Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hyblâ;

Cærula quot baccas Pallados arbor habet; Litore quot conchæ; tot sunt in amore dolores :

Quæ patimur, multo spicula felle madent. 520 Dicta erit îsse foras, quam tu fortasse videbis :

Îsse foras, et te falsa videre, puta. Clausa tibi fuerit promissâ janua nocte:

Perfer et immundâ ponere corpus humo. Forsitan et vultu mendax ancilla superbo

Dicet, Quid nostras obsidet iste fores?
Postibus et duræ supplex blandire puellæ ;

Et capiti demtas in fore pone rosas.
Cùm volet, accedes : cùm te vitabit, abibis.
Dedecet ingenuos tædia ferre sui.

530 Effugere hunc non est, quare tibi possit amica

Dicere? non omni tempore sensus adest. Nec maledicta puta, nec verbera ferre puellæ,

Turpe, nec ad teneros oscula ferre pedes. Quid moror in parvis ? animus majoribus instet.

Magna canam: toto pectore, vulgus, ades. Ardua molimur: sed nulla, nisi ardua, virtus.

Difficilis nostrâ poscitur arte labor. Rivalem patienter habe; victoria tecum

Stabit: eris magni victor in arce Jovis. 540 Hæc tibi non hominem, sed quercus crede Pelasgas

Dicere. Nil istis ars mea majus habet. Innuet illa, feras : scribet, ne tange tabellas :

Unde volet, veniat: quóque libebit, eat. Hoc in legitimâ præstant uxore mariti;

Cùm tener, ad partes tu quoque, somné, venis. Hâc ego, confiteor, non sum perfectus in arte.

Quid faciam? monitis sum minor ipse meis. Mene palam nostræ det quisquam signa puellæ ?

Et patiar? nec me quolibet ira ferat ? 550 Oscula vir dederat (memini) suus: oscula questus

Sum data. Barbarie noster abundat amor. Non semel hoc vitium nocuit mihi. Doctior ille, Quo veniunt alii conciliante yiro.

Sed melius nescisse fuit. Sine-furta tegantur:

Ne fugiat victo fassus ab, ore pudor. Quo magis, ô juvenes, deprendere parcite vestras.

Peccent: peccantes verba dedisse putent. Crescit amor prensis. Ubi par fortuna duorum est, In caussâ damni perstat uterque sui.

560 Fabula narratur toto notissima cælo,

Mulciberis capti Marsque Venusque dolis. Mars pater, insano Veneris turbatus amore,

De duce terribili factus amator erat. Nec Venus oranti (neque enim Dea mollior ulla est)

Rustica Gradivo, difficilisve fuit.
Ah quoties lasciva pedes risisse mariti

Dicitur, et duras igne vel arte manus!
Marte palam simulat Vulcanum imitata, decebat;

Multaque cum formâ gratia mixta fuit. 570 Sed bene concubitus primos celare solebant.

Plena verecundi culpa pudoris erat. Indicio Solis (quis Solem fallere possit ?)

Cognita Vulcano conjugis acta suæ. Quàm mala, Sol, exempla moves? pete munus ab illà:

Et tibi, si taceas, quod dare possit, habet. Mulciber obscuros lectum circaque superque

Disponit laqueos: lumina fallit opus. Fingit iter Lemnon: veniunt ad fædus amantes :

Impliciti laqueis nudus uterque jacent. 580 Convocat ille Deos. Præbent spectacula capti.

Vix lacrimas Venerem continuisse putant.
Non vultus texisse suos, non denique possunt

Partibus obscænis opposuisse manus.
Hîc aliquis ridens, In me, fortissime Mavors,

Si tibi sunt oneri, vincula transfer, ait.
Vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvit

Corpora. Mars Threcen occupat ; illa Paphon. Hoc tibi profectum, Vulcane: quod antè tegebant,

Liberiùs faciunt; ut pudor omnis abest. 590 Sæpe tamen demens stultè fecisse fateris :

Teque ferunt iræ pænituisse tuæ.

Hoc vetui. Vos ecce vetat deprensa Dione

Insidias illas, quas tulit ipsa, pati.
Nec vos rivali laqueos disponite: nec vos

Excipite arcanâ verba notata manu.
Ista viri captent (si jam captanda putabunt)

Quos faciunt justos ignis et unda viros.
En iterum testor: nihil hîc, nisi lege remissum,

Luditur : in nostris instita nulla jocis. 600 Quis Cereris ritus ausit vulgare profanis,

Magnaque Threïciâ sacra reperta Samo? Exigua est virtus, præstare silentia rebus :

At contrà gravis est culpa, tacenda loqui. O bene; quòd, frustrà captatis arbore pomis,

Garrulus in mediâ Tantalus aret aquâ ! Præcipuè Cytherea jubet sua sacra taceri.

Admoneo, veniat ne quis ad illa loquax. Condita si non sunt Veneris mysteria cistis;

Nec cava vesanis ictibus æra sonant : 610 Attamen inter nos medio versantur in usu :

Sed sic, inter nos ut latuisse velint.
Ipsa Venus pubem, quoties velamina ponit,

Protegitur lævâ semireducta manu.
In medio passimque coït pecus, hoc quoque viso,

Avertit vultus sæpe puella suos.
Conveniunt thalami furtis et janua nostris :

Parsque sub injectâ veste pudenda latet. Et si non tenebras, at quiddam nubis opacæ

Quærimus; atque aliquid luce patente minus. 620 Tunc quoque, cùm solem nondum prohibebat etimbrem

Tegula, sed quercus tecta cibumque dabat;
In nemore atque antris, non sub Jove, juncta voluptas.

Tanta rudi populo cura pudoris erat.
At nunc nocturnis titulos imponimus actis :

Atque emitur magno nil, nisi posse loqui.
Scilicet excuties omnes ubicumque puellas,

Cuilibet ut dicas, Hæc quoque nostra fuit : Ne desint, quas tu digitis ostendere possis ;

Ut quamque attigeris, fabula turpis erit. 630 Parva queror: fingunt quidam, quæ vera negarent,

Et nulli non se concubuisse ferunt. Corpora si nequeunt, quæ possunt nomina tractant :

Famaque, non tacto corpore, crimen habet.
I nunc, claude fores, custos odiosè, puellæ ;

Et centum duris postibus obde seras.
Quid tuti superest, cùm nominis extat adulter;

Et credi, quod non contigit esse, cupit ?
Nos etiam veros parcè profitemur amores :

Tectaque sunt solidâ mystica furta fide. 640 Parcite præcipuè vitia exprobrare puellæ,

Utile quæ multis dissimulâsse fuit.
Nec suus Andromedæ color est objectus ab illo,

Mobilis in gemino cui pede penna fuit.
Omnibus Andromache visa est spatiosior æquo :

Unus, qui modicam diceret, Hector erat.
Quod malè fers, adsuesce; feres bene. Multa ve-

tustas
Lenit: at incipiens omnia sentit amor.
Dum novus in viridi coalescit cortice ramus,
Concutiat tenerum quælibet aura, cadet.

650 Mox eadem ventis, spatio durata, resistet,

Firmaque adoptivas arbor habebit opes. Eximit ipsa dies omnes è corpore mendas:

Quodque fuit vitium, desinit esse morâ. Ferre novæ nares taurorum terga recusant:

Adsiduo domitas tempore fallit odor.
Nominibus mollire licet mala. Fusca vocetur,

Nigrior Illyricâ cui pice sanguis erit.
Si pæta est, Veneri similis: si flava, Minervæ.

Sit gracilis, macie quæ malè viva suâ est. 660 Dic habilem, quæcumque brevis; quæ turgida, ple

nam:

Et lateat vitium proximitate boni.
Nec quotus annus eat, nec quo sit nata require

Consule : quæ rigidus munera Censor habet.
Præcipuè, si flore caret, meliusque peractum

Tempus; et albentes jam legit illa comas.

Utilis, ô juvenes! aut hæc, aut serior ætas.

Iste feret segetes; iste serendus ager. Dum vires annique sinunt, tolerate labores :

Jam veniet tacito curva senecta pede. 670 Aut mare remigiis, aut vomere findite terras;

Aut fera belligeras addite in arma manus: Aut latus, et vires, operamque adferte puellis. Hoc quoque militiæ est : hoc quoque quærit

opes. Adde, quòd est illis operum prudentia major:

Solus et, artifices qui facit, usus adest.
Illæ munditiis annorum damna rependunt:

Et faciunt curâ, ne videantur anus.
Utque velis, Venerem jungunt per mille figuras.
Inveniat plures nulla tabella modos.

680 Illis sentitur non irritata voluptas :

Quod juvet, ex æquo femina virque ferant: Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt:

Hoc est, cur pueri tangar amore minús.
Odi quæ præbet, quia sit præbere necesse;

Siccaque de lanâ cogitat ipsa sua.
Quæ datur officio, non est mihi grata voluptas.

Officium faciat nulla puella mihi.
Me voces audire juvat sua gaudia fassas:

Utque morer memet, sustineamque, roget. 690 Adspiciam dominæ victos amentis ocellos.

Langueat; et tangi se vetet illa diu.
Hæc bona non primæ tribuit natura juventæ,

Quæ citò post septem lustra venire solent.
Qui properant, nova musta bibant. Mihi fundat avi-

tum
Consulibus priscis condita testa merum.
Nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phæbo:

Et lædunt nudos prata novella pedes.
Scilicet Hermionen Helenæ præponere posses?

Et melior Gorge, quàm sua mater, erat? 700 Ad Venerem quicumque voles attingere seram;

Si modò durâris, præmia digna feres.

« AnteriorContinua »