Imatges de pàgina
PDF

Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hyblâ;
Cærula quot baccas Pallados arbor habet;
Litore quot conchae ; tot sunt in amore dolores :
Quæ patimur, multo spicula felle madent. 52o
Digta erit isse foras, quam tu fortasse videbis:
sse foras, et te falsa videre, puta.
Clausa tibi fuerit promissâ janua nocte:
Perfer et immundâ pomere corpus humo.
Rorsitam et vultu mendax ancilla superbo
Dicet, Quid mostras obsidet iste fores?
Postibus et duræ supplex blandire puellæ ;
Et capiti demtas in fore pone rosas.
Cùm volet, accedes : cùm te vitabit, abibis.
Dedecet ingemuos tædia ferre sui. 53O
Effugere humc mom est, quare tibi possit amica
Dicere? non omni tempore sensus adest.
Nec maledicta puta, nec verbera ferre puellæ,
Turpe, nec ad temeros oscula ferre pedes.
Quid moror in parvis? animus majoribus instet.
Magna canam: toto pectore, vulgus, ades.
Ardua molimur: sed mulla, nisi ardua, virtus.
Difficilis nostrâ poscitur arte labor.
Rivalem patienter habe; victoria tecum
Stabit: eris magni victor im arce Jovis. 540
Hæc tibi nom hominem, sed quercus crede Pelasgas
Dicere. Nil istis ars mea majus habet.
Inmuet illa, feras : scribet, me tange tabellas:
Unde volet, veniat: quóque libebit, eat.
Hoc in legitimâ præstant uxore mariti ;
Cùm tener, ad partes tu quoque, somne, venis.
Hâc ego, confiteor, non sum perfectus im arte.
Quid faciam? momitis sum minor ipse meis.
Mene palam nostræ det quisquam signa puellae?
Et patiar? mec me quolibet ira ferat? 550
Oscula vir dederat (memini) suus: oscula questus
Sum data. Barbarie noster abundat amor.
Nom semel hoc vitium mocuit mihi. Doctior ille,
Quo veniunt alii conciliante viro.

Sed melius nescisse fuit. Sine furta tegantur:
Ne fugiat victo fassus ab ore pudor.
Quo magis, 6 juvenes, deprendere parcite vestras.
Peccent: peccantes verba dedisse putent.
Crescit amor prensis. Ubi par fortuna duorum est,
In caussâ damni perstat uterque sui. 560
Fabula marratur toto notissima coelo,
Mulciberis capti Marsque Venusque dolis.
Mars pater, insano Veneris turbatus amore,
De duce terribili factus amator erat.
Nec Venus oranti (neque enim Dea mollior ulla est)
Rustica Gradivo, difficilisve fuit.
Ah quoties lasciva pedes risisse mariti
Dicitur, et duras igne vel arte mamus!
Marte palam simulat Vulcanum imitata, decebat;
Multaque cum formâ gratia mixta fuit. 570
Sed bene concubitus primos celare solebant.
Plena verecundi culpa pudoris erat.
Indicio Solis (quis Solem fallere possit?)
Cognita Vulcano conjugis acta suæ.
Quàm mala, Sol, exempla moves? petemunus ab illâ:
Et tibi, si taceas, quod dare possit, habet.
Mulciber obscuros lectum circaque superque
Disponit laqueos: lumina fallit opus.
Fingit iter Lemmon : veniunt ad foedus amantes:
Impliciti laqueis nudus uterque jacent. 580
Convocat ille Deos. Praebent spectacula capti.
Vix lacrimas Venerem continuisse putant.
Non vultus texisse suos, non denique possunt
Partibus obscœnis opposuisse mamus.
Hic aliquis ridens, In me, fortissime Mavors,
Si tibi sunt oneri, vincula transfer, ait.
Vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvit
Corpora. Mars Threcem occupat; illa Paphon.
Hoc tibi profectum, Vulcane: quod antè tegebant,
Liberiùs faciunt; ut pudor omnis abest. 590
Saepe tamen demens stultè fecisse fateris:
eque ferunt iræ pœnituisse tuæ.

Hoc vetui. Vos ecce vetat deprensa Dione
Insidias illas, quas tulit ipsa, pati.
Nec vos rivali laqueos disponite: nec vos
Excipite arcanâ verba notata manu.
Ista viri captent (si jam captanda putabunt)
Quos faciunt justos ignis et unda viros.
En iterum testor: nihil hic, nisi lege remissum,
Luditur : in mostris instita nulla jocis. 600
Quis Cereris ritus ausit vulgare profanis,
Magnaque Threiciâ sacra reperta Samo?
Exigua est virtus, præstare silentia rebus:
At contrà gravis est culpa, tacenda loqui.
O bene; quòd, frustrà captatis arbore pomis,
Garrulus in mediâ Tantalus aret aquâ!
Præcipuè Cytherea jubet sua sacra taceri.
Admoneo, veniat ne quis ad illa loquax.
Condita si non sunt Veneris mysteria cistis;
Nec cava vesanis ictibus aera sonant: 61O
Attamen inter nos medio versantur in usu:
Sed sic, inter mos ut latuisse velint.
Ipsa Venus pubem, quoties velamina ponit,
Protegitur lævâ semireducta manu.
In medio passimque coit pecus, hoc quoque viso,
Avertit vultus saepe puella suos.
Conveniunt thalami furtis et janua nostris :
Parsque sub injectâ veste pudenda latet.
Et si non tenebras, at quiddam nubis opacæ
Quærimus; atque aliquid luce patente minus. 620
Tunc quoque, cùmsolem nondumprohibebatetimbrem
Tegula, sed quercus tecta cibumque dabat;
In nemore atque antris, non sub Jove, jumcta voluptas.
Tanta rudi populo cura pudoris erat.
At nunc nocturnis titulos imponimus actis:
tque emitur magno nil, misi posse loqui.
Scilicet excuties omnes ubicumque puellas,
Cuilibet ut dicas, Haec quoque nostra fuit:
Ne desint, quas tu digitis ostendere possis;
Ut quamque attigeris, fabula turpis erit. 630
Parva queror: fingunt quidam, quæ vera megarent,
Et nulli mon se concubuisse ferunt.
Corpora si nequeunt, quæ possunt nomina tractant :
Famaque, mon tacto corpore, crimen habet.
I nunc, claude fores, custos odiose, puellæ;
Et centum duris postibus obde seras.
Quid tuti superest, cùm mominis extat adulter;
Et credi, quod non contigit esse, cupit?
Nos etiam veros parcè profitemur amores:
Tectaque sunt solidâ mystica furta fide. 640
Parcite præcipuè vitia exprobrare puellæ,
Utile quæ multis dissimulâsse fuit.
Nec suus Andromedæ color est objectus ab illo,
Mobilis in gemino cui pede penna fuit.
Omnibus Andromache visa est spatiosior æquo :
Unus, qui modicam diceret, Hector erat.
Quod malè fers, adsuesce ; feres bene. Multa ve-
tustas
Lenit: at incipiens omnia sentit amor.
Dum novus im viridi coalescit cortice ramus,
Concutiat temerum quælibet aura, cadet. 650
Mox eadem ventis, spatio durata, resistet,
Firmaque adoptivas arbor habebit opes.
Eximit ipsa dies omnes è corpore mendas:
Quodque fuit vitium, desinit esse morâ.
Ferre novæ mares taurorum terga recusant:
Adsiduo domitas tempore fallit odor.
Nominibus mollire licet mala. Fusca vocetur,
Nigrior Illyricâ cui pice sanguis erit.
Si pæta est, Veneri similis: si flava, Minervæ.
Sit gracilis, macie quae malè viva suâ est. 660
Dic habilem, quæcumque brevis ; quæ turgida, ple-
nam :
Et lateat vitium proximitate boni.
Nec quotus ammus éat, nec quo sit nata require
Consule: É rigidus munera Censor habet.
Præcipuè, si flore caret, meliusque peractum
Tempus; et albentes jam legit illa comas.

Utilis, 6 juvenes! aut hæc, aut serior ætas.
Iste feret segetes; iste serendus ager. -
Dum vires annique simunt, tolerate labores:
Jam veniet tacito curva senecta pede. 67O
Aut mare remigiis, aut vomere fimdite terras;
Aut fera belligeras addite in arma mamus:
Aut latus, et vires, operamque adferte puellis.
Hoc quoque militiæ est : hoc quoque quærit
opes.
Adde, quòd est illis operum prudentia major:
Solus et, artifices qui facit, usus adest.
Illæ munditiis annorum damna rependunt :
Et faciunt curâ, ne videantur amus.
Utque velis, Venerem jungunt per mille figuras.
Inveniat plures mulla tabella modos. 680
Illis sentitur non irritata voluptas:
Quod juvet, ex æquo femina virque ferant:
Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt:
Hoc est, cur pueri tamgar amore minüs.
Odi quæ præbet, quia sit præbere necesse;
Siccaque de lanâ cogitat ipsa suâ.
Quæ datur officio, non est mihi grata voluptas.
Officium faciat nulla puella mihi.
Me voces audire juvat sua gaudia fassas:
Utque morer memet, sustineamque, roget. 690
Adspiciam dominæ victos amentis ocellos.
Langueat; et tangi se vetet illa diu.
Haec bona non primæ tribuit natura juventæ,
Quæ citò post septem lustra venire solent.
Qui properant, nova musta bibant. Mihi fundat avi-
tum
Consulibus priscis condita testa merum.
Nec platamus, nisi sera, potest obsistere Phoebo:
Et lædunt mudos prata novella pedes.
Scilicet Hermionem Helenæ præponere posses?
Et melior Gorge, quàm sua mater, erat? 700
Ad Venerem quicumque voles attingere seram;
Si modò durâris, præmia digna feres.

« AnteriorContinua »