Imatges de pàgina
PDF

Et veniat, quæ lustret anus lectumque locumque:

Præferat et tremulâ sulfur et ova manu. 330 Omnibus his inerunt gratæ vestigia curæ:

In tabulas multis hæc via fecit iter.
Ne tamen officiis odium quæratur ab ægrâ;

Sit suus in blandâ sedulitate modus.
Neve cibo prohibe, nec amari pocula succi

Porrige: rivalis misceat illa tuus.
Sed non, cui dederis à litore carbasa, vento
· Utendum, medio cùm potiere freto.
Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu :

Si bene nutrieris, tempore firmus erit. 340 Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas :

Sub quâ nunc recubas arbore, virga fuit. Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo;

Quâque venit, multas accipit amnis aquas.
Fac tibi consuescat: nil consuetudine majus.

Quam tibi dum capias, tædia nulla fuge.
Te semper videat: tibi semper præbeat aurem :

Exhibeat vultus noxque diesque tuos.
Cùm tibi major erit fiducia, posse requiri;

Tum procul, absenti cura futurus, abi. 350 Da requiem. Requietus ager bene credita reddit:

Terraque cælestes arida sorbet aquas.
Phyllida Demophoon præsens moderatiùs ussit:

Exarsit velis acriùs illa datis.
[Penelopen absens sollers torquebat Ulixes:

Phyllacides aberat, Laodamia, tuus.
Sed mora tuta brevis: lentescunt tempore curæ;
- Vanescitque absens, et novus intrat, amor.
Dum Menelaus abest, Helene ne sola jaceret,

Hospitis est tepido nocte recepta sinu. 360 Qui stupor hic, Menelaë, fuit ? tu solus abibas :

Isdem sub tectis hospes et uxor erant.
Accipitri timidas credis, furiose, columbas?

Plenum montano credis ovile lupo?
Nil Helene peccat; nil hic committit adulter:

Quod tu, quod faceret quilibet, ille facit,

[ocr errors]

Cogis adulterium, dando tempusque locumque.

Quo, nisi consilio est usa puella tuo ? Quid faciat ? vir abest; et adest non rusticus hospes ; Et timet in vacuo sola cubare toro.

370 Viderit Atrides : Helenen ego crimine solvo.

Usa est humani commoditate viri.
Sed neque fulvus aper mediâ tam sævus in irâ,

Fulmineo rabidos cùm rotat ore canes :
Nec lea, cùm catulis lactentibus ubera præbet :

Nec brevis ignaro vipera læsa pede:
Femina quàm, socii deprensâ pellice lecti,

Ardet; et in vultu pignora mentis habet. In ferrum flammasque ruit: positoque decore

Fertur, ut Aonii cornibus icta Dei. Conjugis admissum, violataque jura maritæ,

Barbara per natos Phasias ulta suos. Altera dira parens (hæc est, quam cernis, hirundo)

Adspice, signatum sanguine pectus habet. Hoc bene compositos, hoc firmos solvit amores:

Crimina sunt cautis ista timenda viris. Nec mea vos uni damnat censura puellæ.

Dî melius! vix hoc nupta tenere potest. Ludite: sed furto celetur culpa modesto. Gloria peccati nulla petenda sui.

390 Nec dederis munus, cognôsse quod altera possit:

Nec sint nequitiæ tempora certa tuæ. Et, ne te latebris capiat sibi femina notis,

Non uno est omnis convenienda loco. Et quoties scribes, totas priùs ipse tabellas

Inspice. Plus multæ, quàm sibi missa, legunt. Læsa Venus justa arma movet, telumque remittit:

Et, modò quod questa est, ipse querare, facit. Dum fuit Atrides unâ contentus, et illa

Casta fuit; vitio est improba facta viri. 400 Audierat laurumque manu vittasque ferentem

Pro natâ Chrysen non valuisse suâ. Audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores;

Bellaque per turpes longiùs îsse moras, VOL. I.

Hæc tamen audierat : Priameïda viderat ipsam.

Victor eras prædæ præda pudenda tuæ,
Inde Thyestiaden thalamoque animoque recepit;

Et malè peccantem Tyndaris ulta virum.
Quæ bene celáris, si quâ tamen acta patebunt,

Illa licèt pateant, tu tamen usque nega. 410 Tum neque subjectus, solito nec blandior esto.

Hæc animi multum signa nocentis habent. Sed lateri nec parce tuo. Pax omnis in uno

Concubitu : prior hoc inficianda Venus.
Sunt, qui præcipiant herbas, satureia, nocentes

Sumere : (judiciis ista venena meis.)
Aut piper urticæ mordacis semine miscent ;

Tritaque in annoso Aava pyrethra mero.
Sed Dea non patitur sic ad sua gaudia cogi,

Colle sub umbroso quam tenet altus Eryx. 420 Candidus, Alcathoï qui mittitur urbe Pelasgâ,

Bulbus, et, ex horto quæ venit, herba salax,
Ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella,

Quasque tulit folio pinus acuta nuces.
Docta, quid ad medicas, Erato, deverteris artes ?

Interior curru meta terenda meo est.
Qui modò celabas monitu tua crimina nostro;

Flecte iter, et monitu detege furta 'meo.
Nec levitas culpanda mea est. Non semper eodem
Impositos vento panda carina vehit.

430 Nam modò Threïcio Boreâ, modò currimus Euro :

Sæpe tument Zephyro lintea, sæpe Noto. Adspice, ut in curru modò det fluitantia rector

Lora, modò admissos arte retentet equos. Sunt quibus ingratè timida indulgentia servit :

Et, si nulla subest æmula, languet amor. Luxuriant animi rebus plerumque secundis ;

Nec facile est æquâ commoda mente pati. Ut levis absumtis paulatim viribus ignis

Ipse latet, summo candet in igne cinis : 440 Sed tamen extinctas admoto sulfure flammas

Invenit; et lumen, quod fuit antè, redit:

Sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent,

Acribus est stimulis eliciendus amor.
Fac timeat de te, tepidamque recalface mentem :

Palleat indicio criminis illa tui.
O quater, et quoties numero comprendere non est,

Felicem, de quo læsa puella dolet!
Quæ, simul invitas crimen pervenit ad aures,

Excidit; et miseræ voxque colorque fugit. 450 Ille ego sim, cujus laniet furiosa capillos :

Ille ego sim, teneras cui petat ungue genas : Quem videat lacrimans: quem torvis spectet ocel

lis: Quo sine non possit vivere; posse velit. Si spatium quæras; breve sit, quo læsa queratur:

Ne lentâ vires colligat ira morâ.
Candida jamdudum cingantur colla lacertis:

Inque tuos flens est accipienda sinus.
Oscula da flenti: Veneris da gaudia flenti.

Pax erit : hoc uno solvitur ira modo. 460 Cùm bene sævierit, cùm certa videbitur hostis;

Tum pete concubitûs fædera: mitis erit. Inic depositis habitat Concordia telis :

Illo (crede mihi) Gratia nata loco est. Quæ modò pugnârunt, jungunt sua rostra columbæ;

Quarum blanditias, verbaque murmur habet. Prima fuit rerum confusa sine ordine moles :

Unaque erant facies sidera, terra, fretum. · Mox cælum impositum terris: humus æquore cincta

est :
Inque suas partes cessit inane Chaos.
Silva feras, volucres aër accepit habendas:

In liquidâ pisces delituistis aquâ.
Tum genus humanum solis errabat in agris :

Idque meræ vires, et rude pectus erat.'
'Silva domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes :

Jamque diu nulli cognitus alter erat.
Blanda truces animos fertur mollisse voluptas:

Constiterant uno femina virque loco.

Quid facerent ? ipsi nullo didicere magistro:

Arte Venus nullâ dulce peregit opus. 480 Ales habet, quod amet: cum quo sua gaudia jungat,

Invenit in mediâ femina piscis aquâ.
Cerva parem sequitur ; serpens serpente tenetur :

Hæret adulterio cum cane nexa canis.
Læta salitur ovis : tauro quoque læta juvenca est :

Sustinet immundum sima capella marem. In furias agitantur equæ, spatioque remota

Per loca dividuos amne sequuntur equos. Ergo age: et iratæ medicamina fortia præbe: Illa feri requiem sola doloris habent.

490 Illa Machaonios superant medicamina succos:

His, ubi peccâris, restituendus eris.
Hæc ego cùm canerem, subitò manifestus Apollo

Movit inauratæ pollice fila lyræ.
In manibus laurus : sacris inducta capillis

Laurus erat : vates ille videndus agit.
Is mihi, Lascivi, dixit, præceptor Amoris,

Duc, age, discipulos ad mea templa tuos. Est ibi diversum famâ celebrata per orbem

Litera; cognosci quæ sibi quemque jubet. 500 Qui sibi notus erit, solus sapienter amabit; · Atque opus ad vires exiget omne suas. Cui faciem natura dedit, spectetur ab illâ :

Cui color est, humero sæpe patente cubet. Qui sermone placet, taciturna silentia rumpat:

Qui canit arte, canat : qui bibit arte, bibat..
Sed neque declament medio sermone diserti :

Nec sua non sanus scripta poëta legat.
Sic monuit Phæbus : Phoebo parete monenti.

Certa Dei sacro est hujus in ore fides. 510 Ad propiora vocor. Quisquis sapienter amabit,

Vincet, et è nostrâ, quod petet, arte feret. Credita nec semper sulci cum fænore reddunt :

Nec semper dubias adjuvat aura rates. Quod juvat, exiguum; plus est, quod lædit amantes.

Proponant animo multa ferenda suo.

« AnteriorContinua »