Imatges de pàgina
PDF

Pluraque pingebat: subitus cùm Pergama fluctus

Abstulit, et Rhesi cum duce castra suo. 140 Tum Dea, Quas, inquit, fidas tibi credis ituro,

Perdiderint undæ nomina quanta, vides? Ergo age, fallaci timidè confide figuræ,

Quisquis es: aut aliquid corpore pluris habe. Dextera præcipuè capit indulgentia mentes:

Asperitas odium, sævaque verba, movent.
Odimus accipitrem, quia semper vivit in armis,

Et pavidum solitos in pecus ire lupos.
At caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo:

Quasque colat turres Chaonis ales habet. 150 Este procul lites, et amaræ prælia linguæ.

Dulcibus est verbis mollis alendus amor.
Lite fugent nuptæque viros; nuptasque mariti :

Inque vicem credant res sibi semper agi.
Hoc decet uxores : dos est uxoria, lites.

Audiat optatos semper amica sonos. Non legis jussu lectum venistis in unum:

Fungitur in vobis munere legis amor. Blanditias molles, auremque juvantia verba Adfer; ut adventu læta sit illa tuo.

160 Non ego divitibus venio præceptor Amoris: · Nil opus est illi, qui dabit, arte meâ. Secum habet ingenium, qui, cùm libet, Accipe, dicit.

Cedimus: inventis plùs placet ille meis. Pauperibus vates ego sum; quia pauper amavi.

Cùm dare non possem munera, verba dabam. Pauper amet cauté: timeat maledicere pauper :

Multaque, divitibus non patienda, ferat. Me memini iratum dominæ turbâsse capillos:

Hæc mihi quàm multos abstulit ira dies! 170 Nec puto, nec sensi tunicam laniâsse; sed ipsa

Dixerat: et pretio est illa redemta meo. At vos, qui sapitis, vestri peccata magistri

Effugite: et culpæ damna timete meæ. Proelia cum Parthis, cum cultâ pax sit amicâ ;

Et jocus, et caussas quidquid amoris habet.

Si nee blanda satis, nec erit tibi comis amanti;

Perfer, et obdura : postmodo mitis erit. Flectitur obsequio curyatus ab arbore ramus. Frangis; si vires experiere tuas.

180 Obsequio tranantur aquæ: nec vincere possis

Flumina; si contrà, quàm rapit unda, nates. Obsequium tigresque domat Numidasque leones.

Rustica paullatim taurus aratra subit. Quid fuit asperius Nonacrinâ Atalantâ?

Succubuit meritis trux tamen illa viri.
Sæpe suos casus, nec mitia facta puellæ

Flêsse sub arboribus Milaniona ferunt.
Sæpe tulit jusso fallacia retia collo :
Sæpe ferâ torvos cuspide fixit apros.

190 Sensit et Hylæi contentum saucius arcum:

Sed tamen hoc arcu notior alter erat.
Non te Mænalias armatum scandere silvas,

Nec jubeo collo retia ferre tuo.
Pectora nec missis jubeo præbere sagittis.

Artis erunt cauto mollia jussa meæ.
Cede repugnanti; cedendo victor abibis.

Fac modò, quas partes illa jubebit, agas. Arguet, arguito; quidquid probat illa, probato :

Quod dicet, dicas : quod negat illa, neges. 200 Riserit, adride: si flebit, flere memento.

Imponat leges vultibus illa tuis.
Seu ludet, numerosque manu jactabit eburnos;

Tu malè jactato, tu malè jacta dato.
Seu jacies talos; victam ne poena sequatur,

Damnosi facito stent tibi sæpe canes:
Sive latrocinii sub imagine calculus ibit;

Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus. Ipse tene distenta suis umbracula virgis:

Ipse face in turbâ, quâ venit illa, locum. 210 Nec dubita tereti scamnum producere lecto:

Et tenero soleam deme, vel adde, pedi. Sæpe etiam dominæ, quamvis horrebis et ipse,

Algentis manus est calfacienda sinu.

Nec tibi turpe puta (quamvis tibi turpe, placebit) ;

Ingenuâ speculum sustinuisse manu. Ille, fatigatæ perdendo monstra novercæ,

Qui meruit cælum, quod prior ipse tulit, Inter Iöniacas calathum tenuisse puellas Creditur, et lanas excoluisse rudes.

220 Paruit imperio dominæ Tirynthius heros. ? I nunc; et dubita ferre, quod ille tulit. Jussus adesse foro, jussâ maturiùs horâ

Fac semper venias; nec nisi serus abi. Occurras aliquò tibi dixerit ; omnia differ:

Curre; nec inceptum turba moretur iter. Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit :

Tunc quoque pro servo, si vocat illa, veni.
Rure eris, et dicet, Venias, (Amor odit inertes)

Si rota defuerit, tu pede carpe viam.
Nec grave te tempus sitiensve Canicula tardet,
· Nec via per jactas candida facta nives.
Militiæ species amor est: discedite segnes.

Non sunt hæc timidis signa tuenda viris.
Nox, et hiems, longæque viæ, sævique dolores

Mollibus his castris, et labor omnis inest. Sæpe feres imbrem cælesti nube solutum ;

Frigidus, et nudâ sæpe jacebis humo. Cynthius Admeti vaccas pavisse Pheräas Fertur, et in parvâ delituisse casa.

240 Quod Phæbum decuit, quem non decet? exue fastus,

Curam mansuri quisquis amoris habes. Si tibi per tutum planumque negabitur ire,

Atque erit adpositâ janua fulta serâ ;
At tu per præceps tecto delabere aperto:

Det quoque furtivas alta fenestra vias.
Læta erit, ut caussam tibi se sciet esse pericli.

Hoc dominæ certi pignus amoris erit.
Sæpe tuâ poteras, Leandre, carere puellâ :

Tranabas; animum nôsset ut illa tuum. 250 Nec pudor ancillas, ut quæque erit ordine prima;

Nec tibi sit servos demeruisse pudor.

Nomine quemque suo (nulla est jactura) saluta :

Junge tuis humiles, ambitiose, manus.
Sed tamen et servo (levis est impensa) roganti

Porrige fortunæ munera parya tuæ.
Porrige et ancillæ, quâ poenas luce pependit

Lusa maritali Gallica veste manus.
Fac plebem (mihi crede) tuam: sit semper in illâ

Janitor, et thalami qui jacet ante fores. 260 Nec dominam jubeo pretioso munere dones :

Parva, sed è paryis callidus apta dato.
Dum bene dives ager, dum rami pondere nutant;

Adferat in calatho rustica dona puer.
Rure suburbano poteris tibi dicere missa ;

Illa vel in Sacrâ sint licèt emta Viâ. Adferat aut uyas, aut quas Amaryllis amabat ;

At nunc castaneas non amat illa nuces. Quin etiam turdoque licet, missâque columbâ, Te memorem dominæ testificere tuæ.

270 Turpiter his emitur spes mortis, et orba senectus.

Ah pereant, per quos munera crimen habent! Quid tibi præcipiam teneros quoque mittere versus ?

Hei mihi! non multum carmen honoris habet. Carmina laudantur: sed munera magna petuntur,

Dummodo sit dives, barbarus ipse placet.
Aurea nunc verè sunt secula. Plurimus auro

Venit honos: auro conciliatur amor.
Ipse licèt Musis venias comitatus, Homere;

Si nihil adtuleris, ibis, Homere, foras. 280 Sunt tamen et doctæ, rarissima turba, puellæ:

Altera non doctæ turba, sed esse volunt.
Utraque laudentur per carmina : carmina lector

Commendet dulci qualiacumque sono.
His ergo, aut illis, vigilatum carmen in ipsas,

Forsitan exigui muneris instar erit.
At, quod eris per te facturus, et utile credis,

Id tua te facito semper amica roget.
Libertas alicui fuerit promissa tuorum;
Hanc tamen à dominâ fac petat ille tuâ.

290

Si pænam servo, si vincula sæva remittis;

Quod facturus eras, debeat illa tibi.
Utilitas tua sit: titulus donetur amicæ.

Perde nihil : partes illa potentis agat.
Sed te, cuicumque est retinendæ cura puellæ,

Attonitum formâ fac putet esse suâ.
Sive erit in Tyriis; Tyrios laudabis amictus :

Sive erit in Coïs; Coä decere puta.
Aurata est, ipso tibi sit pretiosior auro :

Gausapa si sumsit; gausapa sumta proba. 300 Adstiterit tunicata; Moves incendia; clama :

Sed timidâ, caveat frigora, voce roga. Compositum discrimen erit; discrimina lauda:

Torserit igne comam; torte capille place. Brachia saltantis, vocem mirare canentis:

Et, quòd desierit, verba querentis habe.
Ipsos concubitus, ipsum venerere licebit,

Quod juvat; et querulâ gaudia voce notes.
Ut fuerit torvâ violentior illa Medusâ;
Fiet amatori lenis et æqua suo.

310 Tantùm, ne pateas verbis simulator in illis,

Effice: nec vultu destrue dicta tuo.
Si latet ars, prodest; adfert deprensa pudorem:

Atque adimit meritò tempus in omne fidem.
Sæpe sub autumno (cùm formosissimus annus,

Plenaque purpureo subrubet uva mero;
Cùm modò frigoribus premimur, modò solvimur æstu)

Aëre non certo corpora languor habet.
Illa quidem valeat: sed, si malè firma cubârit,
Et vitium cæli senserit ægra sui;

320 Tunc amor et pietas tua sit manifesta puellæ:

Tunc sere, quod plenâ postmodo falce metas. Nec tibi morosi veniant fastidia morbi;

Perque tuas fiant, quæ sinet ipsa, manus. Et videat flentem ; nec tædeat oscula ferre :

Et sicco lacrimas combibat ore tuas. Multa vove; sed cuncta palám: quotiesque libebit,

Quæ referas illi, somnia læta vide.

« AnteriorContinua »