratæ myrtea ferte comæ. Æacides dextrâ, pectore Nestor erat; Quantus erat Calchas extis, Telamonius armis, Automedon curru; tantus amator ego. Me vatem celebrate, viri; mihi dicite laudes: Cantetur toto nomen in orbe meum. Arma dedi vobis : dederat Vulcanus Achilli. Vincite muneribus, vicit ut ille, datis. Sed quicumque meo superârit Amazona ferro, Inscribat spoliis, Naso magister erat. Ecce rogant teneræ, sibi dem præcepta, puellæ. Vos eritis chartæ proxima cura meæ. P. OVIDII NASONIS ARTIS : A M A TO R I Æ LIBER TERTIUS. 10 ARMA dedi Danaïs in Amazonas. Arma supersunt, Quæ tibi dem, et turmæ, Penthesilea, tuæ. Ite in bella pares: vincant, quibus alma Dione Faverit, et, toto qui volat orbe, Puer. Sic etiam vobis vincere turpe, viri. Adjicis ? et rabidæ tradis ovile lupæ? Spectetur meritis quæque puella suis. Quo premat Atrides crimine major habet; Vivus, et in vivis ad Styga venit equis; Et totidem lustris bella gerente viro. Fertur ; et ante annos occubuisse suos. 20 Accipe me, Capaneu; cineres miscebimur, inquit Iphias : in medios desiluitque rogos. Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus. Non mirum, populo si favet illa suo. Nec tamen hæ mentes nostrâ poscuntur ab arte. Conveniunt cymbæ vela minora meæ. Nil, nisi lascivi per me discuntur amores : Femina præcipiam quo sit amanda modo. Femina nec flammas, nec sævos discutit arcus. Parciùs hæc video tela nocere viris. 30 Sæpe viri fallunt; teneræ non sæpe puellæ : Paucaque, si quæras, crimina fraudis habent. Phasida, jam matrem, fallax dimisit Iäson : Venit in Æsonios altera nupta sinus. Pavit, in ignoto sola relicta loco. Depositis silvas Phyllida flêsse comis. Præbuit, et caussam mortis, Elissa, tuæ. 40 Quid vos perdiderit, dicam ? Nescîstis amare. Defuit ars vobis. Arte perennat amor. Jussit : et ante oculos constitit ipsa mèos. Traditur armatis vulgus inerme viris. Hæc quoque pars monitis erudienda tuis. Probra Therapnææ qui dixerat antè maritæ, Mox cecinit laudes prosperiore lyrâ. Gratia, dum vives, ista petenda tibi. Constiterat) folium, granaque pauca dedit. Fulsit, et è toto pectore cessit onus. Dum facit ingenium ; petite hinc præcepta, puellæ, Quas pudor, et leges, et sua jura sinunt. Venturæ memores jam nunc estote senectæ: Sic nullum vobis tempus abibit iners. 60 Dum licet, et, veros etiam nunc editis annos; Ludite; eunt anni more fluentis aquæ. VOL. I. Nec, quæ præteriit, iterum revocabitur unda: Nec, quæ præteriit, hora redire potest. Utendum est ætate. Cito pede labitur ætas : Nec bona tam sequitur, quàm bona prima fuit. Hos ego, qui canent frutices, violaria vidi : Hâc mihi de spinâ grata corona data est. Tempus erit, quo tu, quæ nunc excludis amantem, Frigida desertâ nocte jacebis anus : Nec tua nocturnâ frangetur janua rixâ: Sparsa nec invenies limina manè rosa. Quàm citò (me miserum !) laxantur corpora rugis, Et perit, in nitido qui fuit ore, color! Quasque fuisse tibi canas à virgine jures, Spargentur subitæ per caput omne comæ. Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas; Nec faciunt cervos cornua jacta senes. Nostra sine auxilio fugiunt bona. Carpite fiorem; Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet. SO Adde, quòd et partus faciunt breviora juventæ Tempora. Continuâ messe senescit ager. Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori; Nec Cephalus roseæ præda pudenda Deæ. Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis; Unde habet Ænean Harmonienque suos ? Ite per exemplum, genus ô mortale, Dearum; Gaudia nec cupidis vestra negate viris. Ut jam decipiant, quid perditis? omnia constant. Mille licèt sumant; deperit inde nihil. 90 Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu.. Sufficit, et damni pars caret illa metu. Quisve cavo vastas in mare servet aquas ? Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam? Nec vos prostituit mea vox : sed vana timere Damna vetat. Damnis munera vestra carent. Sed me flaminibus venti majoris iturum, Dum sumus in portu, provehat aura levis. 100 |